Page images
PDF
EPUB

tuntur, quam quia necessariæ esse putantur ad effectuum naturalium causas explicandas; non difficiles erimus in confitendo nos illa plane rejicere; neque id, ut spero, Mag. Rector vitio nobis vertet, quia dudum scholarum philosophiam, nominatim Logicam, Metaphysicam, Physicam, si non accuratissime, saltem mediocriter perdidicimus, et misera illa entia nullius usus esse percipimus, nisi ad excæcanda studiosorum ingenia, et ipsis, in locum doctæ illius ignorantiæ, quam Rect. Mag. tantopere commendat, superbam quamdam aliam ignorantiam obtrudendum. Sed ne parum liberales videamur, laudo etiam quod Mag. Rect. adolescentes a feroce contemptu, et fuga studii philosophi, atque insuper ab idiotica, rustica et superba ignorantia velit revocare, nec ullomodo possum suspicari eum hic respexisse ad illam in meos auditores querelam, de qua paulo ante, quod scilicet vulgarem philosophiam mea intellecta contemnant. Neque enim fas puto, existimare tam pium virum, ab omni maledicendi studio tam alienum, et mihi privatim summe amicum, tam alienis nominibus uti voluisse, ut cognitionem philosophiæ quam doceo (quæque tam vera et aperta est, ut qui semel ipsam didicit, alias facile contemnat), rusticam, idioticam et superbam ignorantiam appellet, contemptumque istum opinionum quæ falsa existimantur, ortum ex cognitione philosophiæ verioris, vocet ferocem, et fugam studii philosophici; tanquam si per studium philosophicum nil nisi studium earum controversiarum in quibus nulla unquam certa veritas habetur, non autem studium ipsius veritatis, sit intelligendum.

THESIS SECUNDA, ETC.

Responsio ad secundam Thesim, etc.

Duodecim hic puncta proponuntur, quæ optime paulo ante ab ipso Mag. Rectore præjudicia et dubia fuerunt

appellata; quia nihil affirmandi, sed dubitandi tantum occasionem dare possunt, iis qui magis præjudiciis quam rationibus moventur, et perfacile solvuntur ab iis qui rationum momenta examinant.

In primo quærit an conciliari possit opinio negans formas substantiales cum Sacra Scriptura. Qua de re nemo potest dubitare, qui tantum sciet Prophetas et Apostolos aliosque qui, dictante Spiritu Sancto, Sacras Scripturas composuerunt de entibus istis philosophicis, et extra scholas plane ignotis, nunquam cogitasse. Ne enim aliqua sit ambiguitas in verbo, hic est notandum, nomine formæ substantialis, quum illam negamus, intelligi substantiam quamdam materiæ adjunctam, et cum ipsa totum aliquod mere corporeum componentem, quæque non minus, aut etiam magis quam materia, sit vera substantia, sive res per se subsistens, quia nempe dicitur esse actus, illa vero tantum potentia. Hujus autem substantiæ, seu formæ substantialis, in rebus mere corporalibus, a materia diversa, nullibi plane in Sacra Scriptura mentionem fieri putamus. Atque inter cætera, ut agnoscatur quam parum urgeant ea loca Scripturæ, quæ a Mag. Rect. hic citantur, puto sufficere si omnia referamus: Nempe Gen. 1, vers. II habetur: Et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum. Et 21: Creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerunt aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum, etc. (Je vous prie de mettre tous les autres passages; car je les ai tous cherchés, et je ne vois rien qui serve aucunement à son sujet.) Neque enim potest dici verba generis aut speciei designare differentias substantiales, quum sint etiam genera et species accidentium ac modorum, ut figura est genus respectu circulorum et quadratorum, quæ tamen nemo suspicatur habere formas substantiales etc.

Secundo, veretur ne, si formas substantiales in rebus pure materialibus negemus, dubitare etiam possimus an detur aliqua in homine; illorumque errores qui animam mundi universalem, aut quid simile imaginantur, non tam feliciter et tuto retundere, quam assertores for

marum.

:

Ad secundum addi potest e contra ex opinione affirmante formas substantiales, facillimum esse prolapsum in opinionem eorum qui dicunt animam humanam esse corpoream et mortalem ; quæ quum agnoscitur sola esse forma substantialis, alias autem ex partium configuratione et motu constare, maxima hæc ejus supra alias prærogativa ostendit ipsam ab iis natura differre, et naturæ differentia viam aperit facillimam ad ejus immaterialitatem immortalitatemque demonstrandam, ut in Meditationibus de prima Philosophia nuper editis videri potest; adeo ut nulla excogitari possit hac de re opinio theologiæ magis favens.

