Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[ocr errors]

LECTIO Ia. Eodem tempore quo beatus Gonerius, cujus diem sanctissime migracionis hodiè celebramus, Britannia venit in Armorichiam, manebat apud villam unam Armorichie nobilis quidam vir, Alvandus nomine, qui, prout in gestis antiquorum scribitur, Noala nomine reperitur. Sua ergo juvante feritate, iste Alvandus totam sibi provinciam subjugavit. Que quidem Armorichia, licèt sic esse tunc temporis appellata, tamen Conani regis magnifici minor Britannia nuncupatur. Iste vero Alvandus erat sevissimus christianus, manu atrox in potentes, ferox in mites, in populum depopulator, in vicinos surrector, in' cives predo, in sacerdotes sacro legus, in mercatores latro, in extraneos homicida, princeps malitie, spelunca latronum, nocentes pro innocentibus, innocentes pro nocentibus sepe tradens, in siti sanguinis permanebat. Sanctus vero iste Gonerius a claris parentibus originem sumpsit, et licèt clarus esset genere, tamèn clarior extitit moribus atque vitâ. Hic namque sanctus, adhuc puerulus, litteras didicit, et, dùm factus est vir, promotus est ad sacerdotium a quo vivo fonte repletus, sacro nectareque imbutus, sacri Evangelii seriem semper gerebat in pectore: nisi quis renunciaverit omnibus que possidet non potest meus esse discipulus.

Var. Ma copie da mss 1148 porte in ares predo

-

LECTIO IIa. Igitur mirabiliter motus, beatus Gonerius occultè dimisit patriam suam, facultates que suas pauperibus erogavit; his factis, tendens ad mare iter navem conscendit sulcantem equora et ad minorem Britanniam applicuit; cùmque diù per patriam vagaretur aptum querens oratorii locum, contegit sibi propè forestem unam Branguilli britonice nuncupatam, Venetensis diocesis, locum aptum sibi Dei gratiâ invenisse. Quiquidem locus a castro Rohani per spacium duorum millium fere distat. In hoc loco sibi casam edificans, que casa usquè in hodiernum diem in ecclesiam est conversa, ibidem beatus Gonerius orans ac celebrans, Psalmiste versiculum corde tenens; « Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et benè tibi erit » idèoque in casa illa missa cotidiè celebrata, labores manuum exercebat, et reversus domum panem cum aqua et olera comedebat; carnes et pisces et alia cibaria que decoqui faciebat pauperibus erogabat, atquè indutus cilicio, diebus et noctibus in hymnis et orationibus permanebat. Erat enim beatus Gonerius corpore magnus, membris robustus, vultu placidus, risu jucundus, sermone discretus, consilio providus, animo modestus, factis generosus, miraculis copiosus, solitudinis amator, secretarum orationum infatigabilis cultor. Innocentie etenim puritatem amplexus, ità simplicitate vestitus se etati omni coaptabat, ut pueris puer, juvenibus juvenis, adultis adultus, senex senibus videretur. LECTIO III. Contigit autem quadam die cum idem Alvandus venatu rediret et beatum Gonerium inveniret usu cotidiano laborantem, virum beatissimum salutavit; et quia forte beatus Gonerius ipsum non audivit, vel forte circà horas cotidianas erat tâm mirabiliter occupatus, tunc responsum nullatenùs sibi dedit. Tunc Alvandus sevissimus inter omnes irasci cepit, et valdê in animo contristari. Dixit eis qui secum pariter ambulabant : « Quis est iste qui me renuit salutare? Quis est hic alienigena qui terras meas excolit mandato meo non habito? Aut rei geste inveniet aliquem defensorem, aut ipsum faciam morte turpissimâ condempnari! » His auditis, omnes ad invicem tacuerunt. Tunc ipsius Alvandi senescallus, motus visceribus pietatis, cum domino ità fatur: « Domine, novit ille qui nihil ignorat quod iste heremita, prout populi asserunt, sacerdos est timens Deum recedens a malo, homo boni consilii, vite probabilis atque fame. In tribulatione patiens, in orationibus semper instans, hospitalitatem sectans, omnibus benedicens, nemini maledicens, non alta sapiens sed hominibus consentiens, voluntatem corpoream deserens: quasi fulgur mulieres formidans, vix in ecclesia nisi orans, vix extra nisi legens, vix inter homines nisi docens,

salutem anime reperit, et quid dicam? ita vera caritate reficitur, ut quod proprium est caritatis, dolores omnium in se portet: sed unde sit, procul dubio nunc ignoro.

