Page images
PDF
EPUB

Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phæbus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu
Diis superis, poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos ;
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phæbæos decorasse viros qui tam bene norit,
Siquando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem !
Aut dicam invicta sociali fædere mensæ
Magnanimos heroas; et, O modo spiritus adsit,
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges !
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astánti sat erit si dicam, sim tibi curæ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parva componi molliter urna :
Forsitan et nostro ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.

si

qua fides, si præmia certa bonorum, Ipse ego cælicolum semotus in æthera divum, Quo labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo, Quantum fata sinunt; et tota mente serenum Ridens, purpureo suffundar lumine vultus, Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

Tum quoque,

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa profectus peregre, de obitu Damonis nuncium accepit. Demum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur CAROLUS DEODATUS, ex urbe Hetruriæ, Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus;
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec. dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musa Thusca retinebat in urbe :
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assueta seditque sub ulmo,
Tum vero amissum tum denique sentit amicum,
Coepit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon !
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ?
At non ille, animas virga qui dividit aurea,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certe nisi me lupus ante videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores. Illi tibi vota secundo

Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque,
Palladiasqne artes, sociumque habuisse canorun.

Ite domum impasti, domino jam non racuí, agni.
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Dans!! ;
At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca fota pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis?
Sive opus in magnos fuit eminus ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis;
Quis fando sopire diem, cantuque solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam ? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Auster
Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculea somnum capit abditus umbra,
Et repetunt sub aquis sibi nota wedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus;
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ?

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractaque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi prius arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit !
Inpuba neglecto marcescit et uvà racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Morent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas,

Hic gelidi fontes, hie illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas;
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus) Thyrsi, quid hoc? dixit: quæ te coquit improbabilis ? Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum; (Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum :) Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ; et quid te, Thyrsi, futurum est ? Quid tibi vis ? aiunt; non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculiqué truces, vultusque severi. Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit: bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Aegle, Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastú; Venit Idumanii Chloris vicina fluenti; Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales ! Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege; sic denši veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit, et onnia circum Farra liberis volitet, sero sua téctä revisèns; Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor, Protinus ille alium socio petit inde volatu. Nos durum genus, et diris exercitá fatis Gens homines, aliena animis, et pectore discors; Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum ; Aut si sors dederit tandem non aspera votis, Illum inopina dies, qua non speraveris hora,

Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque niyosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes !
Ah! certe extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placide morientis ocellos,
Et dixisse, “ Vale, nostri memor ibis ad astra.”

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus :
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiqua genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum ; nec puto multum
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus!
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi;
Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat:
Imus ? et arguta paalum recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,

« PreviousContinue »