Page images
PDF
EPUB

RÉCAPITULATION GÉNÉRALE

Thème 1.

Page 172.

DE CYRO.

Habendus est Cyrus gentium victor prudentissimus, et omnium perfectissimus regum de quibus apud profanos scriptores mentio facta est. Cui earum virtutum fere nulla deerat quæ magnos efficiunt viros: erat enim sapiens, moderatus, fortis, magnanimus, liberalis, ingenuus, clemens, benignus, rei militaris, ut illo tempore, peritissimus, summo præditus ingenio, cui prudens quædam constantia, ad magnas res excogitandas et faciendas, accedebat. Ille non fortium erat virorum similis, qui bello tantum excellentes, in aliis vitæ conditionibus sese humillime gerunt. Cyrus enim idem semper apparebat, scilicet semper magnus, semper sublimis, semper se ipso superior.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Si quis Crœsi nomen solum audiat, quod quidem in proverbium venit, magnæ illius animo obversantur divitiæ. Videtur enim Croesus fuisse divitissimus. Cujus opes tum compluribus ex metallis redibant, quæ in ejus regno erant, tum e Pactolo flumine, qui auream arenam volvebat. Divitiæ tamen illæ, quod perraro fit, non ejus fregerunt animum; rege enim indignum judicabat in molli otio vitam conterere. Semper in armis, nonnullas subegit gentes, et imperio Pamphyliam, Phrygiam, Mysiam, multasque alias regiones vicinas addidit. Quod vero multo magis est mirandum, etsi rex ille dives erat ac belli studiosus, litteris doctrinisque maxime delectabatur. Cujus aulam frequentabant complures e doctissimis illis viris, quos Septem Græciæ Sapientium nomine adeo celebravit antiquitas.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Carthago, ubi Terentius est natus, non magis patria ejus habenda est, quam Roma ubi fuit educatus, et unde purum illud scribendi genus, illam subtilitatem, illam elegantiam hausit, quæ eum æternæ gloriæ comniendaverunt. Conjicitur adhuc infans, aut certe parvulus a Numidis raptus fuisse in Pœnorum agros excurrentibus, quum inter finem secundi belli Punici et initium tertii duæ illæ gentes armis contenderent. Venditus serviit Terentio Lucano, senatori romano, qui, postquam liberaliter instituendum curaverat, manumissum suo nomine, ut mos erat, Terentium vocavit. Ille autem postea Scipione Africano Minore et Lælio familiarissime usus est. Itaque non obscura fama erat Romæ eum ab utroque in scribendis comœdiis adjuvari. Quarum sex tantum nobis supersunt. Narrant enim e Græcia redeuntem centum et octo fabulas, e Menandro conversas, perdidisse, quarum desiderio sit mortuus. Obiit autem anno Urbis quingentesimo nonagesimo quarto, Cn. Cornelio Dolabella, M. Fulvio consulibus, annos natus quinque et triginta. Erat igitur natus anno quingentesimo sexagesimo post Urbem conditam.

Thème 4.

Page 174.

DE FOSSA QUE RUBRUM MARE CUM MEDITERRANEO JUNGEBAT.

Fossa quæ utrumque mare, Rubrum scilicet ac Mediterraneum, jungebat, non inter minimas annumeranda est utilitates, quas ex Nilo capiebat Egyptus. Sesostris, vel, ut memorant alii, Psammetichus faciendi illius operis inventor fuit ac princeps. Posterioris autem successor Nechao, in id ingentes pecunias permultorumque militum operam contulit; id vero reliquit, oraculo quodam deterritus, quod responderat fore ut ea externis gentibus

via in Ægyptum pateret. Idem instauravit Darius, Hystaspis filius, sed is quoque deseruit. Tandem perfectum est regnantibus Ptolemæis, qui per cataractas fossam, prout oportebat, aut apertam aut clausam habebant. Hæc autem fossa in latitudinem centum cubitos patebat, in altitudinem, quantum ad maximas naves ferendas necesse est, in longitudinem, amplius mille stadia, scilicet amplius quinquaginta leucas. Illud vero opus, unde tanta mercantibus efflorescebat utilitas, prope est oppletum, ut vix pauca ejus vestigia hodie supersint.

[blocks in formation]

DE ROMANORUM DUCUM CONSTANTIA.

