Page images
PDF
EPUB

tamen tribus generibus, quoquo modo possunt, non incallide tergiversantur. Prudentiam introducunt scientiam suppeditantem voluptates, depellentem dolores. Fortitudinem quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt rationem negligendae mortis perpetiendique doloris. Etiam temperantiam inducunt, non facillime illi quidem, sed tamen quoquo modo possunt. Dicunt enim voluptatis magnitudinem doloris detractione finiri. Iustitia vacillat, vel iacet potius omnesque eae virtutes quae in communitate cernuntur et in societate generis humani. Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur. 119. Conferamus igitur in pauca. Nam ut utilitatem nullam esse docuimus quae honestati esset contraria: sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam. Quo magis reprehendendos Calliphonem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem, tamquam cum homine pecudem copulavissent. Non recipit istam coniunctionem honestas; aspernatur, repellit. Nec vero finis bonorum et malorum, qui simplex esse debet, ex dissimilibus rebus misceri et temperari potest. 120. Sed de hoc (magna enim res est) alio loco pluribus. Nunc ad propositum. Quemadmodum igitur, si quando ea quae videtur utilitas honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum. Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio. Nam ut tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse nonnihil, utilitatis certe nihil habebit.

121. Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum; sed perinde erit, ut acceperis. Quamquam et hi tibi tres libri inter Cratippi commentarios, tamquam hospites erunt recipiendi. Sed ut, si ipse venissem Athenas: quod quidem esset factum, nisi me e medio cursu clara voce patria revocasset: aliquando me

quoque audires: sic, quoniam his voluminibus ad te profecta vox est mea, tribues his temporis quantum poteris; poteris autem, quantum voles. Cum vero intellexero te hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum propediem, ut spero, et dum aberis, absens loquar. Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade esse te quidem mihi carissimum: sed multo fore cariorem, si talibus monimentis praeceptisque laetabere.

COMMENTARIUS.

LIBERI.

I. 1. 2. quoniam utrique Socratici et Platonici volumus esse. Recte omnes fere codices et ante Socratici omittunt, cum magis efferendum sit Socratici quam Platonici. Libentius enim Peripatetici, ab Aristotele oriundi, se Socraticos quam Platonicos esse profitebuntur. Et hoc quidem apparet, si magis expressum esset Platonici, cum ipse Cicero Platonicus sit, Tullianam urbanitatem desiderari.

[blocks in formation]

De

et conferantur, quae in alt. Arch. edit. p. 26

1. 2. Nec vero hoc arroganter dictum existimari velim. Sic plerique codices; in paucissimis hoc post arroganter positum est. Ciceroni cum haud sane timendum sit, ne propter cohortationem illam ut sua a filio legantur, arrogantiae crimen subeat, haec verborum collocatio in qua minus effertur arroganter, praeferenda est.

1.3. ut idem utroque in genere laboraret. Sic ad unum omnes fere codices, non elaboraret. Nam et utroque, non laboraret sono exprimendum est et laborandi vocabulo pro. ximum respondet sequereturque. Nec vero magis elaboraret quam consequereturque legi potest, quorum neutrum vanitate carcat. Cicero enim non de eventu, sed de conatu voluit dicere.

1. 4. Equidem. Id est Ja, Fürwahr. Errant enim maximopere, qui ullo loco id equidem significare putant quod nos dcimus ich für mein Theil. Hoc est ego, ego quidem.

1. 4. Si genus forense dicendi. Sic codices optimi et plerique. In paucissimis quibusdam nullius auctoritatis codicibus id ante forense additum est, ut appareat grammaticum propter proximum illud forense dicendi, cuius alia est ratio, aut id aut compendium vocabuli illud supra forense scripsisse.

2. 4. cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore. Sono efferendum est et scribere et hoc. sonus in statuissem et te et hoc poneretur.

Omnium pessime

2. 4. in eoque et colendo - et negligendo. Sic optimi deterioris familiae codices. Ceteri, quos omnes fere editores secuti sunt, in negligendo pro negligendo contra Latinitatem. Recte in iisdem codicibus et ante colendo legitur. Magis enim negligendo quam colendo efferri ipsa sententia iubet.

