Page images
PDF
EPUB

nostro malas cupiditates nos avellamus.

[ocr errors]

Voluit Augustus se ab imperio abdicare. - Rus erat aratoribus nudatum. Valerius Maximus puerilibus fabulis opus Adversa fortuna magno amicorum numero Ovidium orbavit. Præsens infelicitas superiorum culparum nos monet. Nos de amicis admonet

suum implevit.

-

solitudo.

Thème 15.

Page 24.

TREBONII AD CICERONEM EPISTOLA.

Ut mos erat, Cicero filium suum Athenas misit, ut ibi studia perficeret. Quo ex voluntario exsilio spem magnam capiebat; neque vana cecidit ejus exspectatio, si ea de re judicemus ex epistola quam a Trebonio, homine ipsius amantissimo, accepit. Inde quæ maximi sunt momenti loca quædam decerpimus : « Filium tuum, mi Cicero, Athenis vidi, et hæc, quam tibi scribo, epistola tuum animum summo gaudio implebit. Nihil adolescente nostro amabilius ac discendi studiosius. Cratippum audit assiduus, e præceptis hujus philosophi magnam voluptatem capit, ac bonas artes e studiis haurit, quas tu brevi judicare ipse poteris. Suam ei diligentiam sum gratulatus, præmiumque promisi quo dignus mihi visus est. Dixit autem se velle mecum Asiam visere. Unum igitur te moneo scilicet e schola illum in tempus abduco. Nolo tamen hunc a magistro sejungere; nobis itaque Cratippus aderit comes. Ita filius tuus peregrinandi voluptatibus fruetur, neque tamen utilibus philosophiæ consiliis carebit. »>

[blocks in formation]

Alcibiades sacrilegii insimulatus est. Sub Nerone, raro civis injuriarum est absolutus. Recentiores historiarum scriptores sæpe Quintum Curtium inconsiderantiæ vel mendacii convicerunt. In Ægypto, qui felem vel crocodilum necabat, pecunia mulctabatur; qui

[ocr errors]

[ocr errors]

ibin vel imprudens occidebat, damnabatur capitis. Lentulus et Cethegus, conjurationis obstricti, in carcere laqueo interempti sunt. Caligula multos præclaros cives, majestatis postulatos, ad metalla bestiasque damnavit. Vestalis virgo, quæ fidem datam fallebat, jubebatur sub terra necari. Tragœdiæ Ulyssem arguunt bellum effugere voluisse. Exsul Camillus ingratam Romam adhuc amabat, et de illa bene merebatur. Herodotus Græcos interdum laudavit, illis vero nunquam adulatus est. Idomeneus, damnatus voti, filio, quem diligebat, occurrit, atque illum interfecit.

Thème 16. Page 26.

DE MILITARIBUS POENIS APUD ROMANOS.

[ocr errors]

Milites deserti signi vel violatæ disciplinæ insimulati capite damnabantur. Varium pro delicto erat mortis genus. Qui ducibus non parebat, etiam ea mente ut aliquid egregii faceret, securi vel aqua necabatur. Damnabatur ad crucem desertor. Idem supplicium sumebatur de illis qui præstitutum commeatus spatium producebant. Cujus negligentiæ non absolvebantur vel optimi milites. Cæterum nunquam condemnatorum cruore inquinabantur castra; necabantur enim extra vallum, atque centurionum unus suppliciis præerat. Furti vel falsi testimonii convictos manebat pœna infamis; fustuario scilicet castigabantur. Ignavi turpiore quam crudeliore afficiebantur supplicio dux enim eos jubebat sive ante ipsius tentorium genu flectere, sive hordaceum panem comedere, qui cibus erat gladiatorum proprius. Præterea suum illis detrahebat pilum ac prædæ participatione interdicebat. Omnes illæ militares leges diu in romanis exercitibus disciplinam foverunt ac servaverunt. Postea vero duriores sunt visæ, earumque in locum aliæ clementiores successerunt.

[merged small][ocr errors][merged small]

-

[ocr errors]
[ocr errors]

Pompeius a Cæsare victus est. - Frumentum rubigine corroditur. A parentibus nostris diligimur. — Phaethon, ab equis patris sui raptus, Eridano haustus est. Nero, a Seneca educatus, optimis opinionibus fuerat imbutus. Regulus a carthaginiensi senatu ad cives suos missus est. Camillus, a republica revocatus, dicere poterat : « Mea impleta sunt vota. » - Quum Roma exiit Catilina, consulis industria detecta erat conjuratio. Cella subterranea, quæ fuerat a Demosthene ædificata, Plutarchi tempore nondum destructa erat. Urbs ab hostium exercitu capta erit, quum nostræ copiæ advenient. Cæsaris oratio optimis civibus improbabatur. Amplissima munera non semper utilissimis viris quæruntur. Apud barbaros, Ovidius nemini intelligebatur.- Omnibus notæ sunt Æsopi fabulæ.- Nonnullis Romanis severior Cato habebatur. - Tibi legenda sunt Homeri carmina. Viro bono noxii cives evitandi sunt. Egregia præcepta tradentibus colenda sunt.

