Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

DE THALETIS SAPIENTIA SEQUITUR.

Aqua in hanc fossam derivata, destituto priore alveo, trajiciendi facultatem militibus dedit. Croesus maximas quidem Thaleti gratias egit; simul vero hunc philosophum sibi amicissimum esse ratus, alterum officium ab illo postulandum decrevit. Percupiebat ut Miletus in societatem suam veniret: itaque Thaletem rogavit ut patriam contra Persas concitaret. Thales non multum curavit utrum hæc societas Croeso prodesset necne; et quum intelligeret suorum civium parvi interesse utrum rex Lydorum victor foret an victus, iis persuasit, ut neutram partem ullo modo amplecterentur. Qua prudentia Miletus servata est; Cyrus enim, Lydorum victor, omnes urbes, quæ illis favissent, a militibus suis diripi jussit, Milesiis vero pepercit, quod societatem cum Croeso non jungendam decreverant.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Solon metuit ne dissensiones ad exitium civitatem devocarent. Noli timere ne inimicorum consilia prospere succedant. Cui favet fortuna, illi timendum est ne felicitate abutatur. Cæsar, veritus ne ab hoste circumveniretur, opportuniorem locum occupavit. Timeo ut mea libertas tibi placeat. - Virgilius moriens verebatur ne non satis perfecta esset Eneis; itaque illam comburi jussit. Timemus ut infelix ille tantum malum ferre possit.-Primi inter homines fuerunt Tyrii, qui sese fluctibus permittere non dubitaverunt. Regulus Italiam relinquere non dubitavit, ut Carthaginem rediret. Octavius Pompeium offendere non dubitaverat dimittenda glore ejus Scribonia. Asia Minoris reguli cavebant ne senatui displicerent. - Cave ne judicium temere feras. — Veturia Coriolano dissuasit ne Romam obsideret. Cineas Pyrrho dissuadere voluit ne bellum Italiæ inferret. —

[ocr errors]

[ocr errors]

Annibal operam dedit ut copiæ suæ a pulvere tutæ essent, qui Romanos obcæcabat. Non animadvertit Flaminius Carthaginienses post colles subsistere. Antonius non animadvertebat Octavii potentiam in Occidente semper crescere. Cato non animadvertit se, quum sine ullo discrimine omnia respueret, quæcumque orta essent e Græcia, æque bonum ac malum improbare. Non commiserunt Romani ut victis gentibus patrio sermone et patria religione interdicerent. Non commisit senatus ut ictum cum Jugurtha foedus comprobaret.

Thème 7. Page 90.

FORTE CARTESII PHILOSOPHI FACINUS.

Cartesius, insignis ille philosophus, in peregrinatione quadam, cymbam conscenderat, uno comitante famulo. Non animadverterat specie improba esse nautas, et dum in cogitatione erat defixus, meditanti voces obstrepuerunt. Admota aure, nautas in suam necem conjurantes audivit. Scelerati enim isti homines, quum Cartesium gallice tantummodo scire crederent, clara voce loquebantur, minime veriti ne ab eo possent intelligi. Eum putabant mercatorem esse qui patriam bene nummatus repeteret; ille autem qui consensionis princeps esse videbatur, ut alios confirmaret : « Timeo, inquiebat, ne nunquam commodior nobis adsit occasio. Homo enim his locis ignotus est; de sorte ejus nemo rationem a nobis reposcet1. Videtur esse timidus; non igitur metuendum est ne resistat. Quem efflictum et spoliatum in mare dejiciamus oportet. Cartesius, postquam intellexit instare sibi periculum, cavit ne imprudens opprimeretur repente surrexit, strictoque gladio, ei mortem minari non dubitavit, qui se primus esset agressurus. Non commiserunt latrones ut illi quidquam responderent, et Cartesius iter in tuto perfecit.

1. Et mieux: nemo quid de eo sit factum nos interrogabit.

[merged small][ocr errors][merged small]

tur.

Opitulare parentibus et dignus eris cui liberi opitulenIngratus ille homo dignus est cujus nos invicem obliviscamur. Non sum dignus quem amicum habeas. Dignus est hic liber ex quo loca quædam excerDignus es ut non jam redeam. Sane digni

[ocr errors]

pas.

