Page images
PDF
EPUB

regni cupiditate ardeat, in animo esse parricidium facere, velle eumdem propositum scelus hoc ipso die exsequi, et jam sub veste abditum pugionem habere, quo patrem sit percussurus. Primum quidem credere nequit Basilius tantum facinus Leonem posse moliri; accusator vero eum rursus affirmat telo esse instructum, satellitesque, si vestes ejus inspici jubeat imperator, ad latus pugionem, sceleris indicium, reperturos esse. Basilius autem, quum videat fidentissimo animo loqui Saltabarenem, filium apprehendi demum jubet. Leoni custodes injiciunt manus, quem pugione, ut dictum erat, instructum reperiunt. Tunc imperator, vehementi ira elatus, sui purgandi filio potestatem non facit, edicitque carnificem ei hoc ipso die oculos esse effossurum.

Exercice 5.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

Spero fore ut hæ mali mense proximo floreant. Mea fert opinio fore ut hostis diutius resistere nolit, ubi id inutile esse intelliget. Persuasum habemus fore ut his libris frustra impallescas. Credo fore ut hoc opus confici non possit. Non intellexisti fore ut adversarius tuus hac in parte disputationis facile eniteret. Quis speravisset, quum Demosthenes puer esset adhuc, fore ut ille olim inter omnes clarissimos oratores emineret. Credebam fore ut hunc puerum, tanta contumelia affectum, suæ pigritiæ tandem puderet. Omnia indicio erant futurum fuisse ut Marius in ultimis militiæ ordinibus non consenesceret1. Me non fugiebat futurum fuisse2 ut hæc planta sub divo langueret, ac flores

1. Cette phrase et les suivantes ayant été calquées sur l'exemple de Lhomond: Je croyais que vous vous seriez repenti, Credebam futurum fuisse ut te pœniteret, nous avons cru devoir traduire comme il l'a fait. Cependant il serait bon de montrer aux élèves que dans cet exemple l'emploi du conditionnel passé forme un gallicisme, et qu'il a le sens du conditionnel présent; qu'ainsi vous vous seriez repenti, équivaut à vous vous repentiriez et doit se traduire de même en latin. On ferait bien d'ajouter que, dans ces sortes de

[ocr errors]

-

[blocks in formation]

ejus brevi marcescerent. Contendebas futurum fuisse1 ut nos hoc legere tæderet. Romani non credebant futurum fuisse ut pons rescinderetur. - Sperabamus futurum fuisse ut consilia nostra grato animo acciperentur 3. Persuasum habebant obsessi futurum fuisse ut conditiones hujusmodi respuerentur. Mihi persuasissimum est fore ut direptores ante noctem montes repetierint. Medicus affirmat fore ut ante mensem exactum illæ medicinæ mihi morbum omnino depulerint. - Non spero fore ut milites nostri rebellionem hoc anno compresserint. Minime confidit fore ut hæc epistola ante quindecim dies in Ægyptum pervenerit.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Contendis te tuo officio diligentissime perfunctum esse. - Fateor me parentum amori non semper respondisse. Arbitror me magistro meo non displicuisse. Non credo me ab hoc ingrato amari. Profitemur nos omni ope atque opera enisos esse ut hominem illum ad virtutem revocaremus. Me fateor quidem de amico tuo ita locutum, at certe affirmo non ductum esse malevolentia. Scipio confidebat se Annibali prius obvium fore quam Alpes superavisset. Sperabat Lycurgus se, legum suarum severitate, Spartiatas principem Græciæ gentem esse facturum. Promiseras te infelicibus nobis fidelem esse mansurum. - Judices Quinto minati sunt se illi aqua et igni interdicturos, nisi nocentes indicaret. Darius Alexandro promisit se filiam ei in matrimonium daturum esse. Sperabat captivus se custodum vigilantiam effugisse. Juro me nihil patriæ utilitatibus contrarium fecisse. Falsa spes eum tenebat se lacrimis pessimum filium commovisse. Homo ille se

1. Ou plutôt fore.

[ocr errors]

[ocr errors]

2. Ou plutôt non credebant pontem rescissum iri.

-

4. Ou plutôt Persuasum habebant obsessi fore ut conditiones hujusmodi respuerentur, ou encore Persuasum

3. Ou plutôt sperabamus consilia nos-habebant obsessi conditiones hujusmodi

tra grato animo acceptum iri.

rejectum iri.

puerum esse non meminit. - Nonne meministi, Cæsar, inquit veteranus, te, vulnere laborantem, mea e galea bibere? Non recordati sunt Carthaginienses se viginti annos Annibalis virtute et ingenio esse defensos.

[ocr errors]

Thème 3. Page 84.

DE AULICI FRAUDE A PSITTACO DISTURBATA SEQUITUR.

