Page images
PDF
EPUB

vero facta vestra me fugient. His dictis, jam frigidam manum porrexit, quam omnes captam osculati sunt. Ita obiit Cyrus Persici regni conditor.

[ocr errors]
[ocr errors]

[blocks in formation]
[ocr errors]

Page 18.

Ambitiosi vel improbi cives Catilinæ consiliis favebant. Alexander Persis apud Arbela occurrit. - Parce hosti afflicto. Imperandi militibus nemo fuit Cæsare peritior. Æmilius Paulus aderat omnibus liberorum suorum exercitationibus. Quum adversus Octavium apud Philippos dimicavit, Brutus sinistro sui exercitus cornu præerat. - Cæsar a Gallia aberat, quum Vercingetorix Gallos concitavit. Rupes urbi imminet. Mors vel morbus semper capitibus nostris impendet. Nihil mali probo viro accidere potest; omnia illi conducunt, etiam res adversa. Non irasci fortunæ, imperare cupiditatibus, succurrere infirmis vere sapienti convenit. - Temporis longinquitas gravissimis Alexandro erat equus, Bucephalus nomine. - Quintiliano fuerunt cunctæ excellentis magistri virtutes. Otiosus aliis ac sibi ipsi odio est. Elephantorum conspectus maximo terrori fuit Romanorum equitatui. - Athenienses Aristidi suam justitiam crimini dabant.

doloribus medetur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Thème 11. Page 18.

DEMOSTHENES.

A teneris Demosthenes gravissimo est malo affectus, quod puero accidere queat; scilicet patrem amisit. Utilitati ejus consulendi cura avaris pravisque hominibus obtigit, qui rem ejus haud tenuem diripuerunt. Liberalis quidem educatio divitiarum jacturam compensare potuisset, Demosthenes vero, quum debili esset et infirma valetudine, disciplinis artibusque studere non potuit, quæ civem ingenuum decebant. Æquales vitio illi vertebant suam inopiam infirmitatemque et ignorantiam, atque acerbioribus etiam contumeliis eum one

rabant. Ipse viribus diffidebat suis, neque ingenii erat sibi conscius. Sed quadam die judicio adfuit in quo dicebat causam clarus orator nomine Callistratus. Animi motum reprimere nequivit, atque omnium admirationem secutus est. Jam tum omnibus puerilibus ludis et exercitationibus valedixit, ut rhetoricæ artis studio unice incumberet.

[blocks in formation]

Natura juniori oratori minime faverat. Ei scilicet vox erat infirma, odiosa linguæ hæsitatio ac nimia timiditas. Quum primum in publico verba fecit, ab audientibus derisus est. Quæ offensio ei documento fuit et incitamento. Corporis enim vitia corrigere decrevit, atque hujus rei causa neque tempori, neque operæ pepercit. Quum ad concionem rediit, omnibus antecellebat oratoribus. Illum quicumque contumeliis primum vexaverant, multiplici plausu iidem exceperunt. Brevi in mobile hoc vulgus dominatus est, quod semper ingenii auctoritatem sequitur, neque tamen illi unquam est adulatus. Tempore eodem Philippi ambitio Græcorum libertati imminebat. Cujus calliditati acriter adversatus est Demosthenes, omnibusque consiliis obstitit. Pertinacem hunc adversarium semper et ubique obvium habuit rex Macedonum; itaque dicere solebat: « Nobis plus nocet Demosthenis eloquentia quam cuncti exercitus, cunctæque classes Atheniensium. >>

[blocks in formation]

Italia arboribus omnis generis abundat. - Principio Romani navibus carebant.-Domus mea pecunia quidem caret, amicis vero abundat, dicebat sapiens quidam. — Oppidum commeatibus abundabat. -- Pythagorici carne abstinebant. Invidus alienis gaudet malis, bonis vero dolet. PomConsiliis semper egent adolescentes. peius nimium fortuna confidebat. Officio nostro

--

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

Lacedæ-
Homo

fungamur, ac præsenti fruamur tempore. monii neque auro neque argento utebantur. fortunæ donis sæpe est abusus. - Populi quidam, Ichthyophagi nomine, piscibus tantum vescebantur.Xerxes Athenis potitus est, quæ civibus suis vacabant. Octavius rerum potiri cupiebat. Stultus genere

suo gloriatur, ut pavo suis superbit pennis. - Democritus omnium hominum miserebatur. Cæsar injuriarum facile obliviscebatur, meritorum vero libenter memiOrator quidam romanus nominis sui obli

nerat. tus est.

