Page images
PDF
EPUB

ECLOGÆ HORATIANÆ.

PARS II.

SERMONES.

LONDINI : TYPIS DESCRIPSERUNT GILBERT ET RIVINGTON,

IN VICO DICTO ST. JOHN'S SQUARE.

PARS II.

SERMONES PROPE OMNES

CONTINENS.

ADDITA EST

FAMILIARIS INTERPRETATIO ORELLII.

EDIDIT

THOMAS KERCHEVER ARNOLD, M.A.

COLLEGII S.S. TRINITATIS APUD CANTABRIGIENSES

QUONDAM SOCIUS.

LONDINI:
VENEUNT APUD J. G. F. & J. RIVINGTON.

[graphic][subsumed][ocr errors]

ECLOGÆ HORATIANÆ.

PARS II.

SATIRARUM LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Mæcenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit, seu fors objecerit, illâ.
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores! gravis annis
Miles ait, multo jam fractus membra labore. 5
Contra mercator, navem jactantibus Austris :
Militia est potior. Quid enim ? Concurritur: horæ
Momento cita mors venit, aut victoria læta.
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat. 10
Ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.
Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi,
Quo rem deducam. Si quis Deus, En ego, dicat, 15
Jam faciam quod vultis : eris tu, qui modo miles,
Mercator : tu consultus modo rusticus : hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus: eia!
Quid statis ? Nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causæ est, merito quin illis Jupiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem ?
Præterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens

20

B

« PreviousContinue »