: NONDUM, blanda, tuas leges, Amathusia, noram, Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas, Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor. Conveniunt tenero mollia bella duci : Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ. Non valet in fortes ista pharetra viros. Promptior, et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summæ radians per culmina ville Attulerat primam lux tibi, Maie, diem : Nec matutinum sustinuere jubar. Prodidit astantem mota pharetra Deum: Et quicquid puero dignum et Amore fuit. Miscet amatori pocula plena Jovi; Thiodamantæus Naide raptus Hylas. Addideratque truces, nec sine felle, minas. Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit: Nunc mea quid possit dextera, testis eris. Et faciam vero per tua damna fidem. Edomui Phoebum, cessit et ille mihi; Certius et gravius tela nocere mea. Cydoniusque mihi cedit venator, et ille Inscius uxori qui necis author erat. Herculeæque manus, Herculeusque comes. Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec tibi Phoebæus porriget anguis opem. Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. Et mihi de puero non metus ullus erat. Et modo villarum proxima rura placent. Splendida per medias itque reditque vias; Fallor? An et radios hinc quoque Phæbus habet ? Hæc ego non fugi spectacula grata severus, Impetus et quo me fert juvenilis, agor: Lumina luminibus male providus obvia misi, Neve oculos potui continuisse meos. Principium nostri lux erat illa mali. Sic regina Deum conspicienda fuit. Solus et hos nobis texuit ante dolog. Et facis a tergo grande pependit onus: Insilit hinc labiis, insidet inde genis: Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit. Uror amans ittus, flammaquè totus èram. Interes misero quæ jám mihi solà placebat, Ablata est oculis non reditura meis. Ast ego progredior tacite querebundus, et excors Et dubius volui sæpe referre pedem. Findor, et hæc remanet: sequitur pars altera votum, Raptaque tam subito gaudia flere juvat. Inter Lemniacos præcipitata focos : Vectus ab attonitis Amphiaraus equis. Nec licet inceptos ponere, neve sequi. Vultus, et coram tristia verba loqui! preces s! Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit, Ponar in exemplo primus et unus ego. Pugnent officio nec tua facta tuo. Nate dea, jaculis nec minus igne potens : Solus et in superis tu mihi summus eris. Nescio cur, miser est suaviter omnis amans : Cuspis amaturos figat ut una duos. HÆC ego, mente olim lava, studioque supino, Nequitiæ posui vana trophæa meæ. Indocilisque ætas prava magistra fuit. Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus, extinctis ex illo tempore flammis, Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis, Et Diomedeam vim timet ipsa Venus. EPIGRAMMATUM LIBER. I. IN PRODITIONEM BOMBARDICAM. Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri, Et pensare mala cum pietate scelus ? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli, Sulphureo curru, flammivolisque rotis: Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis, Liquit lördanios turbine raptus agros. II. IN EANDEM. SICCINE tentasti ccelo donasse läcobum, Quæ septemgemino Bellua monte lates ? Parce, precor, donis insidiosa tuis. Astra, nec inferni pulveris usus ope. Et quot habet brutos Roma profana Deos : Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte, Crede mihi, coeli vix bene scandet iter. III. IN EANDEM. PURGATOREM animæ derisit Täcobus ignem, Et sine quo superum non adeunda domus. Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona, Movit et horrificum cornua dena minax. Et nec inultus, ait, temnes mea sacra, Britanne : Supplicium spreta relligione dabis. Non nisi per flammas triste patebit iter. funesto cecinisti proxima vero, Verbaque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni, Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas. IV. IN EANDEM. QUEM modo Roma suis devoverat impia diris, Et styge damnarat, Tænarioque sinu; evehere Deos. V. IN INVENTOREM BOMBARDÆ. IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas, Qui tulit ætheream solis ab axe facem; Et trifidum fulmen surripuisse Jovi. VI. AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM. Angelus unicuique suus, sic credite gentes, Obtigit æthereis ales ab ordinibus. Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum. Per tua secreto guttura serpit agens ; Sensim immortali assuescere posse sono. In te una loquitur, cætera mutus habet. |