Page images
PDF
EPUB

laci hominum animo graviter querebatur, quum illi occurrit Agathocles. Fidelis ille amicus veniebat ei solatia et opem præbiturus. Dinias gaudio ac pudore plenus hæc liberaliter oblata accepit. Quadam autem die, dum in arando agro erat occupatus, unum ex ignavis parasitis offendit, quorum in ipsius naufragio plurima fuerat opera. Illum non puduit ei maledicere quem ad egestatem redegerat. Dinias vero, iræ impotens, illum interfecit. Hoc autem scelus non poterat urbis magistratus diu fugere. Itaque interfector, in jus vocatus, perpetuo exsilio mulctatus est. Quum urbe exiit, omnes incolæ contumelias atque exsecrationes in eum congesserunt. Unum Agathoclem ejus misertum est, qui se e suavissimo rure abstraxit, et sanetis amicitiæ officiis perfungendi cupidus, remotam in insulam cum Dinia se recepit.

[blocks in formation]

Fortuna nobis metuenda est, quum munera in nos accumulat. Exiguo enim intervallo sæpe distat a gravissimis malis vel maxima felicitas. Ea de re judicari licet e Pompeii exemplo. Qui, quum, illustri loco ortus, virtutibusque præditus egregiis, nullos jam hostes vincendos, nullos honores appetendos haberet, a fortuna tamen, quæ tam diu ei faverat, repente derelictus est. Scilicet a Cæsare debellatus, et cum uxore, altero filio, paucisque amicis, qui illius in fide permanserant, fugere coactus, hospitium a Ptolemæo, Ægypti rege, petiit, cujus grato humanoque animo confidebat. Ille vero utilitati officium posthabuit, utpote cujus ante omnia interesset a victore gratiam inire. Eum non puduit ignaviæ proditionem adjungere, fallacique hospitio fugientem invitavit. Pompeius hospitis fide fretus, paucis militibus se dedidit, qui sicariorum partes susceperant. Ab illis cecidit interfectus, corpusque ejus sepultura caruit.

[blocks in formation]

Lucibus, ut officio fugantur, pœnarum metu non opus est. Satis enim ad eos incitandos valet patriæ amor aut propria utilitas. Pœni tamen, si quo prælio dux male rem gesserat, in jus vocatum damnabant capite, licet neque ignaviæ neque proditionis convicissent. Magni autem Annibalis pater, a Romanis navali pugna debellatus, pœnæ, quæ eum manebat, non incallidum reperit effugium. Scilicet has ad senatum Carthaginiensem litteras amico cuidam dedit : « Classi Romanorum, Patres, occurri; nunc autem mihi aut commisso prœlio aut accepto fugiendi dedecore opus est. Mea igitur refert de sententia vestra certiorem fieri; jubere vestrum est, meum vero parere. » — «Amilcari pugnandum est, » una voce exclamaverunt senatores. »> Quæ quum ita sint, respondit legatus, Amilcar quod jubetis præsensum occupavit: nempe pugnam commisit. Sed, quod vobis me nuntiare piget, illi non favit armorum fortuna. » Id accidisse perdoluit quidem senatus, ausus vero non est suam duci cladem crimini dare.

SYNTAXE DES PRONOMS

Exercice 22. Page 40.

Pyramides, quas nunc etiam ostentat Ægyptus, nihil nisi sepulchra erant. Reges, qui eas ædificaverunt, vix Querimonia hominem decet, qui

noti sunt posteris.

[ocr errors]

-

spe deturbatus est. - Pharaon Hebræos persecutus est, quos Moses ad mare Rubrum reduxerat.

Præcepta

[ocr errors]
[ocr errors]

quæ pueri accepimus, in animo nostro penitus imprimuntur. Tu, modeste agricola, qui plantas ac flores colis, quibus oculi nostri delectantur, olera quoque ac poma nobis ministras, quæ palatum nostrum permulcent. Tua refert, qui beneficiis cumulatus es, memorem te præbere.-Frustra iniqui judices te capitis damnaverunt, o Socrates, qui Atheniensium animos ad virtutem informasti, et quem sapientissimum inter homines oraculum judicavit, nomen tuum, quod venerantur posteri, semper admiratione pia prædicabitur. Qui dat pauperibus, dat ille Deo.- Tyrannis facilius est monia et arces evertere, quæ iis resistunt, quam bonorum civium sibi amorem conciliare. Historia eos facit infames, qui patriæ saluti salutem suam anteponunt. - Multi spectacula et voluptates consectantur, quæ animum debilitant. - Eos imitare qui ad laborem et studia incumbunt, quæ erigunt animum.

Exercice 23.