I

Ad quintum : Absurdum sane sit pro iis qui ponunt formas substantiales, si dicant ipsas esse immediatum suarum actionum principium; non autem absurdum esse potest pro iis qui formas istas a qualitatibus activis non distinguunt; nos autem qualitates activas non negamus, sed negamus tantum ipsis entitatem aliquam majorem quam modalem esse tribuendam; hoc enim fieri non potest, nisi tanquam substantiæ concipiantur. Nec etiam negamus habitus, sed duplicis generis illos intelligimus; nempe alii sunt pure materiales, qui a sola partium configuratione, aut alia dispositione, dependent; alii vero immateriales, sive spirituales, ut habitus fidei, gratiæ, etc. apud theologos, qui ab ea non pendent, sed sunt modi spirituales menti inexistentes, ut motus, aut figura est modus corporeus corpori inexistens.

1 Voyez sixième Méditation, no 18.

DESCARTES. T. IV.

2

Ad octavum: Vellem explicare quomodo etiam automata sint opera naturæ, et homines in iis fabricandis nihil aliud faciant, quam applicare activa passivis; ut etiam faciunt dum triticum seminant, vel mulum generari curant; quod nullam differentiam essentialem, sed tantum a natura inductam affert; valde tamen facit differre secundum magis et minus, ut ais quia paucæ illæ rotæ in horologio, cum innumeris ossibus, nervis, venis, arteriis, etc., vilissimi animalculi nullomodo sunt comparandæ. Loca autem Scripturæ quæ citat essent hic rursus omnia afferenda, ut calumnia appareat; nihil enim urgent.

Ad decimum: Eodem titulo geometria et mechanicæ omnes essent rejiciendæ ; quod quam ridiculum, et a ratione alienum nemo non videt. Nec hoc sine risu possem prætermittere, sed non suadeo.

Ad undecimum: Non dicimus terram a situ, positura, et figura moveri, sed tantum disponi ad motum; nec vero est circulus unam rem ab una moveri, et ab alia disponi ad motum. Nec etiam vitiosus est circulus, quod unum corpus moveat aliud, et hoc moveat tertium, et hoc tertium moveat rursus primum, si prius moveri desierit; ut neque est circulus, quod unus homo pecuniam tradat alteri, quam hic alter tradat tertio, qui tertius primo rursus tradere potest.

Ad duodecimum: Qui dicunt per hæc principia nihil explicari, legant nostra Meteora, et conferant cum Aristotelis Meteoris; item Dioptricam cum aliorum scriptis qui de eadem materia scripserunt, et agnoscent opprobrium omne opinionibus a natura diversis remanere.

[merged small][ocr errors][merged small]

Rationes omnes, ad probandas formas substantiales, applicari possunt formæ horologii, quam tamen nemo dicet substantialem.

THESIS QUARTA, ETC.

Responsio ad quartam Thesim.

[ocr errors]

Rationes, sive demonstrationes physicæ contra formas substantiales, quas intellectum veritatis avidum plane cogere arbitramur, sunt in primis hæc a priori metaphysica, sive theologica, quod plane repugnet ut substantia aliqua de novo existat, nisi de novo a Deo creetur. Videmus autem quotidie multas ex illis formis, quæ substantiales dicuntur, de novo incipere esse, quamvis a Deo creari non putentur ab iis qui putant ipsas esse substantias ergo male hoc putant. Quod confirmatur exemplo animæ; quæ est vera forma substantialis hominis; hæc enim non aliam ob causam a Deo immediate creari putatur, quam quia est substantia; ac proinde, quum aliæ non putentur eodem modo creari, sed tantum educi e potentia materiæ, non putandum etiam est eas esse substantias. Atque hinc patet non eos qui formas substantiales negant, sed potius eos qui affirmant, eo tandem per solidas consequentias adigi posse, ut fiant aut bestiæ, aut athei. Nollem itaque ut rejiceres argumentum ab ortu formarum petitum, nec Thersiticum appellares, quia videtur ad hoc referri; sed ponerem tantum ea quæ ab aliis ea de re dicta sunt nos non tangere, quoniam ipsos non sequimur. Altera demonstratio petitur a fine, sive usụ formarum substantialium; non enim aliam ob causam introductæ sunt a philosophis, quam ut per illas reddi posset ratio actionum propriarum rerum naturalium quarum hæc forma esset principium et radix, ut habetur in thesi præcedenti; sed nullius plane actionis naturalis ratio reddi potest per illas formas substantiales, quum earum assertores fateantur ipsas esse occultas, et a se non intellectas; nam si dicant aliquam actionem procedere a forma substantiali, idem est ac si dicerent, illam procedere a re a se non intellecta, quod nihil explicat. Ergo

« PreviousContinue »