ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam, Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quanto felicius ævo Perditus, et propter te, Leonora, foreț! Et te Pieria sensisset voce canentem Aurea maternæ fila movere lyræ: Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo Sævior, aut totus desipuisset iners, Tu tamen errantes cæca vertigine sensus Voce eadem poteras composuisse tua; Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem Flexanimo cantu restituisse sibi.
CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas, Claraque Parthenopes fana Achelöiados; Littoreamque tua defunctam Naida ripa, Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo? Illa quidem vivitque, et amœna Tibridis unda Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidum studiis ornata secundis, Atque homines cantu detinet atque Deos.
IN SALMASII HUNDREDAM.
QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam, Picamque docuit verba nostra conari? Magister artis venter, et Jacobei Centum exulantis viscera marsupii regis. Quod si dolosi spes refulserit nummi, Ipse, Antichristi qui modo primatum Papa Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultro Cardinalitium melos.
GAUDETE Scombri, et quicquid est piscium salo Qui frigida hyeme incolitis algentes freta! Vestrum misertus ille Salmasius Eques Bonus, amicire nuditatem cogitat; Chartæque largus, apparat papyrinos Vobis cucullos, præferentes Claudii Insignia, nomenque et decus, Salmasii: Gestetis ut per omne cetarium forum Equitis clientes, scriniis mugentium Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.
GALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori, Quis bene moratam, morigeramque neget?
APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO,
RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis Legit, et urbano lecta dedit Domino : Hinc incredibili fructus dulcedine captus, Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo, Mota solo assueto, protinus aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani, Damnavit celeres in sua damna manus; Atque ait, Heu quanto satius fuit illa Coloni, Parva licet, grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem; Nunc periere mihi et foetus, et ipse parens.
AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE
BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum, Christina, Arctoi lucida stella poli! Cernis, quas merui dura sub casside rugas, Utque senex armis impiger ora tero; Invia fatorum dum per vestigia nitor, Exequor et populi fortia jussa manu. Ast tibi submittit frontem reverentior umbra : Nec sunt hi vultus regibus usque truces.
IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.
PARERE fati discite legibus, Manusque Parcæ jam date supplices, Qui pendulum telluris orbem Täpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro Semel vocârit flebilis, heu, moræ Tentantur incassum, dolique;
Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera Mortem valeret, non ferus Hercules, Nessi venenatus cruore, Emathiâ jacuisset Oetâ:
Nec fraude turpi Palladis invidæ Vidisset occisum Ilion Hectora, aut Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante. Si triste fatum verba Hecatëia Fugare possint, Telegoni parens Vixisset infamis, potentique Egiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon Eurypyli cecidisset hasta :
Læsisset et nec te, Philyreie, Sagitta Echidna perlita sanguine; Nec tela te fulmenque avitum, Cæse puer genitricis alvo.
Tuque, O alumno major Apolline, Gentis togatæ cui regimen datum, Frondosa quem nunc Cirrha luget, Et mediis Helicon in undis; Jam præfuisses Palladio gregi Lætus, superstes, nec sine gloria; Nec puppe lustrâsses Charontis Horribiles barathri recessus. At fila rupit Persephone tua, Irata, cum te viderit artibus, Succoque pollenti, tot artris Faucibus eripuisse mortis. Colende Præses, membra precor tua Molli quiescant cespite, et ex tuo Crescant rosæ calthæque busto, Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium
Subrideatque Ætnæa Proserpina;
Interque felices perennis.
Elysio spatiere campo.
JAM pius extrema veniens Iacobus ab arcto, Teucrigenas populos, lateque patentia regna Albionum tenuit; jamque, inviolabile fœdus, Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificusque novo, felix divesque, sedebat In solio, occultique doli securus et hostis: Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, Participes regni post funera moesta futuros.
« PreviousContinue » |