C. Plinii Caecilii Secundi Epistolae, Volume 2

Front Cover
Verlag von J. G. Engelhardt., 1843 - Authors, Latin
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 207 - Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt ; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti. Hi quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati 30 sunt et Christo male dixerunt.
Page 208 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Page 315 - Quaeris quemadmodum in secessu, quo iamdiu frueris, putem te studere oportere. Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex graeco in latinum, vel ex latino vertere in graecum. Quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur.
Page 320 - Bücher müßt man auch wenigern und erlesen die besten; denn viel Bücher machen nicht gelehrt, viel lesen auch nicht; sondern gut Ding und oft lesen, wie wenig sein ist, das macht gelehrt in der Schrift und fromm dazu.
Page 275 - dum videmus, ne in via strati comitantium turba in tenebris obteramur." Vix consederamus, et nox, non qualis inlunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine extincto. Audires ululatus feminarum, infantium quiritatus, clamores virorum; alii parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant; hi suum casum, illi suorum miserabantur; erant, qui metu mortis mortem precarentur; multi ad deos manus tollere, plures nusquam iam deos ullos aeternamque illam et novissimam...
Page 265 - Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc hue nunc illuc abire aut referri videbantur.
Page 265 - Scribis te absentia mea non mediocriter affici, unumque habere solatium quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces. Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis acquiescis. Invicem ego epistulas tuas lectito, atque identidem in manus quasi novas sumo; sed eo magis ad desiderium tui accendor.
Page 216 - Si natare latius aut tepidius velis, in area piscina est, in proximo puteus, ex quo possis rursus adstringi, si paeniteat teporis.
Page 141 - Fuit moris antiqui eos qui vel singulorum laudes vel urbium scripserant aut honoribus aut pecunia ornare; no&tris vero temporibus ut alia speciosa et egregia ita hoc in primis exolevit.
Page 265 - Stabiis erat diremptus sinu medio (nam 12 sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur) ; ibi quamquam nondum periculo adpropinquante, conspicuo tamen et, cum cresceret, proximo sarcinas contulerat in naves certus fugae, si contrarius ventus resedisset; quo tune avunculus meus secundissimo invectus complectitur trepidantem, consolatur, hortatur, utque timorem...

Bibliographic information