[blocks in formation]

Discordiis fatigatus quæ Halicarnassum lacerabant, prætereaque a civibus nonnullis vexatus, qui appetebant tyrannidem, Herodotus patriam suam reliquit ac se contulit in Græciam. Primi historiarum ejus libri erant confecti, et jam nonnihil laudis in Asia erat consecutus, sed volebat doctissimo totius orbis populo approbari. Tunc Olympiæ erat omnium Græcorum conventus. Ibi Herodotus operis sui principium in publico recitavit, quod unanimo plausu exceptum est. Pridie nomen ejus. nemini erat notum; postridie vero idem ab omnibus prædicabatur. Successu tam prospero erectior, studiis rursus incubuit. Ut opus suum perficeret, perlustranda illi erat Græcia. Urbes, ædificia, nobilia præliis loca,

epigrammata, omnia ab hoc impigro historiarum scriptore diligenter explorata sunt. Ubique populi multitudine excipiebatur, qui illum et videre gestiebat et summa prosequebatur admiratione; omnesque conclamabant: « Hic ille est qui medica bella narrat, nostrasque memorat victorias. »

[blocks in formation]

Pesti cuidam nonnullæ Orientis regiones obnoxiæ sunt, quæ est inundatione vel incendio funestior: scilicet maximis locustarum gregibus invaduntur. Incolæ imminentem sibi calamitatem certo ex indicio prospiciunt. Si forte mollior fuerit hiems, metuenda est illis hæc terribilium. bestiolarum irruptio. Primum murmure formidando periculi admonentur; mox obvelantur solis radii velut densa nube; ac subito ingenti locustarum multitudine contegitur campus, quæ semina corrodunt, et arbores foliis gemmisque nudant. Nihil vero ab infelicibus illis regionibus tantam calamitatem prohibere potest. Nonnullæ tamen aves malo medentur; acri enim bello persequuntur locustas. Itaque magno illæ coluntur honore in Ægypto et in Syria; ac, veluti apud veteres, mulctatur pecunia, si quis unam ex utilibus illis avibus occidisse fuerit convictus. Cæterum Ægyptii ex ipso damno aliquid utilitatis capiunt; collectas scilicet in corbibus locustas, muria condiunt, ut pisces. Quæ hoc modo præparatæ sunt, fiunt dapes vel subtilioribus gulis probatissimæ.

[merged small][ocr errors][merged small]

blicam attinebat.

Philosophiæ præcepta ad omnes pertinent. - Ad nos aliena non spectant. Puerorum institutio ad rempuSocratis sermones dictaque ad virtutem pertinebant. Regum Assyriæ domus ad Euphraten spectabat.Gallia et Italia ad Alpes pertinent. Pompeii gloria ad Catonem attinebat. Litterarum stu

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

dia ad felicitatem nostram plurimum valent. - Nos interdum. stomachosioris dicti pœnitet. -Epaminondam suæ paupertatis nunquam puduit. — Rusticæ vitæ nunquam tædebit poetam.- Malorum civium Socratem miserebat. Inconsideratos homines semper incœptorum piget. Nos divitum miserere debet, qui discendi non sunt studiosi. Alexander Clitum interfecerat; sed mox iræ suæ illum pœnitere incepit. Leonem infirmioris adversarii miserere visum est. - Officii bene collocati pigere te non potest. Nisi velis te solitudinis tædere, da operam studiis. - Malo me ignorantiæ quam pigritiæ meæ pudere. - Te tui otii tædere visum erat.

Thème 19.

[ocr errors]

Page 30.

SENIOR LUPUS.

Lupus, infirmus annis et fame enectus, adiit pastorem vicinum, ac de pace orationem habuit : « Me belli tædet, inquiebat, et jam anteactæ vitæ pœnitere incipit. Quod propono ad felicitatem et securitatem tuam attinet. Unum tamen hoc te rogo: duos agnos mihi trade obsides.» «Me valde pigeat istius fœderis, respondit pastor, talisque socii pudeat. Fuge hinc propere; sin minus iratum time. » His verbis dimissus, senior noster lupus ad pastorem alium se contulit, ac verba fecit eodem pertinentia. Ejus autem oratio non benignius excepta est. Omnes viciniæ pastores, quos fera singulos adiit, acerbius etiam inclementiusque se gesserunt; nullus non ei proximam terribilemque mortem minabatur. « Quum neminem mei misertum sit, reputavit secum lupus, hoc certum mihi atque obstinatum est: illos suæ imprudentiæ et crudelitatis mox pœnitebit. Si me mori oportebit, at certe hostis moriar. » Simul furens in tuguria irrumpit, et mulieres, pueros, canes ovesque trucidat.

Quum nocentes culparum pœnitere videtur, eorum nos misereat, si severitatis nimiæ nos pigere nolimus.

« PreviousContinue »