Page images
PDF
EPUB

gus autem civibus suis haud facile persuaserat, quanti corum interesset pueros tam virili simul ac diligenti institutione educari; itaque ad faciendam fidem hac arte est usus. Scilicet, quum duos canes, iisdem parentibus natos, ita aluisset, ut severe haberetur alter, alter vero integra libertate et abundanti ad satietatem cibo uteretur, die quadam, ambobus in publicam concionem adductis, intritam in scutella humi jussit apponi, ac dimitti leporem. Statim qui dure fuerat habitus ad feram, qui vero delicate, ad intritam cucurrit. « Videte, dixit legumlator, quid institutione fieri possit: horum enim, quamvis eodem genere sint ac sanguine, alter ligurire, alter venari studet. Tales autem educatione sua et consuetudine sunt facti. Igitur persuasum habete liberos vestros fore ignavos, si, quas vobis propono, leges neglexeritis; sin præcepta mea eritis secuti, ne sit vobis in dubio quin proles vestra olim virtute futura sit insignis. » Sparta autem, quum ejus dictis fidem habuisset, Græcarum civitatum princeps evasit.

[blocks in formation]

Ab Sybari prohibentur artes, quæcunque placidum somnum abrumpere queant; publico donatur præmio, si quis novas voluptates excogitaverit. De scurris modo, a quibus sunt delectati, cives recordantur, magistratuum immemores qui eos administraverunt. Terræ ubertate abutuntur, quæ ibi magnam rerum copiam perpetuo gignit; deorumque in Sybarin voluntas eo tantum pertinet, ut luxuriam mollitiemque augeat. Viri adeo sunt effeminati, cultus eorum muliebribus munditiis adeo similis est, tam pluchre vultum pingunt, tam scite calamistris crines vibrant, tam longum perit tempus, dum se ad speculum corrigunt, ut videatur unus esse in tota urbe sexus. Non modo non subtiliores fiunt deliciarum frequentia Sybaritæ, at contra animus eorum, voluptatis non jam conscius, dolores tantum sentit. Civi cuidam per totam

M

noctem male fuit, quod duplicato rosæ folio incubuerat. Deliciæ adeo membra eorum solverunt, ut sint vel minimis oneribus movendis impares; vix pedibus stare possunt; rhedis vectos mollissimis deficit animus; in conviviis sæpissime nauseant.

Thème 29. Page 189.

ROMA AB ALARICO OBSIDETUR.

Alaricus, Gothorum rex, anno post Christum natum quadringentesimo octavo Romam obsidere decrevit. Per Italiam iter facientem, ut antiquum orbis caput oppugnaret, anachoreta quidam adiit, rogavitque supplex ut ab incepto desisteret, quod esset tot cædes totque pestes allaturum. «Non voluntate quidem mea, pater, dixit Alaricus, impellor; vocem vero semper ad aures meas clamantem exaudio : « I Romam direpturus. >> Fames pestilentiaque superbam hanc urbem, olim orbis dominam, nunc autem barbarico obsessam exercitu, mox invaserunt. Cujus sparsæ erant cadaveribus viæ, quæ sepeliri nequibant. Itaque coacta fuit se Alarico submittere, et cum victore pacisci. Legati autem Gothorum regi dixerunt, si conditiones suæ non placerent, totam civitatem in armis contra eum egressuram. Quibus superbe respondit Alaricus: « Quo densior in pratis herba est, eo facilius desecatur. » Subjecitque se non nolle pacem iis concedere, ea saltem conditione ut quantum in urbe auri argentique esset, tantum sibi cum pretiosa supellectili, et gentis suæ mancipiis traderent. « Quidnam nobis salvum erit? » responderunt legati. « Vita, » dixit Alaricus.

--

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Viator quidam Hispanus Indum media in solitudine offenderat. Hispanus autem, utpote qui vereretur ne equus

suus viam perficere nequiret, quia erat pessimus, ab Indo petivit, qui equum florenti ætate prævalidum habebat, ut jumenta commutare vellet; hic vero, ut par erat, negavit. Tum Hispanus, ira succensus, ei improbam jurgii causam inferre. Facta igitur pugna, Hispanus, qui justis armis esset instructus, facile equo, quem cupiebat, potitur, atque iter pergit. Indus vero euntem usque in proximum oppidum secutus, apud judicem queritur. Sed Hispanus, in jus venire et equum adducere coactus, Indum fraudis insimulare non dubitat, equum affirmans suum esse, a teneris domi educatum. Quum autem nihil indicio esset Hispanum mentiri, et judex nesciret quid sibi esset faciendum, Indus exclamavit:« Meus est equus; neque dubium est quin hoc ego probare queam. » Simul ille, detracto amictu, caput equi contegit, et ad judicem allocutus: «Quum iste equum a se educatum contendat, inquit, interroga utro oculo sit captus. » Hispanus vero quum dubius videri nolit, extemplo respondet: « Dextro. >> Tunc Indus, detecto equi capite: « Neque dextro inquit, neque sinistro captus est oculo. » Judex igitur tam callido tamque valido argumento convictus, ei equum reddi jussit, lisque ita composita est.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »