Page images
PDF
EPUB

modo possunt. Dicunt enim, voluptatis magnitudi nem doloris detractione finiri. Iustitia vacillat, vel iacet potius, omnesque eae virtutes, quae in communitate cernuntur et in societate generis humani. Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem [utilitatemve] referantur. 119. Conferamus igitur in pauca. Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae honestati esset contraria: sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam. Quo magis reprehendendos Calliphonem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem, tamquam cum homine pecudem, copulavissent. Non recipit istam coniunctionem honestas; aspernatur, repellit. Nec vero finis bonorum, [et malorum,] qui simplex esse debet, ex dissimilibus rebus misceri et temperari potest. 120. Sed de hoc (magna enim res est) alio loco pluribus. Nunc ad propositum. Quemadmodum igitur, si quando ea, quae videretur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum. Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur," nulla potest esse ei cum honestate coniunctio. Nam, ut tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse nonnihil, utilitatis certe nihil habebit.

121. Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia, magnum; sed perinde erit, ut acceperis. Quamquam tibi hi tres libri inter Cratippi commentarios, tamquam hospites, erunt recipiendi. Sed, ut, si ipse venissem Athenas; quod quidem esset factum, nisi me e medio cursu clara voce patria revocasset; aliquando me quoque audires; sic, quoniam his voluminibus ad te profecta vox est mea; tribues his, temporis quantum poteris: poteris autem, quan

494 DE OFFICIIS LIB. III. CAP. 33.

tum voles. Quum vero intellexero, te hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum propediem, ut spero, et dum aberis, absens loquar. Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade, esse te quidem mihi carissimum: sed multo fore cariorem, si talibus monumentis praeceptisque laetabere.

« PreviousContinue »