Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

Qui

veterum Ægyptiorum mores. Ea est opinio mea. Tales erant Lycurgi leges. Ea sunt præcipua Græciæ templa. Quidam alios decipere tentant, qui suis dolis sæpe innectuntur. Quidam te hortantur ut prælium committas, qui medio in discrimine a te deficient. Quidam alios regere volunt, qui se ipsi regere nequeunt. Quæ fuit heri mea opinio, ea nunc etiam est. dominus est, is est famulus. Qui fuerat Amilcar, is fuit filius Annibal.-Qualis fuerat Tiberius Gracchus, talis fuit frater Caius. Ea fuit Hortensii in dicendo facultas, ut, duodeviginti annos natus, maximi oratoris nomen sit consecutus. Ea fuit Atheniensium injustitia, ut Aristidem exsilio mulctaverint. Ejusmodi leges constituam, ut cives sint intellecturi utile quidem esse iis parere, damnosum vero easdem violare. Potesne cum istiusmodi hominibus conversari! Ejusmodi magistros venerari debemus.- Imitanda sunt ejusmodi exempla. Ne culpas istiusmodi unquam admittas.

[ocr errors]

[ocr errors]

[blocks in formation]

Quum Ægyptii se semper credidissent populum esse totius orbis veterrimum, rex Psammetichus, ut exploraret num illi jure ac merito tales se esse prædicarent, duos infantes recens natos capellis nutricibus ruri alendos curavit. Jussus erat, qui illos asservabat, pastor eam circa tugurium, in quo erant inclusi, custodiam exercere, ut nemo illuc penetraret, neque ullum unquam verbum iis præsentibus ipse pronuntiare. Ubi autem illi infantes secundum ætatis annum impleverunt, die quadam, porrectis ad nutritorem manibus : « Becos, Becos! » exclamaverunt. Quam vocem miratus pastor quum regem admonuisset, Psammetichus parvulos sibi confestim afferri jussit, quorum, qualis fuerat apud pastorem, talis apud regem quoque sermo fuit. Tunc quum perquiri cœptum esset qua lingua usurparetur hoc verbum, est inventum eo

nomine apud Phryges panem appellari. Ægyptii infitias ire nequiverunt, non eam esse, quam putavissent, suæ gentis antiquitatem, ac Phrygibus se recentiores esse confessi sunt; quod quidem narrat Herodotus.

Exercice 22.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

Dum Persæ cum Romanis contendebant, eamdem in pactionibus faciendis quam in gerendo bello solertiam præstiterunt. Socrates eodem modo, quo nocentes, ab Atheniensibus habitus est. Erga tuum amicum idem ero semper, qui nunc sum. Idem mihi semper dicis. Iidem duces non easdem semper victorias referunt.Eadem semper loquendi facultate utitur. Ipsæ aves asperam hanc insulam fugiebant. Ex ipsis sociorum detrimentis rex ille maximam cepit utilitatem. Ora ipsæ, quæ maxime omnium videntur steriles, mitia sæpe poma ferunt. Lauri ipsæ1 formosa texunt umbracula. Cincinnatus aratrum ipse inducebat.— Romani militarem disciplinam exuerunt, ipsaque sua omiserunt arma. - Nescio an hi parietes ipsi oculos habeant. - Sapiens sibi ipsi semper sufficit. Arrogans homo maximis se ipse ornat laudibus. - Triumviri ipsum Ciceronem proscribunt. Galli omnibus populis Romanisque ipsis terrorem diu injecerunt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

Post

Ne cuiquam maledicas, ne inimicis quidem. Cannensem pugnam ne mulieribus quidem flere licuit.Ne unum quidem habes amicum. Avarus ille rebus maxime necessariis se ipse fraudat, perinde ac si hominum sit egentissimus. Hic te non secus præbes, ac si ipse sis dominus. Persæ terga verterunt, tanquam a deo quodam pellerentur. - Xerxis milites fluebant mollitia; Græcia non item. Titus dignus fuit qui delicia generis humani diceretur; Domitianus, frater ejus, non item. Athenienses Socratem bibere cicutam jusserant;

1 Ou encore sponte, suapte natura.

Phocionem item.

Pigritiam tuam non fovi, imo gra

[ocr errors]
[ocr errors]

ves illius pœnas semper expetivi. Me non fatigat labor, imo mentem meam suaviter recreat. Dionysius Minor Siciliam relinquere, quin etiam ludi magister apud Corinthios fieri est coactus.

Thème 17. Page 113.

CONSTANTINOPOLIS EDIFICATIO.

