Page images
PDF
EPUB

Quellen und Forschungen.

Zur Lebensgeschichte des Comenius.
Autobiographisches aus den Schriften des
Comenius.

Zusammengestellt von

Prof. Dr. J. Kvacsala in Pressburg.

(Fortsetzung.)

VI. Dritter Aufenthalt in Lissa.

19.

Calumnia III.

68. Grandis calumnia est, et capitale crimen intentans, quod Panegyricus meus, Regi Sueciae scriptus, Lesnensis excidii eos, incendiique taeda fuit. Hanc diabolen recitata ex vero facti historia diluet: recitabo itaque sancta fide. Tu meus obtrectator attende, et ad Veritatis tribunal pudefieri disce.

69. Postquam se tota iam utraque Polonia, sicut et Lithuania Regi Sueciae subdiderat, ad ipsum usque Regni caput Cracoviam, reversus inde D. Joh. Schlichting, Urbis et Comitatus Lesnensis Administrator, accersivit ad se in arcem Superattendentem Ecclesiarum nostrarum, D. Gertichium [avunculum Tuum] et me: narrans nobis de heroicis Sueciae Regis virtutibus multa, et quomodo sibi tantum Regem gratulari habeat Polonia brevique celebranda esse Regni commitia, ad Regis coronationem peragendam. Referens etiam Catholicos ipsos in laudem Regis gratulatoria scribere Carmina, ut Canonicum quendam Gnesnensem, et Samuelem Twardovium Virum nobilem, nobilemque Poëtam ipsum quoque pontificium, Latine et Polonice typis iam exscriptos, applausus etc. Indecorum fore si Euangelici prorsus taceant. Respondebamus non aeque tutum nobis eo descendere: instabat tamen aliquoties me in primis eo folicitans argumentumque scriptioni suggerens. Concepi ergo tandem quiddam: quod ille per

fectum ita excepit, ut diceret; Nihil unquam sapientius scripsisti. Habebunt cur tibi gratias agant Catholici et Euangelici etc. Cum adhuc tergiversarer, vocavit me iterum (post dies aliquot) Consulemque urbis iturum esse Vratislaviam (Silesiorum ubi tum illustrissimus Comes Dominus noster, Regni Archithesaurarius, a rerum in patria tumultu secedens residebat) seque scriptum illud ad censuram illi missurum significavit: cuius si accesserit calculus nihil fore quod metuerem. Respondi, Maculaturas mitti non posse. Ille Describi ergo cura, Consulem ad crastinum manere jubebo, Quid multis? factum. Illustrissimus autem Mox, mox, mox typis exscribi mandavit.

70. Habes cuius iussu, et qua spe, Panegyricus ille scriptus editusque fuerit. Atque utinam monita fuissent secuti utriusque! ad illas extremitates numquam fuissent ventum. Sperabant autem magni illi Politici, alter Euangelicus: alter Catholicus. Si spei non respondit eventus, quid tum? Viles animae consilia ex eventu aestimant: quibus Te accedere indecorum, ansam vero tam atrocis inde calumniae arripere inpium. Quid enim? propterea ego, quod superiorum voluntati parui: quod Regem Sueciae reverenter fortunam habere docui, quod omnes in tanto rerum tumultu prudentis modestiae admonui, propterea inquam ego Lesnae tuae incendiarius audire debeo? quis tales consequentias nectere docuit? Nihilne viderunt qui ante te Panegyricum hunc viderunt, saluberrimaque inesse Theologica et Politica monita iudicarunt? Eoque illum eundem (ut plurium subiret oculos) suis typis exscripserunt. Noribergae, Frankofurti, Londini, et ut audio Parisiis quam tamen editionem non vidi. Omnes scil. hi delirarunt, solus Franekeranus Professor, configendis cornicum oculis natus, sapit.

71. Quod magis, Calumniarium te ipsa adversariorum (qui Lessnam exusserunt) confessione convincam: ex qua patebit I Pontificios Panegyricum hunc ab aliquo Lesnae hospite fuisse scriptum, non solum ante Lesnam eversam (ut inde concitari potuissent) sed et post ignorasse; et forsan adhuc ignorare, nisi id ex te buccinatore iam discant. II. Scripto illo non fuisse irritatos, quippe quod ipsi etiam, quantum ad substantialia, laudarunt: excepto quod iura et libertates ad omnes in commune etiam haereticos (suo sensu) extendi, aegre tulerunt. Faciam utriusque fidem.

72. Sesquiennio post eversam Lesnam recepta fuit a Polonis Cracovia, ibique paulo post excusus tractatus tali titulo:

Apologeticus contra Panegyricum Carolo Gustavo Magno, Suecorum, Gothorum Vandalorumque Regi Dedicatum ad religionis, Regis Legisque Polonae Defensionem productus.

