Page images
PDF
EPUB

In

latores vero in aula tua quam paucissimos retine.-Londinium omnium quas vidi urbium maxima est. Georgicis omnium pulcherrimi sunt versus quos scripsit Virgilius.

Thème 30. Page 138.

DE MAGICO QUODAM DOLO SEQUITUR.

Annuit vestifex, in castellum habitatum concedit, et, dum laborat, operarii domum ejus, quam possunt accuratissime, describunt,diligenter notant quo minima quæque loco sint posita, summa cura demoliuntur parietes, ut quam plurima supersint rediviva, ac tugurium, quale erat, extra ambulationem restituunt. Confectis autem vestibus, noster domum redire parat, sed vir nobilis eum quam diutissime moratur, retentumque in plurimam noctem, data pecunia, dimittit. Jam rusticus, hominum, ut sibi videtur, felicissimus, ambulationem ingreditur, quam mox longiorem existimat. Quo tempore id minime suspicabatur, animadvertit se ad extremam ambulationem pervenisse, et viam redit stultitiam ridens. Tum incedere, circumspicere, consistere, detersisque oculis, circumspicere iterum; domum in conspectu nullam! « Rerum omnium, quas ego novi, hæc profecto maxime miranda est, exclamat ille; accepta pecunia sine dubio causa est cur mei jam non sim compos. » Rursusque omnia perscrutatur. Quo in labore nox consumitur integra. Ubi vero illuxit, qua minime spectabat, procul ab ambulatione, domum noster videt suæ simillimam. Propius accedit, domum agnoscit suam, apertaque janua, quum nihil non suo loco inveniat, persuasum habet illud magico dolo esse fac

tum.

Exercice 41. Page 140.

Græcia non tot pictores genuit quot fictores. In eo duce non tantum scientiæ militaris quantum calliditatis

C. DE TH. LAT. CORR.

5

inerat. - Hortus ille non tanti constat, quanti existimas. -Nihil tam pejus odi quam simulatam virtutem.

[ocr errors]

Hao oratio tam vehementer Atheniensium animos commovit, ut ad arma confestim concurrerent. Megacles eloquentia tantum valuit, ut nocentes se ipsi traderent. Tua consilia tanti æstimo, ut ea de re quid sentias prius scire velim, quam eam conficiam. Quandiu pater vixit, ejus auctoritas hunc adolescentem in officio retinuit. Cyrus immortale nomen adeptus est quum magnanimitate et justitia, tum prospera armorum forXenophon nomen suum commendavit, tum scriptis, tum præclaro hoc receptu, cui ipse præerat. Dictus est Cæsar bellum Gallis intulisse, non tam ut novam provinciam in Romanorum ditionem redigeret, quam ut sibi deditissimum pararet exercitum.

tuna.

1

[blocks in formation]

Achillem videre mihi visus sum, adeo Neoptolemus os vultumque et incessum illius referebat! - Romani publicæ saluti non desperaverunt; tanto se Carthaginiensibus præstare intelligebant! - Cives præclaro Parentis patriæ cognomine Ciceronem ornaverunt; tanti ea æstimabant officia, quæ ille in eos contulerat! Leonidas, cum trecentis Spartiatis immensam Persarum multitudinem diu distinuit; adeo robur non in numero sed in virtute situm est! - Pompeius non tam peritus erat rei militaris, quam Cæsar ejus æmulus. Nolo tam sero quam tu proficisci. Nihil tantulos homines ostendit quam arrogantia. - Ære alieno pauperes adeo obruebantur, ut creditoribus addicerentur in servitutem. — Pittacus adeo erat temperans, ut nihil nisi aquam bibere soleret. - Tam multæ sunt hoc in portu naves, ut mare, cui innatant, vix adspici queat. Tanti constabat frumentum, ut panem pauperes non jam possent sibi parare. Tantus erat solis ardor, ut Thales repentina morte periret. Myrmecides, artifex Milesius, tantulos faciebat currus, ut et vehiculum et equos una muscæ

ala contegere posset.

Adolescens ille non erit tan

[ocr errors]

tus, quantus est ejus pater. Nulla nobis est tantula avis, quantulus est trochilus.

[blocks in formation]

DE LACEDÆMONIORUM FORTITUDINE.

Non possum non admirari in Lacedæmoniis fortudinem hanc egregiam, quæ semper sibi constitit, quandiu viguerunt Lycurgi leges, indomitam hanc animi firmitatem, et contemptionem hanc mortis, quam omnes, quum mulieres, tum viri, omnibus civitatis suæ temporibus, præ se tulerunt. Miles quidam ex Persis in ludibrium vertebat, quod Græcorum exercitus non tantus esset quanta Xerxis copiarum pars vicesima, et glorians dicebat : « Tot sagittas nos conjiciemus, ut isti solem non sint visuri. >> << Tanto melius! exclamavit Lacedæmonius quidam; in umbrâ pugnabimus. » Damnatus quidam capite ab ephoris, ad supplicium vultu tam hilari incedebat, ut ad eum inimicus clamaret : « Contemnisne leges Lycurgi? » - « Imo, respondit ille, iis maximam gratiam habeo, quod me ea pœna mulctaverunt quam sine versura possim dissolvere. » Denique mater quædam, quum filium in acie interfectum audiret : « Illum equidem genueram, exclamavit, non tam ut senectuti meæ adesset consolator, quam ut impendio vitæ defenderet patriam. >> Adeo patriæ amor cæteros affectus Lacedæmone exstinguebat!

[blocks in formation]

Bæotis non tantum ingenii inerat ut oratores eos facile concitarent. — Telemachus intellexit paucos reges animo esse tam firmo, ut suæ moderentur potentiæ et adulationem rejiciant. - Cæsar tanti æstimabat militarem Labieni scientiam, ut illum huic bello præficeret. - Mihi tanto præstas, ut nihil a me timendum habeas.

Nos

[ocr errors]

ergo tam parvi æstimas, ut eos esse putes qui te infelicem derelinquamus! - Estne tibi tam parum fortitudinis, ut coram hoste pedem referas? — Hæc vitæ conversio magis est subita, quam ut veram esse putem. Pericles cives suos magis cognitos habebat, quam ut in dicendi facultate spem suam non poneret. Populus Atheniensis tam subtilis quidem est, ut proposita sibi consilia intelligat, levior vero quam ut eorum prævideat exitus. — Major inerat Alexandri militibus fortitudo, quam ut Persæ illis resistere possent. - Persarum exercitus plura impedimenta secum trahebant, quam ut se facile moverent. Hæc domus pluris constat, quam ut eam emere possim. - Annibal pauciores habebat copias, quam ut urbibus præsidia imponeret, oppidaque obsideret.-In me minus patientiæ inest, quam ut istiusmodi injurias perferam. Minoris fiebat Sexti ars militaris, quam ut ei summa imperii crederetur.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Anno post Christum natum millesimo trecentesimo nonagesimo secundo, ineunte Sextili, ardentissimo sole, dum rex Carolus Sextus per Cenomanicam silvam iter faciebat, ecce homo excelsi corporis, capite ac pedibus nudis, repente denso e fruteto erumpens, regii equi frenum inhibet, ac terribili voce exclamat: « Noli, magne rex, esse tam imprudens, ut pergas ultra; viam redi, nam proderis. >> Qui quum misere demens esse videretur, tam parvi dicta ejus omnes fecerunt, ut eum interrogare prætermitterent. Rex tamen tristis erat factus; quippe cui mens adeo infirma esset, ut hoc viso conturbaretur. Non autem intermisso itinere, in latum arenosumque campum ventum est, in quo calor vix tolerari poterat. Tunc unus e pueris regiis, somno captus, lanceam amisit, cujus ictu surdum sonitum ferrea dedit cassis. Quo audito, rex gladium stringere, admittere equum, obvium quemque ferire,

exclamans « Væ proditoribus! Quamvis plurimi sint, sunt tamen pauciores quam qui terrorem mihi incutiant.» Unusquisque quam celerrime recedit, sed minus cito quam ut complures non occiderentur. Sinebant eum huc illuc cursitare et corpus defatigare dum singulos persequebatur; major enim erat furor ejus quam ut ei telum eripere auderent. Ad ultimum, ubi fessum vidit cubicularius, pone accedens, medium complexu occupavit; ademptoque statim gladio, motu et voce defectum, in urbem reduxerunt.

Exercice 44.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

[ocr errors]

Vix compressa est seditio, quum altera supervenit. Vix Italia atque Africa subactæ sunt, quum eas iterum subigere oportuit. Vix Alexander ea verba fecerat, quum milites pudore summo ad officium redierunt. Vix pratenses herbas demessuerat, quum Cerealia dona quam celerrime colligebat. Simul ut venit Marius, obedientior factus est miles. Statim ut mortuus est Pericles, suæ injustitiæ Athenienses pœnituit. Vix Alexander diem obiit supremum, quum legati ejus de rapiendis regni partibus inter se decertaverunt.Eger ille maturius æquo est domo egressus. Maturius quam putas in urbem perveniemus. Nabuchodonosor potius se ut deum coli, quam ut regem imperare voluit. Nocte quadam, quum Brutus in tabernaculo jaceret, formam homine majorem adspexit. Quum primum mihi cum Pompeio sermo fuit, ad eum me animo inclinatum sensi. Diu erat quum Roma et Carthago armis contendere flagrabant. Erit tempus quum concidet Troja, sancta civitas, et Priamus, et bellicosi Priami populus. Nunc quum vixerunt Cornelius Raciniusque, jure ac

[ocr errors]

merito felices nobis videamur, quod talem habemus poetam. Quatuor anni effluxerunt, ex quo victrices aquilas usque in extremos terrarum fines tulimus.

1. Après une expression qui mar- aurait pu dire encore: Permulti anni que la durée dans le passé, que sejam erant quum... flagrabant. rend par quum avec l'indicatif. On

« PreviousContinue »