Page images
PDF
EPUB

cos e lapide quodam præduro erexerat, qui apud Syenen, ultimæ Ægypti urbem, fuerat excisus. Stabant uterque centum et viginti cubitos, id est triginta tesas, vel centum octoginta pedes alti. Quos Augustus imperator, redacta in provinciam Ægypto, Romam transferri jussit, ubi alter postea fractus est. Augustus vero alium inusitata altitudine reliquit, qui a Ramesse fuerat erectus, viginti hominum millibus ad hunc secandum adhibitis. Quem Constantius Romam devehi jussit.

[blocks in formation]

Agmen Campo profectum in urbem porta Capena ingredi solebat. Erat autem opinione pulchrior hæc pompa. Scilicet præcedebant, ut legitur apud historiarum scriptores, ordine longo plaustra, variis spoliis et omnibus quæsitis bello divitiis onusta; post ibant pedibus præfecti, duces, ac sæpe etiam principes regesque captivi. Sequebatur imperator, quadrijugo curru invectus, comitantibus liberis, qui, honorum triumphique consortes, aut illi assidebant, aut proximi pone equitabant cum præcipuis legionum ducibus. Agmen claudebant victrices copiæ, quibus eo die quidlibet canere licebat; et illæ quidem narrantur sæpe cantibus malignis carpere imperatorem non dubitavisse. Ingens erat civium concursus. Per forum latissimasque urbis vias pompa ducebatur. Ubi haud procul Capitolio ventum erat, trahebantur in carcerem captivi, in quo sæpe hoc ipso die interficiebantur hostium duces. Imperator autem, postquam rem divinam in Capitolio fecerat, primores senatus ac præcipuos legionum duces convivio excipiebat; post, lituo, buccina variisque tibiis præcinentibus, magno comitatu domum delucebatur.

[blocks in formation]

QUA FRAUDE USUS SIT ANNIBAL POST PROELIUM APUD VENUSIAM.

Annulo Marcelli una cum corpore Annibal potitus erat. Metuens igitur Crispinus ne quis inde dolus reipublicæ sociis a Pœno necteretur, circa civitates proximas misit nuntios occisum collegam esse, annuloque Annibalem potitum, quo, dum viveret, ille uteretur; quare ne quibus epistolis crederent, scriptis nomine Marcelli, ejusdemque annulo signatis. Consilio autem haud inutili præcautum erat. Paulo enim ante Crispini nuntius Salapiam venerat, quum litteræ ab Annibale allatæ sunt, Marcelli nomine compositæ: se Salapiam sequenti nocte venturum; parati milites essent, qui in præsidio erant, si qua opera eorum opus esset. Sensere extemplo Salapitani fraudem, et ab Annibale, quod defecissent irato, ulciscendi occasionem peti arbitrantes, remiserunt retro Annibalis nuntium (perfuga autem Romanus erat), ut sine arbitro ab hostis fraude commodo suo præcaverent.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Romani perpetua armorum felicitate ob eam causam usi sunt, quod nullum unquam prætermiserunt diem, quin vespere sibi castra communirent, neque ullam conseruerunt pugnam, quin exstructum a tergo haberent vallum, quo inclusis commeatibus impedimentisque ac sauciis, sui recipiendi esset facultas. Hac autem ætate, id erat genus armorum, ut ab impetu non paris modo sed majoris etiam exercitus his castris tegerentur; quo fiebat ut aut pugnam committere, aut aliquam temporis opportunitatem exspectare possent. Marius, adoriente Cimbrorum Teutonumque exercitu, in castris manet inclusus, donec commodior adsit occasio; tunc autem victoria duce erumpit. Ubi Cæsar propius Ciceronis castra venit, Galli

ab hoc discedentes, illi occurrunt quadruplici prævalentes numero. Cæsar quidem intra paucas horas locum capere, castra communire, provocantis hostis convicia patienter ferre, cum quo decertare non maturum putat; mox vero data occasione usus, copiis per omnes portas simul eductis, Gallos profligat.

[blocks in formation]