In cujus mox ingressu authorem Panegyrici se ignorare ostendunt, his verbis Quisquis est (Polonum autem et haereticum te coniicio) qui Panegyricum Regi Suecorum nuper dedicatum in

"

lucem edisti etc. Et paulo post: Subtraxisti tam personae quam nominis tui copiam etc. Ecce, ecce, ipsi adversarii Te, ob panegyricum Lesnae scriptum in Lesnam eos fuisse concitatos testantem, mendacia loqui testantur.

73. Neque Panegyricum hunc tam absurde ab illis fuisse acceptum, ut propterea furere vellent, fatentur eodem scripto subinde, Exsignabo quaedam vel saltem ex ultimo bifolio ipsorummet verbis. Ne quid inusitatae infelicitatis, magnae se intermisceret felicitati, ut timeret monuisti Gustavum, optume fecisti. Nescit enim pennata Dea ac brevi evolatura, stabiles semper continuae felicitatis gressus figere. Et mox: Benevolentiam quia commendasti Gustavo erga Polonos, laudo animum, sine illa enim nec retineri possunt imperia, nec manceps populi fieri spiritus, etc. Et post unam et alteram periodum denuo: Partes defensoris in tuendis Polonae Nobilitatis libertatibus apud Gustavum, quod susceperis multas eadem Nobilitas et habet et aget tibi gratias. Libertatis enim amorem tenacissime, vel te ipso fatente retinent mori paratiores quam illa privari. Quod autem non aliquos Polonae gentis liberos esse debere, sed omnes et singulos in universum, Proceres regni, Nobilitatem inferiorem, Civitates et Oppida plebemque ipsam rusticanam suo modo et gradu, censuisti, nec etiam deviasti. Et penes enim excelsam Abietem humilis humi libere serpit viola etc. Illud autem quod nugaris, ut manus libere in coelum attolantur etiam diverse de Deo sentientium, dum modo Deum colant non blasphement etc. ostendit ex caenosa lutulenti Lutheri te prodiisse hara non in Romanae Ecclesiae Ministrum esse ara. Non enim sola irreligiositas, aut blasphemiae interdicta esse debent, ut ais tu: sed et diversae Religionis ritus colendi Deum etc. Mox iterum: Quod in praeceptis dederis, ut se Augustum semper, prudentem, strenuum, magnanimum, iustum, liberalem, pacificum, pium, clementem, tuus Rex praestaret, dignus es quem posteri etiam suis concelebrent laudibus. Hae virtutes enim optimorum regum propriae sunt. Religione dissidentibus civibus tolerantiam retinendam cum suasisti, denuo Romanae Ecclesiae, Orthodoxaeque Fidei hostem te ostendisti. An ignoras advenam haeresin venerandae Matrifamilias, Fidei Catholicae in Repub. Polona, sine gravi iniuria aequari non posse etc. Tandem addit: In reliquo orationis tuae cursu vela contraho. Digna enim tuo Regi suasisti: votisque salutaribus, si illis morem gessisset prosequutus es.

74. Si Apologeticus ille (Cracoviae typis excusus) ad manum tibi est, inspice, ista sic verbotenus scripta reperies. Quid autem ex omnibus istis ad verbis tuis fidem faciendam (Polonos Panegyrico isto irritatos, de Euangelicis extirpandis, Lesnaque evertenda, consilia coepisse) elicies, obsecro? Annon omnia haec te vanum, sed virulentum, Calumniatorem esse ostendunt? cuius verba similia sagittis, comparanda juniperorum prunis (Psal. 120. 4). Vere prunis candentibus aut potius facibus ardentibus, quibus

pyram (cui me ceu publicum incendi arium imposuisti) sub me accendis. Ut tua causa mihi cum Davide clamandum sit:

Hei mihi quod peregrinor tam diu, habito inter osores pacis. Ego enim pacem diligo, aut cum loquor (etiam certe isto Panegyrico meo nihil nisi pacem loquutus fui) illi ad bellum conclamant (v. 5, 6, 7).

75. Quod magis, Apologeticus ille Polonorum mihi adversus praesentem columniam tuam apologiae loco est. Quippe ubi illi fatentur 1. Me tolerantiam suasisse. 2. Tolerantiam tamen concedi non posse propter principium suum, Religionem nisi unam uno in Regno tolerari non debere. 3. Qui contrarium suadeat, hostem esse Romanae Ecclesiae, Fideique Orthodoxae. Videsne quis eos adversus Euangelicos, illorumque in Polonia ceu metropolin Lesnam, concitaverit? Si nihilominus meum scriptum, Tollerantiam optans et orans occasionem dedisse dixeris: perinde feceris atque olim Christiani fecissent, si Justinum Martyrem, Tatianum, Athenagorum, incusare voluissent, quod suis pro se intercessionibus Ethnicis ad Persequutiones movendas, aut continuandas, occasionem dedissent. At quis illorum tam perversus, ut id faceret, fuit? quem admodum tu faciendo te esse ostendis.