[ocr errors]

sumus ut solitudini valedicas. Dignæ sane erant Cæsaris in Gallia victoriæ ut senatus supplicationes in quindecim dies indiceret. Obstat verecundia ne te pluribus verbis rogem. Henrici Quarti pater eum pretiosis vestibus ornari, atque ut regium puerum coli vetuit. - Adversa tempestas non obstitit quin navis e portu solveret. Quid impedit quin amicorum consilia sequaris. Quid obstitit quin Galli Capitolium expugnarent? - Per Mithridatem non stetit quin omnis barbaria in Italiam irrumperet. Optimi amici tui te non possunt non vituperare. Facere non poterat Pompeius quin vanis sociorum sermonibus aurem admoveret. — Athenienses pœnituit quod Alcibiadem exterminaverant.-Senatus consuli gratias egit, quod de republica non desperavisset. Ne horrescas quod virum tam infelicem adspicis. - Me piget quod te tam cito reliqui. - Miror quod te ita loquentem audio. Non habuisti mihi gratiam quod te admonui.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Zeuxidi pictori æmulabantur quidam vere digni qui gratia apud populum valerent; itaque non obstitit magna, qua florebat ille, fama, quin Parrhasius, æmulorum clarissimus, cum eo de picturæ palma in certamen publicum veniret. Zeuxis tabulam proposuit, in qua uvam pinxerat, et aves confestim racemos morsuræ advolaverunt. Lætus artifex quod erat judicibus iis probatus, qui neque in suspicionem cadere neque recusari possent, a Parrhasio petiit ut quod fecisset ipse quoque ostenderet. Paruit dicto Parrhasius, et propalam collocavit tectam, ut videbatur,

tenui panno tabulam. « Hoc velum aperi, dixit Zeuxis; obstat enim ne eximium istud opus adspiciam. » Nihil autem inpedimento erat quin Zeuxis æmuli opus videret; quippe velum ipsa erat pictura. Non potuit facere Zeuxis quin Parrhasii artem demiraretur, et se victum esse confessus est. «Stupet unusquisque, ait, quod pictura mea aves fefellit; tua vero multo dignior est quam admiremur; me enim ista fefellit, qui sum pictor. >>

[blocks in formation]

Horatius exspectavit donec ambo adversarii sui essent separati. Exspectabimus dum hac redeas. Annibal exspectabat dum frater Asdrubal ad se veniret.

[ocr errors]
[ocr errors]

Tar

peia existimabat Sabinos proditionis suæ sibi præmia daturos. Existimabat Cato edictis suis antiquam simplicitatem restitutum iri. Sane prævidebam hunc librum fore jucundum. - Sane prævideo grave hoc munus fore.- Persarum mollitia causa fuit cur Alexander Asiam tam cito suæ ditionis fecerit.-Græcorum discordiæ causa fuerunt cur libertatem suam amiserint. Dubito num verissima sit hæc amicitia. - Semper dubitavi num tempus perditum reparare posses. Dubitabamus num tam cito ad sanitatem esses rediturus. Cyaxares non dubitabat quin esset olim potentiam suam recepturus; exspectabat vero dum sævitiis Scythæ Asiaticas gentes adversus se ipsi concitavissent. Noli dubitare quin omni ope atque opera sim enisurus ut te omni molestia expediam. Quis dubitat quin ira sit furor brevis? - Sejanus haud suspicabatur se jubente Tiberio esse periturum. — Callisthenes suspicabatur libertatem suam Alexandro gravem fore.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Quum Haliattes, Lydorum rex, Prienen, Cariæ urbem, oppugnatum venisset, et illa fortissime resisteret, causa fuit obsidionis longinquitas, cur gravi inopia laborave

rint oppidani. Prævidebat Haliattes fore ut commeatibus brevi urbs careret; quum autem exspectaret, donec fame oppidum in deditionem adduceretur, philosophus Bias, qui tunc summo civitatis magistratui præerat, hostis decipiendi causa, hac fraude usus est. Scilicet duos eximii corporis mulos saginari jussit, qui urbe expulsi Lydorum castra petiverunt. Quum autem non existimavisset Haliattes tam nitida Priene egressura esse jumenta, dubitare cœpit num fame oppidum posset occupare. Tunc conficta aliqua causa cur hominem in urbem mitteret, eum clam jussit oppidanorum opes circumspicere. Bias autem, quum suspicaretur regis legatum hoc consilio venisse, jussit ingentes arenæ acervos exstrui, frumentoque contegi, et dari operam ut eos adspiceret missus ab Haliatte explorator. Quo dolo rex deceptus non jam dubitavit quin oppidum esset adhuc commeatibus refertissimum, et quam celerrime obsidionem dimisit.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Dic mihi quocum converseris, ego qui sis tibi dicam. -Interroganti quæ navis sit tutissima, Anacharsis respondit: « Quæ in portum pervenit. » — Neoptolemus permotus est videndo quam ægre membra traheret Philoctetes. Dic nobis uter major tibi videatur, Corneliusne an Racinius. - Non intelligo quid tua dicta sibi velint. — Mitte nobis qnod a te petimus. Nescio quid feri Lacedæmoniis inerat. Nescio quis te rediisse mihi nuntiaverat. — Roma jam nesciebat utrum dux exercitus sibi propugnator esset an hostis. Novi tandem ubi nunc sit frater meus, et quo se conferat. Dic mihi qua iter facere soleas. Dic mihi quare Carthago nulla Annibali auxilia mitteret. Non intelligo qui fieri possit ut philosophus alio modo ac pedibus iter faciat. Senatus intellexit quam necesse esset populi fiduciam

[ocr errors]
« PreviousContinue »