Constantinus, quum alterum caput Imperio constituendum decrevisset, primum in animo habuit pulcherrimam Trojam reficere, quia Romanis adhuc cordi erat antiquæ illius civitatis memoria. Ipse præterea se littoris hujus nobilitate captum sentiebat, quod magis etiam Homerici versus, quam ipsa natura, commendaverant. Sed quum jam inchoata essent opera, atque etiam solo exstarent muri, renuntiatum est inceptum, quia Constantinus Byzantii situm Trojæ prætulerat. Urbs enim illa, isthmo inclusa, ipsis in Europæ finibus, Asiæ contraria, interjecto tantum freto, quod ne septem quidem stadia latum est, vere idonea erat, quæ magni imperii caput evaderet. Eadem erat, quæ Romæ, soli facies; quam similitudinem Constantinus servandam curavit. Septem collibus Roma insidebat; nova civitas item. Eadem quoque fuerunt ædificia : principis familiares in Capitolium ascenderunt, et consederunt in Circo, perinde ac si essent Romæ.

Exercice 24. Page 114.

Deus hominem alium ac reliquos animantes creavit, ut cœlum suspicere queat. Nullus alius populus quam Romanus illi cladi fuisset superstes. Quis alius quam Deus hæc miracula fecisse queat? Nihil aliud quam 2 tuam amicitiam quæro. - Quivis alius atque Annibal ab initio belli rem male gessisset. Quævis alia ac regis lorica hoc validissimo ictu fuisset perrupta. Is cui peregre esse solet animus semper aliud cogitat, aliud facit.

1. On ne met quam que si alius est placé dans une proposition négative

ou interrogative.

2. Ou nisi.

[ocr errors]

- Longe alia sors erat, quam a judicibus petivit Soerates, atque illa quæ eum manebat.- Longe alia fuerunt sub imperatoribus Romanorum instituta, atque illa, per quæ totius orbis facti erant domini.- Me debebas longe aliter habere atque habuisti. — Uter utrum expellet? Scire velim uter utrum verberaverit puer. — Uter utrius obliviscetur. Utri utro opus erit. Alii ad regia fores stabant, alii manebant ad regis latus.- Alius foditur spiculo, alius clava sternitur, alius dejicitur ex equo, et qui eos sequebantur, terga vertunt.— Postquam direpta fuerat alia provincia, in aliam irruebant Barbari. — Tiberius ac Severus rectores passi sunt alter Sejanum, alter Plautianum.-Quum advenit alter, alter abit.-Alter altero loco proficiscitur. Alii aliter hoc verbum scri

bunt.

Exercice 25.

Page 116.

-

Uterque alterum tuetur. Uterque alteri blanditur. - Alii alios amate. - Neuter alterum appetit. — Hæc pocula inspice: alerutrum tibi dare volo.- En duo gladii : sume alterutrum. — Huic statuæ altera manus est fracta, et pes alter vetustate maxime corruptus.- Cæsar captivos interrogavit singulos.- Si quis difficultates superare velit, oportet singulas adeat. Alexander et Cæsar primam juventutem longe aliter duxerunt: prior a voluptatibus maxime abhorruit; posterior iisdem totum se dedidit. Demosthenes et Cicero ambo exsulaverunt : prior, quod eloquentiam vendiderat ; posterior, quod eam in reipublicæ salutem contulerat. - Primus, secundus et tertius exiguo distant intervallo. Prima caput extra aquam extollit, et fugit; secunda accedit propius; tertia in tigillum insilit, et reliquæ hanc fortiter imitantur. Demetrius Antoniusque voluptatibus delectabantur : hic famam neglexit, ut iis indulgeret; ille autem eas seriis rebus semper posthabuit. Uter populus fuerit victor, alia bella mox suscipiet. Uter prior advenerit, corona donabitur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

Abhinc centum octoginta quinque annis, Lovesius juniorem rogavit optimatem nonne ei liberet egregie de Ludovico Quarto Decimo mereri. Nihil autem aliud quam oportebat Basiliam die certo venire, mane ab sexta hora usque ad meridiem in ponte stare, quæcunque videret diligenter notare, dein citato equo reverti. Qua fiducia lætus, loco præstituto aulicus consistit, existimans fore ut vel in flumine classicula, vel in primo pontis aditu exercitus appareat, miratus vero quod neutrum adspicit. Sexta autem hora prætereunt duo rustici, quorum prior vino madet, posterior titubantis firmat gradum; septima, pistor et asinus, alter alterum vehens; octava, equus claudicans; nona, clamitantes feminæ, plorantes pueri.

Thème 19. Page 117.

DE QUADAM PERMAGNI MOMENTI LEGATIONE SEQUITUR.

Decima, scurra adest, rubra et crocea veste indutus, qui, orbes facturus, calculos in aquam dejicit; undecima et meridie, festinantes quidam alii aliunde veniunt, res suas obituri. Peracta autem legatione, junior optimas noster quam celerrime ad ministrum reversus, quæcunque vidit illi enarrat singula. Vix premere stomachum potest, utpote qui persuasum habeat longe alia exspectare Lovesium. Hic tamen attentissimam loquenti aurem præbere, et mox, antequam ille omnia recitavit, ejus collum invadere, eum amplecti, rhedam poscere et evolare. Is autem erat homo rubra et crocea veste indutus, qui, uti convenerat, Ludovico Quarto Decimo rem maximi momenti annuntiaret, Gallos scilicet posse Argentoratum venire; exspectare enim, qui illis portas aperirent.

« PreviousContinue »