Plerique tamen senatores credere nequibant Leonem tantum scelus animo agitavisse, et persuasum habebant futurum fuisse ut innocentia ejus facile probaretur, si res diligenti cognitione fuisset explorata. Primum quidem sententiam suam aperire non sunt ausi, mox vero quum intelligerent se tacendo in culpa esse, scelestorumque indicis consiliorum fore adjutores, se imperatoris ad pedes abjecerunt clementiam ejus imploraturi. Sed quum appareret fore ut Basilius filium nollet absolvere, dum ei superesset vel minima suspicio, nihil aliud quam dixerunt futurum esse forsitan ut eum posthac rem festinantius egisse peniteret, cui nullum unquam remedium posset afferri, pigeretque quod non saltem pœnam distulisset. Precibus eorum adductus, supplicium in diem Basilius reservare non noluit. Cognita res est; dati sunt in cruciatus Leonis famuli, sed nullus non affirmavit a culpa herum suum abesse. Neque eo secius nocentem esse filium Basilius credebat, quum aliquid ridiculi supervenit, quod a morte adolescentem eripuit.

Thème 4. Page 85.

DE AULICI FRAUDE A PSITTACO DISTURBATA SEQUITUR.

Psittacus scilicet, inter epulas quibus excepti erant palatii ministri, repente hunc clamorem edidit: « Eheu! Heu! heu! miserum Leonem! » Quæ voces convivarum animos vehementissime commoverunt; omnes sunt recordati se paucis ante diebus adolescentem capite damnari audivisse, et quidam exclamavit: « Nos hæc avis, princeps,

improbat. Num licet nobis gaudio indulgere, quum filius tuus obscuro in carcere gemit? » Ferunt Basilium tunc misericordia captum filii defensionem audire decrevisse. Brevi autem se indigne deceptum agnovit. Quum facti eum valde pœniteret, pollicitus est se eos dolores, quos Leo esset perpessus, graviter esse vindicaturum, perfidumque aulicum, de omnibus honoribus dejectum, Constantinopoli statim jussit excedere. Quod infra omnium civium exspectationem cecidit : ipse enim nocens calumniam adeo improbam sibi capitalem fore crediderat. Affirmant primum quidem voluisse Basilium graviorem pœnam ab eo repetere, putavisse vero prudentiæ sibi esse parendum, quod animadvertisset permultos esse hujus perfidiæ conscios.

VERBES APRÈS LESQUELS LE que ou de FRANÇAIS SE REND EN LATIN PAR

[blocks in formation]

-

Necessitas hominibus suadet ut inter se adjuvent. Nunquam evenit ut rex adulatoribus careat. - Sæpe fit ut in recessu magnæ virtutes pereant vel lateant. Deus populum suum non decreverat a stirpe evertendum, sed ejus intererat ut illum castigaret. Tibi non suadeo ut pigrum hunc hominem sustentes. - Quibus lampade opus est, o Pericles, ii oleum in eam infundendum curant. Cato delendam Carthaginem censebat. Studium meum pater excitandum curabat. Scipio expellendum ex Italia Annibalem suscepit. Tibi idem bis dictum nolo. Relictam malumus regionem. Hoc fœdus ictum non oportet. Quædam servata cupio. Ratio nobis dicit ut proficiscamur.

[ocr errors]

[ocr errors]

Dic illi

Hanno Cartha

nos proficisci. - Superiores clades Fabium monuerunt ne pugnam cum hoste consereret. giniensem senatum monuit Annibali auxiliis.

non opus esse

[blocks in formation]

[ocr errors]

Solo Athenienses jussit classe Salamina tendere. Tiberius Pisoni præcepit ut Germanicum interficeret. Solon eorum liberos educari jussit, qui pro patria in acie periissent. Magnus ille vir ossa sua Salamina efferri, cremarique et per auras dispergi jussit.Quid tua refert utrum laborem an cessem? Ne multum curemus utrum alii nos probent an vituperent, si operam demus ut omnia sint æquitati consentanea. - Pigri parum curant utrum parentibus suis satisfaciant necne. Oportet nocentissimus pereat. Oportebat Annibal Italia excederet, quum Scipio immineret Carthagini.- Semper operam dabo ut magistris meis satisfaciam. Zenon, quum vellet Theodoricum a se dimittere, ei persuasit ut bellum in Italiam inferret. Cyrus Amasim rogaverat,, ut solertissimum Ægypti medicum sibi mitteret.

Thème 5. Page 88.

THALETIS SAPIENTIA.

Philosophus Thales, quamdiu vixit, summa auctoritate floruit, ac cives, quibus nota erat ejus prudentia, si de qua re majoris momenti statuendum erat, eum semper consulendum curabant. Crœsus, Lydorum rex, postquam Persis bellum susceperat inferendum, cum ingenti exercitu usque ad Halym flumen processerat. Quod ejus intererat quam celerrime trajicere; sed casu accidit ut exercitus neque pontem neque lintres inveniret; amnis autem nullo vado transiri poterat. Thales, qui tunc in regiis castris erat, consulenti Croeso affirmavit post paucos dies in altera ripa milites fore. Quam ob rem longam fossam, in arcum curvatam, duci jussit, quæ ab Halys ripa oriens, circumdato exercitu, infra castra rursus ad flumen excurreret.

« PreviousContinue »