2. 6. sequimur. Sic deterioris familiae codices, melioris sequemur. Illud praetulit Cicero propter verba hoc quidem tempore, quae magis quam hac in quaestione exprimi ipsa particula et docemur. Apparet vero grammaticum veterem sequemur propter proximum hauriemus supra sequimur scripsisse.

2.7. quae a ratione suscipitur. Contra codices omnes nonnulli a omittendum putarunt. Non probo, cum et a ratione idem fere quod a philosophia significet et ratione, id est auf eine rationelle Weise, Tulliana modestia parum dignum videatur.

3.8. quoniam Graeci κατόρθωμα. Rectissime quoniam, non quod plerique codices. Caussa enim cur Cicero perfectum officium rectum vocet, ea ipsa est quod Graęci illud κατόρθωμα nominarunt: est igitur caussa fortuita, non necessaria. Sic Top. 25, 93. Refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece στάσις dicitur, appellatur Latine status: ubi ob eandem caussam rectissime in multis optimorum codicum quoniam, non quae legitur.

3. 8. hoc autem commune officium καθῆκον vocant. Sic ex coniectura iam Pearcius. Codices plerique καθήκον, paucissimi officium omittunt. Turbae codicum ex eo ortae sunt quod vetus grammaticus, qui sola verba hoc autem pro obiecto, commune officium vocant pro praedicato habuerat, litura extinxerat καθήκον. Ipsa autem simplex orationis ratio dici iubet hoc autem commune officium, non hoc autem

commune.

3.9. Nam aut. Omissum est aut ab editoribus fere omnibus, in codicibus paucissimis. Additur autem rectissime, cum respondeat et proximo tum autem et vocabulo Tertium. Ac Latine quidem in partitionis prima parte significatio partitionis omitti non potest. Nam aut primum deinde aut aut aut dicendum est. Pro aut - aut scite Cicero aut tum autem scripsit.

4. 14. ne quid indecore effeminateve faciat. Qui omitti volunt faciat, ut ex proximis aut faciat aut cogitet intelligatur, non satis reputarunt hoc loco de consiliis factisque agi, quae faciat requirant, non de opinionibus et factis, de quibus rectissime aut faciat aut cogitet dicatur.

4. 14. tamen honestum sit. Sic, non est, codices plerique. Nec vero minuit coniunctivus vim sententiae gravissimae, sed id agit Tullius ut sententiam illam honestum tamen honestum esse, de cuius veritate nemo profecto dubitet, scita asseveratione proferat. Nos quidem particulam adiiciamus, ut wahrlich.

5. 15. velut ex ea parte - inest indagatio. Breviter dictum pro ex ea parte nascitur et in ea inest. Conferatur II, 8, 28 et 1, 42, 151.

6. 18. hisque. Sic codices omnes fere, Praetulit Cicero propter expressum incognita. tis exprimendum fuisset, rectius fuisset iisque. II, 7, 24.

non iisque. Nam si cogniConferatur

6. 19. in studiis cogitationis. Recte sic omnes fere codices, non cognitionis. Nam non solum in studiis cognitionis agitatio mentis nos continere potest, sed in universum in studiis cogitationis.

7. 20. beneficientia. Recte sic hoc quidem loco omnes fere codices, non beneficentiae. Ubi enim maiore quadam vi dicendum est, antiquior forma beneficientia praefertur. Sic etiam II, 15, 53, ubi non recte plerique beneficentiae ediderunt. Vis sententiae maior est. Alia est condicio verborum I, 14, 42, ubi rectissime in omnibus fere codicibus beneficentiae legitur. Recte beneficentia etiam II, 15, 52. Ob eandem caussam Romani aliis locis locupletum, aliis locupletium, aliis fraudum, aliis fraudium dicunt et quae sunt similia. Conferatur II, 8, 27.

7. 21. e quo si qui sibi appetet. Sic optimi et plerique codices egregie. Nam cum de violatione iuris humanae societatis agatur, aptius aliquanto homines ex alienis bonis appetere vetantur, quam plus eo appetere quod cuique obtigit. De varietate lectionis iudicium facile est. Grammaticus enim non perspecta sententia aut coniiciendi studio abreptus eo supra e quo, plus appetet supra appetet scripserat. Rectissime vero e quo, non ex quo dictum est, cum propria horum verborum, non translata sit notio nec maiore quadam vi sententia loci exprimatur.

« PreviousContinue »