Page images
PDF
EPUB

zation of

York.

CAP. XI.

De Eboracensis, completa victoria, celebri atque solemni

inthronizatione.

Enthroni- EBORACENSIS igitur hoste fugato et confecto, deposito Geffrey, pariter et dejecto, versus propria victoriosus accedens, bishop of apud Northamptuniam, quoniam ibidem liberalibus olim disciplinis aliquandiu studuerat, clero et populo obviam ei veniente, cum processione pulcherrima susceptus est; et inde ad provinciam parochiamque propriam accelerans, ubique debito veneratus honore, tandem Eboracum perveniens, cum magno cleri populique concursu, processione rite celebrata, solemni Omnium Sanctorum die solemniter et magnifice sua in sede est collocatus.

Ubi et eundem, utinam pontificaliter in omnibus agentem, longa laudabilique vita degentem, gregi commisso verbo et exemplo proficientem, de cætero relinquentes, magnisque scriptoribus majora ejusdem et maturioris ætatis insignia materiam reservantes, ad cancellati nostri nondum finitam ærumnam, quia necdum extinctam nequitiam, revertamur.

deavours

in woman's

disguise.

CAP. XII.

De Eliensis episcopi apud Dovoriam in habitu muliebri captione, vapulatione et incarceratione.

The chan- ELIENSIS igitur, cum aliquot diebus in castro Dovorensi, cellor en- quo diverterat, moram fecisset, miram metaphoram et to escape exquisitam fraudem excogitans, se foeminam simulavit et vestem sacerdotis in habitum convertit meretricis; The awk- fideique pariter immemor et honesti, vel potius consequences. temptor, quoniam aperte non poterat, sub habitu fœmineo transfretare parabat vel occulte. Assumens itaque peplum in capite, et tunicam viridem enormiter longam, et capam ejusdem coloris manicatam, pedes ad littus a

ward con

castro descendit. Ut autem efficacius assumpto hujuscemodi sub fuco lateret, lineam telam in læva, virgam institoris dextra præferens, mulierem mercatricem, ne dicam meretricem, se simulavit. Tunicam itaque fœmineam indutus pro tunica sacerdotis hyacinthina, capam habens manicatam pro planeta, peplum in capite pro mitra, virgam mensoriam pro baculo pastorali, telam pro textu evangelico, seu potius manipulo, portans, talibus ornatus antistes ad mare descendit. Et cum in littore residens, Euro ad vota spirante, horam navigandi præstolaretur; ecce piscator, qui nudus forte de mari jam venerat, retiaque siccanda per littus exposuerat, videns eum vel eam solam sedentem, reputans scortum esse, calefieri cupiens, celerius accurrit; et statim læva collum ejus amplectens, dextra cœpit inferiora rimari. Sed protinus ministri ejusdem et servi, qui non procul astabant, dolum non ignorantes, accesserunt; et modesta quadam violentia eum repellentes, increpaverunt etiam ut taceret. Interim autem exiens a villa mulier quædam ad littus, et videns lineum pannum quem gestabat, propius accessit ; et putans venalem esse, cœpit de pretio diligenter inquirere. Et cum ille non respondisset, quoniam Anglica 'linguæ peritiam non habebat, continuo supervenit et alia mulier, cum instantia magna illud idem inquirens. Cum autem nullum eis responsum dedisset, sed potius subrideret, sicut semper in dolo consueverat, cœperunt inter se mulieres admirari, et quærere quidnam esset; et tandem dolum suspicantes, extenderunt manus ad peplum quo facies tota usque in oculos velabatur, et submittentes a naso usque deorsum, viderunt faciem hominis nigram noviterque rasam; et conterritæ præ admiratione muliebriter vociferare et proclamare cœperunt: "Venite, videte monstrum, quod deformavit "utrumque sexum, virum scilicet sub muliere latentem." Et statim factus est concursus virorum ac mulierum magnus, avellentium peplum de capite, ipsumque 'pro

stratum ad terram per caputium et manicas turpiter trahentium, corona simul et fraude detecta. Servientes autem sui bis aut ter impetum fecerunt in turbam, ut eum liberarent, sed prævalente populo non potuerunt. Ipse vero coronam, quam paulo ante tegebat, palam ostendens, alta voce clamabat se presbyterum esse et episcopum, rogans et supplicans ut cum ipso ordinis et dignitatis intuitu mitius ageretur. Illi vero nihilominus ipsum verbis dehonestantes, sputis, alapis et verberibus afflictum, lapidatum, perque plateas omnes tractum turpiter, et sic tractatum tandem eum in cellario tenebroso quasi sub carcerali custodia concluserunt.