Non modo consul, verum dictator quoque ante legiones pedibus incedebat, quia pedestri exercitu Romani potissimum valebant. Opinio enim erat oportere ducem ante signa obversari neque unquam inde discedere. Quem nulla nisi ætatis aut vere infirmi corporis excusatio hac lege immunem præstare poterat. Tunc autem ad populum adibat, per quem ei licebat equitare. Suetonius Julium Cæsarem laboris patientissimum nobis depingit, ante copias nonnunquam equo vectum, plerumque vero pedibus incedentem, capite detecto, seu sol seu imber esset. Trajanum laudat Plinius, quod ante legiones, quibus imperaret, ire pedibus mature assuevisset, neque vehiculo unquam, neque equo usus, quamvis perlonga ei facienda essent itinera; is autem non aliter se gessit, postquam creatus ést imperator.

Thème 6. Page 175.

DE ATHENIENSIBUS.

Athenienses exquisito omnium artium doctrinarumque judicio utebantur. Quanto igitur Athenis honori fuit quod tot viros, re militari, civili scientia, philosophia, eloquentia, poetica, pictura, sculpturaque et architectura præs tantissimos ipsæ informaverunt, quod, ut ita dicam,

prope totius orbis magistræ fuerunt ac præceptrices, et nunc etiam omnibus populis exemplo sunt, qui se subtili judicio esse prædicant. Denique hoc Atheniensium est proprium, hoc omnibus eorum factis omnibusque inceptis apparet, eos fuisse libertatis amantes atque studiosos. Pulchra sane fuit Atheniensibus illa dies, quum, per Aristidem, regis Persarum legatis populus respondit, se non posse totius orbis auro et argento allici, neque eo impelli ut suam et communem Græciæ libertatem venderet.

Thème 7. Page 175.

QUÆ APUD VETERES ANTE PUGNAM CELEBRARENTUR
DEORUM CEREMONIE.

Quum veteres prælium erant commissuri, tum maxime deos esse consulendos ac propitiandos arbitrabantur. Quorum illi voluntatem avium volatu vel cantu, inspiciendis hostiarum extis, sacrorum pullorum pastu, aut per alia ejusdem modi signa explorabant, et ab iis pacem petebant sacrificiis, votis, ac precibus. Multi quidem duces, primis temporibus, hoc officio fungebantur bona fide ac religione maxima, quæ sæpius in puerilem et ridiculam superstitionem excedebat; alii vero tacite eam contemnebant, aut aperte illudebant. Epaminondas enim, quum sinistris ominibus declarandis laborari intelligeret ne apud Leuctra committeret pugnam, homerico versu respondit cujus hæc est significatio : « Hoc unum felix omen, scilicet pro patria dimicare. »

Thème 8.

Page 176.

QUAM PRÆCLARE IN BELLO SOCRATES SE GESSERIT.

Res profecto nova est philosophum videre lorica indutum, et inspicere quomodo se in dimicando gerat. Nemo fuit in toto exercitu qui belli laborem tam patienter quam Socrates perferret. Inediam enim ille, sitim et frigus inimicum negligere, ac facile vincere erat assuetus. Dum

ceteri milites, commodis vestibus et calidissimis pellibus involuti, in tentoriis manebant bene clausi ac bene tecti, neque foras exire audebant, Socrates egrediebatur non calidius solito vestitus, et pedibus nudis incedebat. Lætitia quidem salibusque risum movebat cœnantibus, et exemplo alios ad potandum incitabat; ubi autem res ad certamen venit, egregie officio functus est. Alcibiadem enim, vulnere jacentem, Socrates corpore suo texit, fortiter defendit, et, coram toto exercitu, impedivit ne hostes eum caperent, aut ejus armis potirentur.

Thème 9.

Page 176.

GLORIA PULCHERRIMA EST EGREGIE FACTORUM MERCES.

In Græciæ ludis, qui tanto apparatu celebrabantur, et undique maximam spectantium certantiumque multitudinem alliciebant, nulla alia merces, nisi vilis ex oleastro corona Olympiis, e lauro Pythiis, viridi ex apio Nemæis, ex apio arido Isthmiis dari solebat. Miramur quidem tantulum fuisse victoriæ præmium; considerantibus vero quid sibi proposuissent ludorum conditores, jam non esse quod miremur apparet. Nempe ita significare illi volebant, uno honore invitandos esse qui certarent, non autem sordido ac turpi utilitatis suæ respectu. Eadem mente, Roma querceam tantum coronam conservati civis mercedem dedit, utpote quæ, ait Plinius, certi pretii æstimare noluisset, quod sit reipsa quantivis æstimandum.

[blocks in formation]

Obeliscus nomine dicitur unus lapis quadrata specie fastigatus, ac vulgo multis epigrammatis sacrisve animalium figuris inscriptus. In tota Ægypto plurimi erant ejus generis obelisci, qui e Superioris Ægypti lapidicinis excidi solebant, unde ratibus eorum ponderi accommodatis per Nilum devehebantur. Sesostris Heliopoli duos obelis

« PreviousContinue »