Page images
PDF
EPUB

lior sit futura.

-

Inspice num illi flores polliceantur

poma. Rex philosophum interrogavit num esset sorte Nondum tibi dicere queo utrum sim

sua contentus.

venturus necne. Ut aqua, si fieret subtilior, aer fieret quidam, qui necaret pisces, ita aer impedimento esset ne spiritum duceremus, si fieret crassior et humidior. Tum quum transibam forum, Milonem offendi.- Quum nostram invaseritis patriam, dolo et vi utemur vicissim, ut vos hinc expellamus.

[blocks in formation]

Pater quidam, qui se jamjam moriturum sentiret, arcessitis liberis : « Quum vires mihi, inquit, decrescant in dies, et mors citato gradu adventet, ea quæ vobis hæreditate sum traditurus, antequam vos relinquerem, dividere volui. Dicere nihil opus est num rem æqualiter fuerim partitus1; vos enim, quam sim justus, non fugit. Hic vero est magni pretii adamas, de partibus factis excerptus, qui vestrum illi dabitur quem sua magnanimitas eo dignum præstiterit. Abitedum; ego vero post duos menses hic vos opperiar. » Duobus autem exactis mensibus, tres nostri fratres coram judice suo adsunt, et qui erat natu maximus ita orditur: « Quum advena quidam, regione raptim excedere coactus, fortunas omnes suas mihi credidisset, ego, si fuissem improbus, et rem creditam negare voluissem, has opes retinere potuissem; quumque illi nulla, præter fidem meam, esset cautio, nihil prorsus mihi erat timendum; ego tamen integram ei pecuniam religiose reddidi.» « Si has divitias, mi fili, inquit pater, non reddidisses, fuisses, ut dicis, improbus. Igitur quod fecisti probi hominis est, non magnanimi.

Exercice 55. Page 159.

Simultates plane deponamus, ne autem sic vultu iram præferamus. O te officiosum, qui mihi comes adesse 1. Et mieux Quid dicam me rem æqualiter partitum?

careat.

[ocr errors]

[ocr errors]

non nolis. Si non in splendidis ædibus vivunt, at certe mirandæ spectaculo naturæ oculi eorum delectantur. — Achas falsis numinibus colendis se tradidit, nedum patris pietatem imitaretur. Ut fatear, non equidem sperabam opus tuum tanta gratia acceptum iri. Si cui civi magnas esse divitias Caligula audiverat, eum jubebat interfici, ut ejus bona invaderet.- Ludere tibi licet, nisi opus faciendum habeas.- Libidine trahebatur Alcibiades, non autem illi inserviebat. Phocion divitias grave sapienti onus esse arbitrabatur, qui iisdem facile Num potes secundi belli punici memoriam legere, quin Annibalis audaciam et summum ingenium vehementer admireris. Magistratu nemo abibat, quin rationes reddidisset.-Athenienses nullam aliam ob causam maritimum imperium appetiverunt, quam ut in continenti principatum occuparent.-Antequam proficiscar, te invisam vale dicturus. Tecum abduc servum qui manticam ferat tuam. Aufugit timore ne in vincula conjiceretur.-Athenienses mire erant liberalium artium studiosi. Spartiatæ proficisci coacti sunt infecta messe. - Ab hoc discipulo pigritia repetenda est pœna. Legatus prælium commisit injussus.—Solon, relicto Crœso, in Ciliciam se contulit.

[ocr errors]

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Priusquam in publicum prodiret, secum animo reputabat Pericles se apud viros mox esse verba facturum. Mense proximo rediturus est frater meus.-Eas jam sum lecturus quas mihi reddisti litteras.— In collo, quod nive erat candidius, effusi cernebantur longi et nigri ejus crines, mox in cinerem dilapsuri. Mala consilia sunt rejicienda. Pueri sunt incitandi. - Amanda est virtus. Interdum laxandus est animus. Sæpius Alexandri milites graviter fuerunt objurgandi.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

Bonis viris

favendum est. lis obediendum est qui nobis non nisi bona consilia exemplaque afferunt. — Tantum abest ut hostis vicerit, ut contra fusus fugatusque sit a nobis. Tantum abest ut noxia sit hæc pluvia, ut contra plantis valde noceret siccitas.- Tibi gratias ago quod mea domo non secus ac tua usus es, nedum id tibi vitio vertam. — Haud multum abest quin omnes segetes perierint. — Haud multum aberat quin omnes periremus. -Haud multum abfuit quin Alexander temeritatem vita lueret. Haud multum abfuit quin Galli Capitolio potirentur. — Codrus stomacho pæne diruptus est. Dux tantum non equo excussus est. Haud multum abfuit quin dolore morerer.

