Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

PRAEFATI,0.

Anno praeterlapso quum,,de personalitate attributo Dei primario" scriberem commentationem 1), inter philosophos principes, quorum ratio habenda erat, Spinoza fuit. Constat enim eum omnium, qui nostro tempore pantheismum redolent, antesignanum existimari; idque legendo eum et relegendo persuasum habeo, Spinozam omnis recentioris philosophiae, quae philosophia naturae, identitatis, absoluta nuncupatur, esse auctorem 2), eiusque principiis nostratium niti plurimos. Fichtium iam ad eum regressum esse testantur eius libri multis in locis. Jacobi quid senserit videndum est in libello singulari de eo scripto. 3) Schellingius quanti eum aestimaverit et quomodo ab eo exorsus sit apparet. Eadem vestigia secutus est Hegelius. Inter theologos Frid. Schleiermacherus celebravit eum et extulit his verbis: ‚Opfert mit mir ehrerbietig den Manen des heiligen verstossenen Spinoza! Ihn durchdrang der hohe Weltgeist; das Unendliche war sein Anfang und sein Ende, das Universum seine einzige und ewige Liebe; in heiliger Unschuld und tiefer Demuth spiegelte er sich in der ewigen Welt; voller Religion war er und voll

[ocr errors]

1) Suo tempore eandem a S. V. Christ. Frid. de Ammon theologo Dresdensi praemio ornatam publici iuris facere decrevi.

2) Amandus Saintes, vir Gallorum doctissimus, nuper Spinozam vocavit,,le fondateur de la philosophie moderne."

3) Vid. Jacobi über die Lehre des Spinoza. Bresl. 1789. et in eodem libro praef. pag. XVII. Lessingii iudicium:,,Es giebt keine andre Philosophie als die Philosophie des Spinoza."

« PreviousContinue »