M.T. Ciceronis quae exstant omnia opera, cum deperditorum fragmentis in quatuor partes divisa, item indices quinque novi et absolutissimi: Pars tertia, sive Opera philosophica ad optimos codices et editionem J. Vict. Le Clerc, recensita M.N. Bouillet

Front Cover
excudebat Firminus Didot, 1829
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 355 - Ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus.
Page 116 - Nam cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et a spe pariendarum voluptatum seiungi non potest.
Page 85 - ... certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. Sapientia enim est una quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat ; qua praeceptrice in tranquillitate vivi potest, omnium cupiditatum ardore restincto. Cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines sed universas familias evertunt, totam etiam 44 labefactant saepe rem publicam. Ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur.
Page 38 - Nee vero, ut noster Lucilius, recusabo quo minus omnes mea legant. Utinam esset ille Persius! Scipio vero et Rutilius multo etiam magis; quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere.
Page 341 - Facillimum id quidem est," inquam. Si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen imponere, cur non liceat Catoni? Nee...
Page 402 - Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, in his et excessum e vita et in vita mansionem. In quo enim plura sunt, quae secundum naturam sunt, hums officium est in vita manere : in quo autem aut sunt plura contraria aut fore videntur, huius officium est e vita excederé.
Page 208 - Honestum igitur id intelligimus, quod tale est, ut, detracta omni utilitate, sine ullis praemiis fructibusve. per seipsum possit jure laudari.
Page 376 - Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non necesse est. nihil est enim, de quo minus dubitari possit, quam et honesta expetenda per se et eodem modo turpia per se esse fugienda.
Page 260 - Epicurei fuerunt et hodie sunt et in amicitia fideles, et in omni vita constantes et graves, nee voluptate sed officio consilia moderantes, hoc videtur major vis honestatis et minor voluptatis. Ita enim vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. Atque ut ceteri existimantur dicere melius quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quam dicere.
Page 609 - Neque enim vocum suavitate videntur, aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur...

Bibliographic information