Dum Marius fugiens in littore, comitante suorum manu, haud procul a Minturnis errabat, quæ quidem urbs ad Liris ostium sita est, equitum turmam ad se venientem prospiciunt. Simul, conversis in mare oculis, duas naves onerarias, unum sibi tanto in discrimine perfugium, vident. Certatim ad mare concurrentes, se in aquam projiciunt, si possint nando illas naves attingere. Quum autem senior Marius et corpore prægravis esset, non nisi labore multo duo servi, supra aquam eum sustinentes, alteram navem attigerunt, qua ille receptus est. Equites interea in littus devenerant, nautasque clamoribus jubebant aut appellere, aut, Mario foras ejecto, abire quo liberet. Marius vero navarchorum misericordiam lacrimabundus implorat, qui, postquam aliquantisper rem animo agitaverant, maxime dubii incertique quidnam consilii caperent, demum viri tanti ejusdemque supplicis fletibus victi, se Marium non tradituros equitibus responderunt. Illi autem abierunt gravi ira succensi.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Marius omni periculo perfunctum se putabat, neque prævidebat, quum tot ac tanta mala esset expertus, graviora etiam se perpessurum, mortemque sibi propius adfore. Brevi enim mutata est egregia eorum voluntas, qui navis hospitio illum exceperant; quippe veriti ne quis se persequeretur, nave appulsa, circa Liris ostium ancoras jecerunt. Tum jussus in terram exire, ut e tantis labori

bus paulisper acquiesceret, Marius, quum fraudem minime suspicaretur, annuit. Defertur itaque in littus, et in herboso loco exponitur. Dum vero quietus imminentem casum nequaquam animo prospiciebat, ecce navem videt, sublatis ancoris, evolantem. Mercatoribus enim illis, uti plerisque hominum, nec tam pravus erat animus ut male, nec tam rectus ut bene suo periculo agerent. Turpe quidem putaverant tradere Marium, eumdem vero servare sibi non tutum esse arbitrabantur.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Quanto morore afflictus est Marius, quum se hoc in littore solum, omni nudatum præsidio, inermemque et ab omnibus proditum vidit ! Se tamen ipse non prodidit: surrexit vero, et, quum multis per campos flexibus paludes ibi efficiat Liris, plenas aquæ fossas, cœnosumque solum prospexit, qua iter facere non dubitans, ad pauperis lignarii tugurium tandem venit. Quem, provolutus ad pedes, rogat supplex ut hominis saluti consulat, qui, si periculum effugiat, spe majus præmium possit ei solvere. Lignarius autem, sive Marium noverat, sive feroci augustoque vultu erat commotus, quem in tanta rerum iniquitate hic tamen retinuerat, si requiescere tantum opus esset, in tugurio licere respondit, sin hostes fugeret, tutiores se latebras præbiturum. Hoc ipsum se velle quum Marius dixisset, a lignario, prope paludem, cavum in locum deductus, sub foliis, arundinibusque ac juncis deliLuit.

Thème 17. Page 181.

DE MARIO FUGIENTE SEQUITUR.

Neque ita multo post magnos clamores circa tugurium Marius audiit. Equites scilicet, missi a Geminio Terracinensi, ejus inimico, quum lignario occurrissent, interrogando illum urgebant, jactabantque minas, quod hostem publicum, a senatu Romano capitis damnatum, celaret.

Marius autem, quum spem nullam salutis superesse sibi intelligeret, latebris egressus, detracta veste, in nigram cœnosamque paludis aquam immergere sese non dubitavit. Squalens tamen hoc latibulum, quin detegeretur, non obstitit. Accurrunt enim quicunque eum insequebantur, nudum ac limo obrutum aqua extrahunt, injectoque in collum loro, statim Minturnas perductum magistratibus tradunt. Ad quem interficiendum missus barbarus quidam, natione Gallus vel Cimber, stricto gladio in conclave est ingressus, quod illi erat carceris loco. Quum autem cubile in quo jacebat Marius perobscuro in angulo esset positum, narratur mediis e tenebris ardentes oculos ille in barbarum injecisse, minaciter exclamans: « Marium, improbe, occidere audes! » Tunc ea fuit militis formido, ut non modo proscriptum non occideret, at contra, gladio abjecto, statim aufugeret, vociferans se Mario mortem afferre non posse.

[blocks in formation]

ALEXANDRINE BIBLIOTHECE EXITIUM.

Amrous, dux Arabum, Alexandria potitus, imperatoris Omari jussa prius exspectavit, quam de nobilissimæ illius civitatis fortuna decerneret. Illi autem nuntiavit se quatuor ædium millia, totidem balneas, quadringentosque circos ibi invenisse. Omarus non modo vetuit prædas agi, sed etiam diligenter colligi jussit quidquid pretiosi reperiretur, unde belli sumptibus subveniri posset. Ex iis autem tributis, quæ opulenta hæc civitas ac tota Ægyptus persolverunt, ingens Sarracenis rediit pecunia, qua adjuvante imperii fines propagare potuerunt; et, quum pacem hac in regione plane restituerint, ubi incolarum moribus ac religioni parcebant, mutatos dominos sibi gratulata est Ægyptus. Semel tantum Sarraceni barbare se gesserunt, sed nescio an sint ob summam ignorantiam excusandi, quum nobilem Alexandriæ bibliothecam sustulerunt, qua nullus toto in orbe major erat humanarum disciplinarum thesaurus.

« PreviousContinue »