Page images
PDF
EPUB

DE OFFICIIS

LIBRI III.

EX RECENSIONE

IOANN. AUG. ERNESTII

STUDIOSE RECOGNITA

EDIDIT

CAR. FRID. AUG. NOBBE

PHIL. PROFESS. E. O. IN UNIV. LITT. LIPS.

SCHOL, NICOL. LIPS. CONRECTOR ETC.

EDITIO STEREOΤΥΡΑ.

LIPSIAE

EX OFFICINA CAR. TAUCHNITII.

1827.

REICIN + PA6296

D5

1827
MAIN

67909

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quum Cicero, reipublicae libertate sublata, se ad philosophiae studium retulisset, multosque illustres eius locos latinis litteris illustrasset; suscepit (mensibus Nov. et Dec. anni p. U. C. 710.) ad filium, Athenis studiis litterarum operam dantem, de officiis scribere, secutus potissimum Stoicos. Tradita officii et definitione et divisiono, tria facit genera deliberationis in consilio capiendo: primum, honestumne factu sit an turpe: alterum, conducatne an noceat: tertium vero, ubi cum honesto pugnat id quod videtur utile, et quum aliud alio honestius aut utilius videtur, utrum alteri sit praeponendum. In tres igitur partes totam disputationem distribuit, quarum prima est de honesto, (L. I.) altera de utili, (L. II.) tertia de comparatione eorum. (L. III.) c. 3. Primum formam quamdam honesti exhibet a natura humana ductam, eiusque quattuor partes facit, sapientiam, iustitiam, temperantiam, et fortitudinem seu magnitudinem animi, ex quibus singulis certa quaedam officia nascuntur. c. 4. Ac de his quattuor partibus accurate disputat, et quomodo ab iis officia ducantur, ostendit.

« PreviousContinue »