Page images
PDF
EPUB

aratrum inducere cœperunt. Vasta bello erant omnia; dum invadentium copiæ frumenta incendebant, Romani, exercitus alendi causa, ea omnia rapiebant, quibus ignis pepercerat; et, quum se provincia excedere coactos intelligerent, barbaris ipsis atrociores, inhumane direptam reliquis spoliabant facultatibus. Tantæ calamitatis vestigia non nisi temporis longinquitate exolescunt; itaque incolæ gravi inedia laborabant, quum victores subsidio iis venire decreverunt. Repente ager lætis segetibus vestiri ac multis frequentari pecoribus, urbes vicique restitui, ac priorum incolarum plerique, quos disturbaverat metus, in patriam redire cœperunt.

Thème 44.

Page 75.

SEQUITUR DE CONSIDENTIBUS IN BETICA VANDALIS.

Quum ad nos confugiatis, dixerunt iis Vandali, quum nobis fidatis, nos fiducia ista præbebimus dignos. Benigne vos semper habebimus, et maximam vobis concedemus libertatem, dum ea contra nos non abutamini. Si id fieri potuisset, ab infelici hac regione gravissima mala initio prohibuissemus; sed duris belli necessitatibus parendum fuit. Nunc omnia hæc damna resarcire nobis animus est; quare omni ope atque opera nos in hoc adjuvate; et si vobis libebit, unam gentem efficiemus. Prudentissima hæc consilia secuti indigena se victoribus brevi permiscuerunt, ac regio illa, priore nomine Bæticæ amisso, Vandalusia, deinde, verbi depravatione, Andalusia dicta est, uti nunc etiam appellatur.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CONSTANTINOPOLIS EXPUGNATUR PORTUS.

Mahumetes Secundus, dum Constantinopolim obsidebat, anno post Christum natum millesimo quadringente

simo quinquagesimo tertio, in interiorem portum penetrare voluit, quem valida e ferro catena præcludebat. Quam quum perfringere nequiret, terrestri itinere naves intro invehere decrevit, his artibus excogitatis. Scilicet per locorum anfractus longam octo passum millia viam muniri jussit, quæ a Bosphoro profecta post Galatam lateret, et ad eum pertineret sinum qui interiorem portum efficit. Ut viæ solum esset maxime lubricum ac læve, Mahumetes id sterni jussit tabulis et asseribus circiter octo pedes latis atque adipe perunctis; mox, quum hæc omnia fuerunt confecta, per multas machinas, multosque equos septuaginta naves et octoginta triremes Bosphoro jussit extrahi, quæ, trabibus impositæ, unius noctis spatio, ingens intervallum sunt emensæ, quo a sinu distabant, atque in portum immissæ sunt.

Thème 46. Page 76.

DE PORTU CONSTANTINOPOLIS EXPUGNANDO SEQUITUR.

Postero die Constantinopolis incolas magnus timor incessit. Qui, majorem portus alveum hostium navibus refertum videntes, etsi prætenta manserat catena, oculis suis credere nequibant. Mahumetes vero, quum reliquam classem intromittere cuperet, continuo immensam ratem Galatæ construendam suscepit, quae, ad littus alligata, perque sinus latitudinem perducta, urbis murum contingeret. Paucis post diebus confecta ratis iter delectis militibus dedit, qui Græcos in fugam verterunt; mox catena, quæ portum præcludebat, capta et soluta, victores reliquas naves introduxerunt. Nequidquam oppidani hostium classem incendere sunt conati: quippe a Genuate quodam proditi rem minus ex sententia gesserunt. Jam tum perdita erat Constantinopolis. Nam undetricesimo Maii mensis die, anno post Christum natum millesimo quadringentesimo quinquagesimo tertio, tertia hora mane, undique simul factus est impetus, octava autem Turcæ in urbem penetraverunt.

DEUXIÈME PARTIE

MÉTHODE

DES VERBES

VERPES A L'INDICATIF OU AU SUBJONCTIF EN FRANÇAIS QU'IL FAUT TOURNER EN LATIN PAR L'INFINITIF OU que retranché.

[blocks in formation]

Conten

Persuasum habemus animum esse immortalem. Credo superbiam omnibus communem esse. dit Heraclitus ignem omnium rerum esse principium. Animadverte memoriam, quam labor facile auget, decrescere ac perire si eam colere desinas. - Anaxagoras docebat solem esse ferrum calidum ac paulo majus tota Peloponneso. Diu credidi hunc hominem mihi vere amicum esse. Putaveramus te ægrotare. Pythagoras affirmabat se in inferos descendisse.- Magister meus mihi narravit puerum Demosthenem fuisse balbum. Credimus improbos integra felicitate frui non posse. Non puto Iliada complurium poetarum opus esse, uti contendit litteratus quidam.

