Page images
PDF
EPUB

rumque fit ut, qui se magno esse ingenio putat, ille nihil aliud quam stultus sit.

[merged small][ocr errors][merged small]

Grammaticæ leges, quas edoceris, facile intelliguntur, si eas diligenter inspicere velis.

ris pudebat.

Omnes tanti dedeco

Historia semper libenti animo colitur. -Milites hostem usque intra munitiones sunt persecuti. -In quibusdam Minoris Britanniæ partibus rustici nunc etiam alia lingua ac nostra utuntur. Duæ viæ in urbem ducunt: alterutram capessere potes. Lucius et Valerius diligunt quidem liberos; uterque vero suis nocet, hic majore indulgentia, ille nimia severitate. Quantacunque erat nostra virtus, numero cedere sumus coacti. Quantulacunque est Murenæ virtus, illa etiam superior est quam tua. Persicum ac Syriacum regnum nunquam tam valida fuerunt, quam Parthicum. Ille aliis fit molestus, qui de se semper ipse loquitur. Quamvis nobili loco sis oriundus, nunquam laudem consequeris, nisi ea te dignum præstiteris.

[ocr errors]

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Quævis alia civitas atque Athenæ non commisisset ut Aristidem ejiceret. — Quicunque nomine tuo me adierit, eum semper libentissime accipiam. Non quod hos Virgilii versus difficile intelligam, sed quod ad eos meditandos animum intendo. - Perfidus Sejanus longe alium ac speraverat exitum habuit. - Quum pater fuerit indulgentior, filius mox alias culpas admisit. Uter utro fiet superior? - Quamvis tibi subsidio sæpe venerim, non ideo tibi semper opitulari debeo. Alii aliis nocent.Hoc veto, te cum pejoribus discipulis conversari.- Quum scelus confessus sit nocens, religio nobis non est, quominus pœnam constituamus. Consulum alter occisus, ter vulneratus est. Pro tua felicitate, nihil est quod queraris. Cæsar et Pompeius inter se erant suspecti. -Hi homines inter se adjuvant.

[ocr errors]

al

DES ADVERBES

Exercice 33.

[blocks in formation]

Cur tam cito proficisceris? Quin magistrorum consilia sequeris? Quanti constat hic liber? - Quanti erat denarius romanus ? Quin silvarum in umbra sedeo! — Utinam procul ab urbium strepitu ita vivere queam! Varro ad consulatum nullam aliam ob causam fuerat provectus, quam ut molestia patriciis exhiberetur.

[ocr errors]

Ro

mani, consenescente imperio, nihil fere aliud nisi equitatum habuerunt. - Civitas armis condita, armis tantummodo stare potest. - Cecropis legibus nihil nisi sapientia et humanitas inerat. Nullam causam Bias unquam suscepit, quam non justam existimaret. Neminem accipio quem non noveris. - Loqui non possum, quin mihi contra dicere coneris. Hanc veniam non desinemus postulare, quin impetraverimus. Non florebit hæc planta nisi in apricum eam protuleris. — Quantum patientiam tuam admiror! Estivo sole quam amœnæ sunt Alpes!-Quam levis est juventus!— Quanto præstat cæteris disciplinis philosophia! - Quot milites adversus Græciam Xerxes comparavit! - Quanto usus es ingenio!

Quanti eum æstimo, quem nihil ab officio avocare potest! Quantula videtur terra, si immenso huic mundo eam confero! Quantum erat imperium romanum! Quot et quantas difficultates sum nactus! Quot regiones perlustravimus !

Thème 24.

Page 127.

QUÆDAM DE LACEDÆMONIORUM BREVILOQUENTIA.

Lacedæmonii paucis verbis cogitata eloquebantur,

[ocr errors]
[ocr errors]

neque ullam emittebant vocem cui non subesset magna sententia. « Quantuli sunt vestri enses! » dixit Agidi regi quidam Atheniensis. « His tamen ensibus nostros hostes attingimus,» respondit ille. - « Quin popularem civitatem Spartæ constituis? » dicebat aliquis Lycurgo. - «Istam prius, inquit, in doma tua constitue. » Interroganti cur præcepisset ut viles tantum hostiæ immolarentur: « Ut semper habeamus, respondit, unde deos colamus. >> « Cur mœnibus Lacedæmonem non sepis ?»> dicebant cives. «Nulli urbi desunt moenia, inquit, nisi cui desunt strenui propugnatores. » — « Quantum Eleorum æquitatem Olympiis demiror! » dicebat quidam coram Agide. « Quid mirum, inquit, si quinto quoque anno Elei una die justi sunt? » - Utinam mihi inter vos vivere liceat!» exclamabat hospes quidam. « Ideo me cives mei Lacedæmoniorum amicum vocant. »>«<Satius sit, respondit Theopompus, te tuorum civium vocari amicum.» Quidam rus devehebantur lectica; quibus adspectis, vir Lacedæmonius: « Quanto mihi sit pudori, inquit, si, quemadmodum isti, ibi sedeam, unde seni assurgere non possim ! »>

Exercice 34. Page 128.