LECTIO IVa. Alvandus vero dictis sui senescalli minime acquiescens precepit garcionibus qui secum erant ut ad se ducerent sanctum virum. Hoc audito, regressi sunt turba pestifera, populus bilinguis, satellites demonum, gens absque mensura, vini destructio, publici venatores, fontes luxurie, fons pravitatis. In virum Dei corruerunt garciones, quibusdam autem pugnis sanctum percutientibus, aliis clavis et baculis ipsum cedentibus, aliis humeris inherentibus, quidam autem ejus apprehenso gutture suffocabant. Ipsum autem humi prostratum pedum ac manuum ictibus trucidabant, ità ut due coste lateris dextri rupte fuerint. Senescallus vero timens turbam pestiferam ad eam quantocius properavit; inventoque beato Gonerio semivivo, cepit oculis propriis lacrimari: et apprehensa dextra ejus cunctis precepit ne sanctum Dei de cetero cederent sub pena sanguinis irroganda; cumque beatus Gonerius tumultu pestifero surrexisset, oravit ad Dominum dicens: « Domine, ne statuas illis hoc peccatum. »>

LECTIO Va. Vix igitur prece finita descendit in garciones ira Dei. Primo attoniti fuerunt ac protinus tremebundi, deinde loquelam et visum amiserunt, et eodem momento eorum capita retroversa fuerunt ita ut os et vultus capitis cujus libet garcionis circà spinas eorum et humerorum vertebantur oblique que ora gestabant et aperta, nec ea claudere poterant ullo modo; verumtamen, in eis remansit cordis contritio et intentio confidendi. Sed quia loqui non poterant, flexis genibus, junctis manibus ac signis, beatum Gonerium corde tenus exorabant. Senescallus vero experterritus cernendo tale miraculum quasi amens urgens calcaribus equum suum que gesta sunt domino nunciavit. Tunc Alvandus ad virum Dei accedens, humi genu prostrato, palmis extensis, lacrimis obortis, ac corde contrito, videns suos ita deformes fieri, rogare cepit humiliter Sanctum Dei. Dicebat enim : « Pater, in te peccavi; per me ictus et alapas sustulisti: te innocentem oppressi; totam tibi injuriam perpetravi; in me deberet animadvertere summus Judex, et quia licet egrotos successere, saltim istorum potius miserere qui jussu meo adversus te ut fatui erraverunt. »

LECTIO VIa.

- Beatus Gonerius Alvandum contritum respiciens, misericorditer motus, lacrimando cepit rogare Dominum Jesum

Ici finit la légende du mss. latin 1148.

Christum, ejusque auxilium implorare dicens : « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam et honorem. » Tunc cepit flexis genibus, junctisque manibus, erectis oculis in celum dicere et orare: « Domine Jesu-Christe, qui corda superborum humilias, qui pauperes et humiles ditas et sublevas, cui cor omne patet et omnis voluntas loquitur, cujus in celo, in terra, mari et aere et omnibus abissis voluntas perficitur, qui celum, cives, thronos et abissos intueris, qui montes ponderas et terram palma concludis, cui elementa obediunt, qui viscerosa pietate motus quando pendens in cruce matrem tuam virginem virgini commendasti, per illam donetam ac dulcissimam pietatem te deprecor ac exoro ut pietas tua mitissima populum tuum visitare dignetur, saltim ut isti qui adversus te fatui erraverunt, te Patre jubente, te Filio favente, te Spiritu Sancto operante, recipiant sanitatem, qui vivis et regnas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, unus Deus unius svbstantie, unius essentie, per infinita secula seculorum. » Cumque omnes equites respondissent : « Amen », res mira! nam sicut ob favorem beati viri lesio tetigit garciones, ita ipsius ob honorem omnes receperunt sanitatem integram, et quid clarins? Fide orantis per effectum operante colla imprudentium ad loca pristina redierunt, visum et loquelam integrè receperunt. In unum cernitur triplex miraculum nam ceci vident, muti loquuntur, ora retroversa status redeunt ad antiquos. Factum autem miraculum non sibi attribuebat, sed Opifici summo totum ascribebat dicens : « Non michi adulatio, non michi imputetur, sed laus omnipotenti Deo attribuatur, qui in servis suis mirabiliter operatur Sanctus; in omnibus hiis sibi gratias. referamus. »