[blocks in formation]

Robinsonis vita, quam sine dubio novistis, non congesta ex puerilibus mendaciis frigidisque rebus farrago, sed concinnum atque utilibus præceptis abundans commentum est. Deserta in insula derelictus, vir ille, qui bonis nuper diffluxit, repente iis omnibus caret quæ sunt ad vitam maxime necessaria. Primum solitudine et inopia dolet; sed aurei illius effati non est oblitus: « Si te ipse adjuveris, te adjuvabit Deus. » Itaque animi constantia et Providentiæ auxilio confidit. Brevi supervacaneis rebus facile caret, necessariis contentus. Hac in insula, quæ omnibus facultatibus destituta videbatur, novas singulis diebus reperit divitias, et placidus hoc terræ angulo fruitur, in quo nihil nisi servitutem mortemve exspectabat. Aliquid tamen ejus felicitati deest. Amicitiæ enim suavitatem recordatus, gaudii ac doloris socium habere velit. Homo tandem ei occurrit; Robinso sorte sua gaudet; posthac nulla re carebit.

[blocks in formation]

Vercingetorix, victus et supplex, arma sua Cæsari tradidit. Providentia nobis maximi pretii dona lar

[ocr errors]

gita est. Litteræ meæ mancipio nostri amici datæ

[ocr errors]

sunt. Jupiter, ut narrant fabulæ, cornua camelo ademit. Phocion honestatem divitiis semper anteposuit. Cyrus servitutem Ionibus minabatur. Populus Romanus suam Varroni constantiam gratulatus est. Nemorum silentium nos ad cogitationem invitat. Spartacus socios suos ad rebellandum incitavit. Trames ad Leonidæ castra ducebat. Crotoniatas ad justitiam temperantiamque Pythagoras revocavit. Græci pueros musicam et saltationem docebant. Rhetores scientiam inanem sæpe ac periculosam docebant adolescentes. Omnia patrem meum celavi. Unum te posco. Quid fuisti interrogatus? - Nimis multa Deum oramus. Plinius Tacito complures scripsit epistolas. Brutus filios suos ad mortem misit.-Commeatus omnis generis ad circumventos Syracusanos convecti sunt.

[ocr errors]

-

Thème 14. Page 22.

EMILIUS PAULUS.

Nullis non patribus in exemplum proponi potest Æmilius Paulus. Magnus enim ille vir ad filiorum institutionem totum tempus contulit, quod ei respublica vacuum relinquebat. Non eos Romanos imitatus, qui liberos indignis servis permittebant educandos, hoc tanti momenti munus viris et probis et doctis credidit, qui eo diligenter functi sunt. Dum ambos adolescentes prima militaris scientiæ rudimenta ipse edocebat, electi ab eo magistri illos in latinis græcisque erudiebant litteris, atque ita ad pulchros sensus magnaque facinora intelligenda et colenda paulatim adducebant. Eorum exercitationibus pater adesse solebat, ut suam iis gratularetur diligentiam aut culpas objurgaret, neve ullam prætermitteret occasionem eos ad bonas artes incitandi. Postquam debellatus est Perses, rex Macedonum, cunctæ illius opes sunt ad victorem allatæ. Æmilius Paulus victi pecunia quidem donavit populum, bibliothecam vero filiis suis reservavit. Quid multa? Eos patriæ utiles, majoribus

dignos, virtutis studiosissimos præstare cupiebat: id unum rogabat deos.

[ocr errors]

Exercice 13. Page 23.

Annibal a fratre suo Asdrubale auxilium frustra exspectabat. Hercules veniam in infernum regnum. descendendi a Plutone petiit. Homo a virtute, non autem a genere splendorem suum mutuatur.- Magnam voluptatem e litteris colendis capimus. Fur accendit lucernam ex ara Jovis. - Libros ex utilitate judicemus. Theseus Athenienses a tributo exemit, quod Cretensibus solvebant. - Philosophia nos a falsis opinionibus atque erroribus prohibet. Pœnæ timor ab impio consilio Catilinam non deterruit. Gallia Pyrenæis montibus ab Hispania dividitur.-Nitocris Euphrata aqua lacum implevit. Fossæ quæ oppidum cingebant terra et sarmentis sunt cumulatæ. Autumnus arbores fronde nudat. Cæsar, qui a Gallia aberat, Vercingetorigis consiliorum certior factus est. Ante proelium, Alexander quædam milites admonuit; suas illis victorias superiores memorabat.

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

Phaethon a sole impetravit jus moderandi currus paterni. Libertinus quidam emit a dictatore proscriptorum civium bona. Contraria probitati officia nonnunquam a probo viro postulantur. Mæcenas beneficia donaque poetis ab imperatore Augusto petebat. Demaratus, e patria ejectus, a Persarum rege hospitium postulavit. - Piratarum corpora sunt e navis malo suspensa. Ex hirundinum adventu ver præsentimus. -Ex opere probatur artifex. - Sapientiam ex bonis libris exemplisque haurimus. Socrates Alcibiadem ab hostium telis protexit. - Voluptas adolescentes a studiis avocat. Ut ex agro malas herbas arator, ita ex animo

[ocr errors]
« PreviousContinue »