[ocr errors]

[blocks in formation]

Amo sapientem Abdolonymum, quem paupertatis suæ non pudebat, at non minus duos adolescentes admiror, qui id regnum accipere noluerunt, quod illis Parmenio offerebat. Multos adolescentes novimus, quibus opus est consiliis. Quem infelicium non miseret, ille ab optimo quoque contemnitur. Eorum fuge commercium, quos scientiæ tædet, et frivoli sermones juvant. Puer cujus interest mentiri, aliquam culpam admisit. Galli eain regionem sæpe sunt populati, quod Picenum Romani vocabant. Historia quam legisti, et cui nunc etiam diligenter studes, rebus abundat, quas discere et quibus uti debes. - Pauperes quibus opem tulisti, quorumque animum excitasti, coram Deo causam tuam defendent. Interroga quem voles: occupatam vitam segni otio nemo non anteponet. Leonidas, quem sors ea non fugiebat quæ manebat ejus commilitones, juvenes duos milites, quos summo amore amplectebatur, Spartam

[ocr errors]

mittere volebat; at illi responderunt: « Mitte Spartam quem voles. Non nostrum est, qui Spartiatæ sumus, stationem deserere quam nobis constituit patria.

Exercice 24. — Page 42.

Cicero, cujus eloquentia tot cives romanos servavit, a sicariis interfectus est, quos adversus illum armaverat triumvir Antonius. - Deus tibi bona ministrat quibus frueris, aera quem adspiras, poma quibus vesceris.— Vas diu odorem retinet, quo semel fuit imbutum. - Sapientia res una est, cujus certa sit possessio. Barbari, quorum formidandi greges imperium romanum erant populati, quasdam provincias occupaverunt, et constituerunt regna quorum nunc etiam pleraque florentissima sunt. -Dii, quibus felicitatem tuam debes, tibi favere non desinent. Eorum mores penitus inspice, quibus confidis. Cambyses, Cyri filius, cui obtigerat immensum patris regnum, et a quo subacta est Ægyptus, in quodamı Syriæ viculo misere interiit. - Augustus poetis et artificibus favebat, a quibus mores solent mitigari.- Darius, rex Persarum, cujus historiam brevi discetis, honores ac beneficia in Zopyrum cumulavit, a quo Babylon fuerat recuperata.

[blocks in formation]

Inspiciamus una Alexandri, Philippo nati, vitam, qui terras rerum suarum fama implevit. Quum magni illius ducis victoriarum memoriam leges, profecto summum illud ingenium admiraberis, cui, ut Græciam Asiamque debellaret, neque experientia opus fuit, quam secum affert longa ætas, neque illis ingentibus copiis, que vastant ac populantur regiones per quas iter faciunt. Orator Demosthenes, quem pudebat Græciam Macedonum regis stipendiariam videre, in illum hostes undique sollicitavit; ejus vero odium et eloquentia nihil profuerunt. Alexander

enim, quem destruendi Persarum regni decus manebat, Græciam pacavit, ac domesticis, quibus ea laborabat, bellis finem imposuit. Tum, ad Macedones facta omnium accessione, quorum intererat Darii Xerxisque incursiones ulcisci, in Asiam classe contendit. Ejus exigua manus, quam laudis et patriæ amor incendebat, quamque puduisset rege indignam esse, qui ei imperabat, manum conserere vehementissime flagrabat. Itaque Granicus, cujus ripæ præcipites non posse exsuperari videntur, eorum impetum frangere nequit; Persarum vero centum millia, quibus negotium datur eos a transitu prohibendi, conterriti terga vertunt, et jam victor in Asiam interiorem progreditur. Darius Nothus, qui tunc apud Persas regnum obtinebat, duobus præliis rursus devictus est; et rex ille, cujus copiæ totam Asiam nuper implebant, ignobili in viculo, ab uno e suis legatis interfectus obiit.

[blocks in formation]

Post mortem Darii, Alexander, a quo ille fuerat victus, totam Asiam in ditione tenuit. Sed immenso hoc imperio non contentus, quod priora Lydiæ et Assyriæ regna intra fines complectebatur, et cujus coacervatæ opes Sardanapali voluptatibus, Crosi avaritiæ Xerxisque luxuriæ satis fuerant, trans Indum quoque Macedones duxit, ac novos labores imposuit militibus, qui eam quietem reposcebant, quam fuerat illis pollicitus, et qua illis opus erat. Porus, a quo regebantur Indi, captus est, atque India, quam nemo, præter Bacchum, subigere potuerat, regis Macedonum in potestatem venit. Tunc superbia, qua magni ipsi viri non vacant, ejus in animum grassata est, quem discipulum habuerat Aristoteles. Quum per ea loca iter fecit, quæ olim perlustraverat Jovis filius, filius Philippi sibi divinam arrogavit originem, honoresque diis tantum debitos vindicavit. Hæc autem dementia,

« PreviousContinue »