[blocks in formation]

Herodotus narrat Cyrum apud Massagetas periisse; Xenophon vero affirmat eumdem domi esse mortuum. Memoriæ proditur Diogenem adulterinos nummos conflavisse, ac venisse Athenas ut pœnam effugeret.- Credo Platonem, Socratis discipulum, omnes magistri sui sermones diligenter litteris mandavisse. Non nescis Lugdunum, sub Romanorum imperio, præcipuam fuisse Galliæ urbem. Legitur apud Platonem, Erida quemdam Pamphylium inter mortuos, post pugnam, decem dies

54

[ocr errors]

humi jacuisse, et ad se rediisse, quum in bustum imponeretur. Mox tibi manifesto apparebit Romanos non minus fuisse perfidos quam Carthaginienses. Arbitror filio tuo jam perspectam esse laborandi necessitatem; non enim credo illum unquam suæ pigritiæ tantum puduisse.

Exercice 3. Page 79.

[ocr errors]

Spero absentiam dolorem amici mei esse levaturam.Credimus omnes virum bonum summa felicitate post mortem fruiturum esse. Heri persuasum habebas hostes mox devictum iri, hodie vero contendis non hoc anno compositum iri pacem. Noli sperare me diutius fore indulgentem. Docet Pythagoras priorum hominum animos e terra in cœlum, e cœlo in terram semper esse redituros, dissimillimasque personas vicissim his in terris gesturos esse. Non spero hanc arborem unquam bonos fructus laturam esse. Persuasum habebat Zopyrus se dolo Babylonios esse decepturum, urbemque brevi in Darii potestate fore. Affirmare tibi non dubito te causa fuisse victurum, si eam defendere voluisses.- Affirmat Secundatus Annibalis milites Capuam ubique inventuros fuisse; quibus verbis significatur conducticium hunc exercitum, post tot victorias factum divitem, in qualibet alia urbe se deliciis ac voluptatibus fuisse dediturum, si suus eum imperator non in urbem Campaniæ caput deduxisset.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Non existimabam Thucydidis orationibus tantas inesse difficultates.Nunquam putavi externos milites in armis tam exercitatos esse quam nostros. Dux non erat suspicatus hostes posse constitutum pugnandi ordinem cognoseere. Mihi nequaquam exploratum est te hesterno die domo abfuisse. Non affirmaverim hunc hominem fuisse innocentem, sed arbitror alios judices leviorem pœnam ab eo fuisse repetituros. Tibi libenter præsto adsimus, si confidamus te nobis gratiam habiturum.

[ocr errors]

fuisse participem.

- Non satis constat Cæsarem Catilinariæ conjurationis Si mihi persuasissimum sit librum hujus generis adolescentibus utilem fore, libenti animo opus incipiam.

[blocks in formation]

DE AULICI FRAUDE A PSITTACO DISTURBATA.

Basilio, Orientis imperatori, filius erat nomine Leo, quem omnes diligebant, et cujus eximias virtutes nemo non prædicabat. Græci itaque securo animo futura prospiciebant, quum reputarent eum imperii heredem fore; non enim suspicabantur sceleratum hominem jam illius perniciem esse machinatum. Scilicet, quum Leo cujusdam ex imperatorio comitatu optimatis, Saltabarenis nomine, ambitiosa consilia præcepisset, ille se periturum eo die intelligens, quo proximus heres summa rerum potiretur, consilium cepit fraude eum ab imperio prohibere. Qui aliquandiu summa observantia summoque obsequio eum coluit; post, ubi animadvertit in adolescentis animum fiduciam redire, ei consilium attulit, quod exitio esset futurum. Mos quidem erat in imperatoriis venationibus neminem arma secum ferre præter ipsos rei venatoriæ præfectos; Saltabaren autem Leoni narravit silvas a latronibus infestari, et sicarios aliquando tumultus opportunitate usuros, qui in venatione esse soleat, ut impetum in Basilium faciant. « Quis eum, subjecit ille, tunc defendere poterit? Noli unquam inter illos tanti periculi ludos a patre tuo discedere, et abditum semper habe pugionem, quo ei, si necesse sit, opem feras. Uni licet imperatoris filio legem impune violare, quam constituit suspicio. >>

Thème 2. Page 81.

DE AULICI FRAUDE A PSITTACO DISTURBATA SEQUITUR. Leo ei affirmavit se consilium illud secuturum esse, et jam imperatoris saluti prospecturum. Saltabaren autem aliquanto post Basilium monet, filio, quum tacita

« PreviousContinue »