[ocr errors]

[ocr errors]

LECTIO VIIa. Igitur beatus Gonerius in Alvandum et suos evangelium Dei imbuere cepit, et precepit eis ut omnes sederent, silentiumque haberent, et ipse ferula se sustentans docebat eos dicens « Beati pauperes mundo, quoniam ipsorum est regnum celorum; beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram; - beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; beati qui esuriunt, quoniam ipsi saturabuntur; beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur ; beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur; beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum celorum. » Et ad garciones conversus dicebat: << Videte, fratres carissimi, quod non est alius deus nisi Deus noster qui fecit celum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt, qui venturus est a prophetis preconisatus, descendens in virginem Mariam

carnem assumens, ex substantia patris ante secula genitus, ex substantia matris in seculo natus. Sic ex virgine Deus et Homo exivit, carne virginis incorrupta, postea cum hominibus conversatus, a Johanne baptisatus, miraculis decoratus, ad Poncium Pylatum presidem livore ductus, flagellatus, consputus, arundine percussus, corona spinea laureatus, morte turpissima condempnatus, deindè crucifixus, inhumatus, infernum depredatus, inde suos liberans, die tercia resurgens, ad celos ascendens, suorum animas secum ducens, postmodum in apostolos matremque ejus Spiritum sanctum emittens, ipsorumque corpora consecrans, in Spiritu Sancto baptisans, precipiens populum baptisare ex aqua et Spiritu Sancto sedet a dextris virtutis Dei, inde venturus judicare vivos et mortuos et reddere uniquique secundum opera sua. Hic enim est Deus qui vulnerat et sanat, qui occidit et vivificat, qui deducit ad inferos et reducit, qui humiliat et exaltat, qui totam trinam machinam regens pugillo sustinet, quicelum et terram et mare digito ponderat, cnjus nutu terra tremit, angeli pavescunt, demones evanescunt, increduli erubescunt, ex quo omnia ipsi gloria in secula seculorum. Amen.

LECTIO VIIIa. Hec et his similia beato Gonerio predicante, semen verbi Dei in Alvandum et ejus famulos seminante, docenteque populum super articulos fidei quos quasi omnes ignorabant, tunc Alvandus insiliens, laudans Deum, vultu alacri atque jucundo cum viro beatissimo sic affatur: « Quia video te justum sanctumque coram Deo et hominibus, hac de causa rogo te ut mecum venis ad domum meam, dispones de rebus meis prout videris disponendum.» Cui beatus Gonerius terrena tanqaam stercora resqiciens, non querens sibi gloriam mundi, respondit dicens : « Michi adherere Deo bonum est; hic veni sacrificare Deo non demoni, obedire Deo non mammone, servire Deo non mundo. Deo solùm hic intendo immolare sacrificium laudis, et in heremo reddere Altissimo vota mea. » Et elevans oculos suos ad celum dixit : « Domine, pauper et inops laudabunt nomen tuum. » Alvandus autem audiens ejus responsium idoneum, valedicto, inter ipsos recessit, atque domum suam venit una cum sua familia, laudans Deum qui talem dedit hominibus potestatem. Post hec autem consolationes multas multaque fidei documenta recepit idem Alvandus a beato viro, quibus eruditus, animi sui relictis erroribus, in pace post obitum requievit.

LECTIO IXa. Cum autem populus minoris Britannie audissent que facta sunt garcionibus Alvandi, veniebant ad beatum Gonerium

[ocr errors]
« PreviousContinue »