76. Nam ut te non calumniandi causa hoc adversus me scripsisse, sed vere sic opinari (hac via hostilem accensum fuisse fu rorem) credam, adduci non possum: quia te tam puerum imaginari non possum, qui Veritatis hostium indolem ignores: ut tametsi illi expresse hac de causa id fieri dicerent non causa tamen esset, sed noooqaois et color? Impossibile te inter legendum Codicem Dei et Historiam Ecclesiasticam, et Martyrologia non id observasse. [Nisi forte sicut in prato bos gramen, apis mel, ciconia lacertas quaerit, ita Disputationum Magister nihil in omnibus libris nisi syllogismos, illationumque, exceptionum, et limitationum formulas? Quod si etiam non causas ut causas expresse allegantibus hostibus credendum non est [quia apud illos semper Agnus lupo aquam turbat] quomodo alicui fratrum accusatori tale, quid fingenti credemus? Deo et Ecclesiae te judicandum trado.

77. Antequam tamen ab hac recedo Calumnia, revoco tibi in mentem Legem Dei, Deut. 19 v. 16 etc. quam et Erasmus tractatu De Lingua allegat his verbis: Quin et Gentium leges Calumniatorem ad talionis poenam vocant, non solum lex Mosaica. Sceleratior est qui crimen falsum intendit proximo, quam mendax testis: nam et hunc ille subornat. Et tamen in Deutoronomio Deus Testem calumniae convictum iubet eodem affici supplicio quo afficiendus erat is qui delatus erat, si convinci potuisset: Non miseraberis eius [inquit Deus] sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, exiges. Qua lege si standum hîc esset, quid fieret? Quia nempe Incediariis supplicium ignis

leges irrogant: si ego ut Incendiarius Civitatis tuae convinci possum, flammis tradendus sum: si tu criminis falsi convinci, tu. Ego tamen contentus ero, si ad iustitiae tribunal illa tam bonis perniciosa credulitas tua, et quibus eam illivisti mendaces chartae, tetrum denique illud in me conceptum odium tuum, tamquam infernalis vere flamma, igne charitatis Dei exurantur.

(Vindicatio famae et conscientiae etc. p. 32—38.)

20.

Calumnia IV.

78. Cum te nuper privatis ad te liberis tot iniuriarum (quibus me inconsiderata illa in Anti-Bibellum tuum praefatione affecisti) commonefacerem, Tu respondendo aliam addidisti, alio colore tinctam calumniam, his verbis: Lesna, Lesna inquam, habet quod de vobis conqueratur aeternum. Tam altas enim radices apud vos egerant istae prophetiae, ut injurius in Dei providentiam videretur, illis qui non crederet. Multi illorum reculis suis convasatis asylo aliquo sibi prospexisssent nisi conatus illi per haec talia fuissent sufflaminati. Hoc autem quid est? Nugari profecto et tamen simul fortiter calumniari. Nam.

79. Totine Lesnensium Civitati prophetiae hae innotuerant? omnesne illis fidem habendo dementari se, et a quaerendo asylo sufflaminari, passi? At qui paucissimi de illis aliquid scibant (non millesima certe Lesnensium pars): pauciores etiam credebant; adeoque praeter unum et alterum (uti solet) nemo. Tu tamen credulitate deceptos pronuntias: et quidem tanta confidentia, ut aeternas super nos devoces querelas. Si hoc non est calumniari (tam pathece in aliquem odia concitare) quid calumnia sit nescire me fatebor. Certe si qui credulitate peccasse dici posset id, Bohemi mei essent, soli harum (quamquam quotacumque iterum illorum pars?) conscii: sed neque hi possunt, conscientiae alias suae illaturi vim. Nam cum alii agminatim bona sua in vicinam Silesiam eveherent nostros autem quodam idem imitari volentes exemplo meo (qui nihil emittebam, retrahi audirem, monendos publice putavi, Providentiae divinae fiduciam non excludere humanam prudentiam, sed includere. Die itaque jejunii ac (toti Civitati a Magistratu in singulos menses inductarium) sumpto ex Geneseos capite 32 v. I ad. 12 textu, quid homini Christiano in angustiis constituto faciendum sit Jacobi Patriarchae exemplo docui. Nempe 1. Utendum omnibus humanae prudentiae mediis (in specie ursi, quomodo illa omnia sua in duas turmas diviserit, ratione addita. Si altera hostili percussa furore esset, altera, ut servaretur, v. 7, 8) 2. Orandum, 3. Deoque fidendum qui et Angelorum satis habeat ad suos tutandum (v. 1.2) et corda hostium ad misericordiam flectere sit potens (cap. 33. 4). 80. Privatim ad quosdam meorum dicebam (non diffiteor) Non eandem nobis atque Germanis et Polonis esse rationem.

« PreviousContinue »