Page images
PDF
EPUB

:

Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas ;
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus) Thyrsi, quid hoc dixit: quæ te coquit improbabilis ? Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum; (Saturni grave såpe fuit pastoribus astrum :) Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ; et quid té, Thyrsi, futurum est ? Quid tibi vis? aiunt; non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi. Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit: bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Aegle, Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu; Venit Idumanii Chloris vicina fuenti; Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales ! Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege; sic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirguti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit, et onnia circum Farra liberis volitet, sero sua téctă revisèns; Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor, Protinus ille alium socio petit inde volatu. Nos durum genus, et diris exercitá fatis Gens homines, aliena animis, et pectore discors; Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum; Aut si sors dederit tandem non aspera votis, Illum inopina dies, qua non speraveris hora,

Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes !
Ah! certe extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placide morientis ocellos,
Et dixisse, “ Vale, nostri memor ibis ad astra."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus :
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiqua genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herbal,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam !
Ipse etiam tentare ausus sum ; nec puto multum
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus !
Et

quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi;
Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat:
Imus ? et arguta paalum recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,

9

Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentum.
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentum,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro !
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam ; vos cedite, sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos ;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, lögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. () mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu,
Multum oblita mihi; aut patriis mutata Camænis
Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni,
Non sperasse úni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ærum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treanta,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lenta sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phønix, divina avis, unica terris,
Cæruleum fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis ;
Parte alia polus omnipotens, et magnus Olympus ;

19

Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ.
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit; at circuin flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per

orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas, nam quo tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacryma, nec flebimus ultra,
Ite procul lacrymæ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, plavium pede reppulit areum ;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
Æthercos haurit latices, et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris.
Seu tu noster eris Damon, sive æquior andis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætaque frondentis gestans umbracula palma,
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista bcatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

[ocr errors]

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIA

BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum a'iis

nostris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,
Munditieque nitens non operosa ;
Quem manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lasit,
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectire Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix teti;it pede !

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratril us
Subduxit reliquis dolo ?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte coelo,
Celeberque futurus in ævum ?

STROPHE II.

Modo quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luinus priores,

« PreviousContinue »