Tractus est igitur qui traxerat, captus qui ceperat, ligatus qui ligaverat, incarceratus qui incarceraverat, digna Dei compensatione eandem quam mensus est mensuram suscipiens, et irrogatas aliis injurias in seipso recognoscens.

Mirum igitur et inauditum hactenus vindictæ genus. Quamquam etenim fugatus fuisset et confectus, depositus viliter et dejectus, parum hoc ad vindictam esse videbatur, nisi eodem in littore, et eodem die, per aliquot hebdomadarum revolutionem, quo christo Domini injuriam irrogare præsumpsit, et ipse in veste muliebri, quam ante abhorruerat, a mulieribus quarum semper sexum exosum habuerat, exquisita divinitus ultione confunderetur.

allowed to

cross the

CAP. XIII.

De liberatione ejusdem et transfretatione.

At last is CUM itaque diebus aliquot clausus in hunc modum teneretur, nunciato Rothomagensi archiepiscopo, qui tunc regiminis lora tenebat, rei eventu, provido præcepto statim est absolutus et transfretare permissus. Nulla nimirum indignatione, nullius iracundiæ motu

sea.

ad talionem provocatus, ordini deferendum duxit et dignitati. Verebatur etiam, quia providæ mentis est futuris prospicere, si comes Moritoniæ in eundem sic captum manus injiceret, ne castella quædam, quæ spretis obsidum et sacramentorum cautionibus nondum reddiderat, sibi ab ipso ea occasione extorqueret.

Elapso igitur hyemali tempore, et cancellato nostro. clam mare transmenso, advenerunt nuncii ejusdem de curia Romana, legatione sibi, per literas episcoporum Angliæ, qui pro ipso dum adhuc in potestate fuerat summo pontifici scripserant, cum aliis illis quæ condimentum in curia facere et gratiam comparare solent copiose præmissis, jam renovata; quamquam tamen, post præmissam quæ Clemente extincto expiraverat legationem, se nihilominus legatum gerens in præjucium ecclesiæ Romanæ et detrimentum Anglicanæ non modicum, per dimidium fere anni spatium crucem sibi indebite præferri, ex nimia tam præsumptione quam superbia, non formidasset.

CAP. XIV.

Qualiter iterum apud Dovoriam sub prætextu legationis applicuit.

vours in

tine autho

Circa kalendas igitur Aprilis, ubi tanto cum dedecore Endeacirca præmissas kalendas Octobris expelli meruerat, vain to comparato sibi, ut fertur, reginæ, quæ circa id ipsum return to England temporis in Angliam venit, filiique sui comitis Moriand exertoniæ favore, cum magno apparatu in portu Dovorico cise legaausus est applicare, in Anglorum gentem solitam tyrannidem, vel etiam causa vindictæ longe graviorem, exercere paratus. Præmiserat etiam quibusdam familiaribus suis transcripta literarum domini papæ, quibus quosdam de majoribus, tam episcopis Angliæ quam baronibus, ob illatas sibi injurias excommuni

rity.

caverat, alios etiam excommunicatos jam denunciaverat;
præfixerat quoque diem et locum, citationibus emissis,
quo sibi majores Angliæ præsentari præcepit. Sed
quoniam præses, priusquam
præses, priusquam provinciam intraverit,
jurisdictionem non habet; tam ipse, quam sententiæ
ipsius, omnes comminationes pariter et mandata, con-
tempta sunt.

CAP. XV.

De concilio contra ipsum Londoniis convocato, et secunda ejusdem expulsione.

Is appealed AUDITO tamen adventu ejusdem, convocato Londoniis against. concilio, præsentibus regina et comite Moritoniæ cum regni primoribus cunctis, contra legationem ipsius communiter a clero est appellatum; a populo vero et clero pariter; præmissis ad hoc majorum nunciis, tam episcoporum quam baronum, quo minus accederet. Repulsam passus, versus Normanniam, quam natione foedaverat et conversatione, confusione plenam et ignominia navigio fugam attemptavit.

Verumtamen ne nil penitus in Anglia egisse, neve potestate vacans ab omni sine vindicta qualibet reverti videretur, episcopatum suum Eliensem, ordinario saltem fungens rigore, sub interdicto conclusit. Justiciarii namque proventibus ejusdem, in compensationem fiscalis ærarii, quod per biennium illud quo præerat in proprios abusus evacuaverat, nihil in scriniis illis præter claves relinquens, ipsum post primam statim expulsionem spoliaverant. Quos tamen proventus vix tandem interventu reginæ, quæ sola miserias ejus, casus et calamitates misereri videbatur, recuperavit.

« PreviousContinue »