C. Cornelii Taciti opera omnia, Volume 2

Front Cover
M. Ritchie & J. Sammells, 1790 - Presses, Issues of
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 288 - Illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae ejus assignare, praecipuum sacramentum est. Principes pro victoria pugnant; comites pro principe. Si civitas, in qua orti sunt...
Page 292 - Paucissima in tam numerosa gente adulteria ; quorum poena praesens et maritis permissa. Accisis crinibus, nudatam, coram propinquis, expellit domo maritus, ac per omnem vicum verbere agit : publicatae enim pudicitiae nulla venia : non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit.
Page 355 - Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore exstinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque, domum tuam, ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est : admiratione te potius, quam temporalibus laudibus, et, si natura suppeditet, similitudine decoremus.
Page 220 - Judaeam, originem ejus mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque. Igitur primo correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens, haud perinde in crimine incendii, quam odio humani generis convicti sunt.
Page 293 - Suscipere tam inimicitias, seu patris, seu propinqui, quam amicitias, necesse est : nec implacabiles durant. Luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero, recipitque satisfactionem universa domus : utiliter in publicum ; quia periculosiores sunt inimicitiae juxta libertatem.
Page 53 - Sed Agrippina quo vim suam sociis quoque nationibus ostentaret, in oppidum Ubiorum, in quo genita erat, veteranos coloniamque deduci impetrat, cui nomen inditum e vocabulo ipsius.
Page 295 - Germ. 24: aleam exercent tanta lucrandi perdendive temeritate , ut , quum omnia defecerunt, extremo ac noviffimo jactu de libertate ac de corpore contendant. victus voluntariam fervitutem adit, quamvis juvenior, quamvis robuftior alligari fe ac venire patitur. ea eft in re prava pervicacia ; ipfi fidem vocant. fervos conditionis hujus per commercia tradunt, ut fe quoque pudore victoriae exfolvant. Es gab aber gewis manche andere veranlaßung , zb armuth und hungersnoth : fubdebant fe pauperes fervitio,...
Page 286 - De minoribus rebus principes consultant ; de majoribus omnes : ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur.
Page 289 - Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam necessitatibus subvenit.
Page 14 - Roma petivit, amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis regiae, qui apud urbem habebatur, nomine Italicus. Paternum huic genus e Flavio fratre Arminii, mater ex Catumero principe Cattorum erat: ipse forma decorus et armis equisque in patrium nostrumque morem exercitus.

Bibliographic information