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

Multum aberat ut Pompeius tam callidus esset quam Quantum abest ut quod mihi promiseras fece

[ocr errors]

[ocr errors]

Cæsar. ris! Mene tua consilia secutum esse! Nosne hanc cladem non præsensisse! - Cyrus Cræsum e vinculis, quibus erat illigatus, eximi jussit. Jube hæc opera quam celerrime absolvi. Veturiæ preces causa fuerunt cur Coriolanus in exsilium redierit. Ex his verbis Romanorum fraudem ac perfidiam sero cognoverunt Pœni. Tibi ostendere volo quam pluchra sint Homeri carmina.Alexander militum impedimenta incendi jussit. Romanorum sævitia causa fuerat cur gentes ab meridie ad septentrionem demigravissent. Ad latus cernebatur altum vulnus quod causa fuerat cur in obscurum Plutonis regnum descendisset. Ea una laude sum dignus, ait moriens Pericles, quod nullus civis atras vestes mea culpa induit. Modo meam epistolam misi. - Modo apparent flores. Piger ille nihil aliud nisi totam diem ambulat. Intellexerunt Ætoli se nihil aliud quam imposuisse sibi dominos. Ver gelidos ventos silere cogit. O dii crudeles, qui vitam meam produceretis, ut mortem Hippiæ viderem! Dolor quem mors ejus afferebat, causa erat cur nemo fervidioris adolescentiæ vitia recordaretur.

[ocr errors]

[blocks in formation]

>>

DE MAGNANIMITATE SEQUITUR.

Quadam die, dixit secundus filius, quum haud procul a rapido profundoque flumine essem, ac subito invocari auxilium audirem, gradum acceleravi: scilicet in eo erat ut puer gurgite hauriretur. Quamvis multum absit ut nandi sim peritus, ei tamen succurrere non dubitavi. Sed vixdum a ripa discesseram, quum, me voragine. raptum sentiens, ab incepto pæne abstiti. Miselli vero clamores me statim quid agendum esset rursus admonuerunt; et contra aquæ vim enixe luctanti puerum apprehendere contigit, ac reddere matri incolumem. »>«< Multum quidem abest, o fili, dixit pater, ut, quod fecisti, ego elevare velim; at profecto optimus quisque idem ac tu fecisset. Illud igitur non est aliud quam humanitas. » Denique minimus natu sic locutus est: «< In ea peregrinatione, unde modo redii, accidit ut potentissimo homini in odio essem, qui in me perpetuo joca et contumelias congerebat, et, quum ipse per se non poterat, ab amicis me vexari jubebat. Urbem igitur relinquere coactus, quum proficiscerer, hunc inimicissimum mihi hominem in præcipiti loco dormientem adspexi. Sed tantum aberat ut perire illum cuperem, ut contra caute excitatum a morte eripuerim. »« Ah! fili, tu adamante dignus es. Vera enim magnanimitas bene inimicis facere. >>

Exercice 58. Page 113.

[ocr errors]

Opus mihi impositum modo absolvi. Modo eum reliqueramus, quum eum vidisti. Infelix modo erat mortuus, quum innocentia ejus cognita fuit.- Modo occisus erat Pompeius, quum Cæsar ad Ægyptum appulit. -Si forte pater meus hanc cladem audierit, morietur dolore. Quum apud Quintum essem, in eloquentiam sermo incidit. Si forte hanc tabulam venalem propones, me certiorem facito. In eo erat ut plebecula, Pisistrati

-

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

oratione permota, ejus causa arma sumeret. Si forte hanc calamitatem acceperimus, eam æquo animo ferre conabimur. Jamjam eramus profecturi, quum tu es ingressus. In eo erat ut exercitus a proposito discederet, quum Arbaces victoriam astris portendi annuntiavit. - Quum mox victuri essemus, ad hostium copias nova accesserunt auxilia. Memento omnia, quæ promiseris, tenere. Parthi omnia a tergo nunquam non comburebant. Prudentissima tua consilia profecto sequar. Memento Paulum de periculo, quod ei imminet, admonere. Pigri reges se a ministris duci sinebant. Mala conscientia eos nunquam dormire sinit, qui se scelere contaminaverunt. Samnites Romanos in angustias ingredi siverunt. · Quamvis securus videar, sum tamen adhuc sollicitus. Id quamvis inconsiderate promiserimus, efficiemus tamen.

cures.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

[merged small][ocr errors][merged small]

Puer ille in grammatica rursus legenda tempus insumit. In glossario iterum ea recognosce verba, quæ usurpavisti. Ne illos unquam inter se reconciliandos Injuria mihi consilium afferre studes. — Puer statim resurrexit, atque incepit ludere. In arenam progreditur Nero, omnesque senatores ei plaudere incipiunt. -Miles audere debet fortiter intueri periculum. A te recedere nunquam sustinebo.- Tuam saltem sententiam defendere sustine. Universi orbis divitiæ ad corrumpendam Romam tantum valuerunt. Confusa hæc dicta nihil aliud quam suspiciones nostras confirmant.-Sanæ mentis est opportune tacere. Tempori serviendum est. Attila ignoscebat, aut differebat poenas, prout illi expediebat. -David fidibus sciebat. Quod lex ea jubet, id exsequi scimus. — Nihil longius erat Romanis Albanisque, quam ut eventum prælii notum haberent.-Nihil nobis longius erat, quam ut in patriam nostram rediremus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Peregrino nihil longius est, quam ut domum revertatur. Nihil mihi longius erat, quam ut illud opus esset absolutum. Te mox adibo. Tam sero proficisceris,

[ocr errors]
« PreviousContinue »