Annibal parum auxilii a Carthagine accipiebat. Proxima nemora multum ligni nobis suppeditant.- Superiore anno, mali nostræ satis multos genuerunt flores, sed, gelu superveniente, pauca nobis protulerunt poma; hic autem annus fertilior futurus est: pauciores quidem flores ediderunt arbores nostræ, sed, quum serena stet cœli tempestas, spero plura nobis proventura esse mala. Capacissimus quidem est hic portus, mare vero nimis arenæ in eum congerit. Tibi multo labore opus est, ut condiscipulos tuos assequaris.- Priores apud Romanos parvus numero erat equitatus; hic enim undecimam tantum legionis partem explebat. Attila nunquam gerebat bellum, si e pace satis magnos fructus capere po

[ocr errors]

terat.

[ocr errors]

Dicta tua me aliquantum offenderant. - Aliquantum prudentiæ habere necesse est. Ne multum vini bibas.— Ne multum carnis comedas. Scipio Æmilianus dicebat se nulli unquam prœlio tam lætum adfuisse. Equitatus magnum detrimentum obsidentibus afferebat.Nimis magnam timiditatem præbuisti : non es satis audax. - Ergo tot calamitates te non commoverunt? Post tot sæcula terra est adhuc fertilis.

[ocr errors]

[blocks in formation]

Quinquaginta octo hominum milia in aciem processerunt; paucissimi vero redierunt Carthaginem. Quot genera animalium in terra videmus! Græcia multos genuit philosophos.- Nunquam tot rosas vidi. Græci satis multas naves classi Persarum regis opponere potuerunt. Darius in exercitu suo nimis multos homines, pauciores vero milites habebat.-Quam pauca sunt opera omnibus numeris absoluta! Quam multos vidi, qui, adventu nostro, signa sua ignave deserebant! - Quam admirandi sunt illi versus ! Si sol esset major, totum orbem incenderet; si minor, frigore rigeret terra. — Lacedæmoniis superbior austeriorque et impotentior erat animus. — Non satis diligenter laboravisti. — Parum tranquilli sunt illi discipuli. Magister ille parum severus est. Cæsar gravissimas pœnas a Vercingetorige repetiit. Hoc opus aggredi non sum ausus; tantam habebat difficultatem!- Hæc gens Romanis primum restitit, sed ad ultimum devicta est; tantula tanto cum imperio luctabatur!

-

[blocks in formation]

Musculus quidam, quum satis frumenti hordeique et secalis in horreo haberet, per eos, quos vastaverat, agros quietus ambulabat. Tunc sera anni erat tempestas, ventus jam frigidior adventare hiemem prænuntiabat, ma

jorque erat formicarum industria; verebantur enim ne, gelu superveniente, maturius cessare cogerentur. Quanto contemptui erat musculo earum lábor! « Quid! secum reputabat ille, nonne essem omnium animantium miserrimus, si me fortuna talem vitam perferre, ac tot tantisque laboribus exerceri jussisset? Istis magnopere sudandum est formicis, ut cibaria colligant, quibus, ne una quidem die, vitam ego tolerare possim. Fateamur exoptandam esse sortem nostram. Bestiarum quotaquæque est, cui fortuna indulgentius arriserit! Paucissimæ ab inopia tutæ, ut ego, vivunt; adde quod mihi ad implenda horrea aliquot dies abunde sunt. Ut minor est mihi labor, ita sunt majores divitiæ; ac sæpe novam messem prius colligo, quam sepositos omnes cibos consumpsi.

[ocr errors]

Exercice 36. Page 130.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

Pœno

Quanto superior Euripide est Sophocles! Scientia multo potior est divitiis.- Tanto adversarium superabat Cicero! Falsa numina paulo post diluvium coli cœpta sunt. Æsopus multo ante Phædrum vivebat. Populus amnium ripa magis gaudet. Romani valde timebant Pyrrhi elephantos. Nunquam tantum sum delectatus. Nimis laboravisti. Historia nos docet quantum Platæenses Thebanos exsecrarentur. rum magis intererat navali pugna decertare. - Plebis minus intererat ut Nero periret. Villico cera melque apium parvo constant. Quanti constat Chium vinum? Satis magno constat hoc anno. - Horatius vetulos scriptores parvi faciebat. - Græci et Romani corporis exercitationes pluris æstimabant. Hoc opus minoris æstimo, ex quo magis novi. — Hunc poetam nimio pluris æstimas. Magni intererat Syllæ ut bellum adversus Mithridatem gereret. Parvi mea refert utrum tibi prober necne. Adulatores jam magnopere oderam, nunc autem illos etiam pejus odi. - Voluptatem pejus quam mala omnia fuge. Qui dant operam agris colendis,

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]
« PreviousContinue »