civili constitutum sit, dicere vitia oportere: cetera sine insidiis agere: et, quoniam vendat, velle quam optime vendere. „Advexi, exposui, vendo meum non pluris, quam ceteri: fortasse etiam minoris, quum maior est copia: cui fit iniuria?" 52. Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: „Quid ais? tu, quum hominibus consulere debeas et servire humanae societati, eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua utilitas sit communis, vicissimque communis utilitas tua sit: celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiae?" Respondebit Diogenes fortasse sic: „Aliud est celare, aliud tacere: neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura Deorum sit, qui sit finis bonorum: quae tibi plus prodessent cognita, quam tritici vilitas: sed numquid tibi audire utile est, id mihi dicere necesse est." 53. „Immo vero, [inquiet ille], necesse est, si quidem meministi, esse inter homines natura coniunctam societatem." Memini, [inquiet ille, sed num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusquam sit? Quod si ita est, ne vendendum quidem quidquam est, sed donandum." XIII. Vides in hac tota disceptatione non illud dici, Quamvis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam; sed ita expedire, ut turpe non sit: ex altera autem parte; ea re, quia turpe sit, non esse faciendum. 54. Vendat aedes vir bonus propter aliqua vitia, quae ipse norit, ceteri ignorent: pestilentes sint, et habeantur salubres: ignoretur, in omnibus cubiculis apparere serpentes; male materiatae, ruinosae: sed hoc, praeter dominum, nemo sciat. Quaero, si hoc emptoribus venditor non dixerit, aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurum putarit, num id iniuste, aut improbe fecerit. 55. „Ille vero", inquit Antipater. „Quid cnim est aliud, ERRANTI VIAM NON MONSTRARE, quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum est, si وو hoc non est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere? Plus etiam est, quam viam non monstrare: nam est scientem in errorem alterum inducere." Diogenes contra: „Num te emere coegit, qui ne hortatus quidem est? Ille, quod non placebat, proscripsit: tu, quod placebat, emisti. Quod si qui proscribunt, VILLAM BONAM BENEQUE AKDIFICATAM, non existimantur fefellisse, etiam si illa nec bona est nec aedificata ratione; multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi enim iudicium émptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse? Sin autem dictum non omne praestandum est, quod dictum non est, id praestandum putas? Quid vero est stultius, quam venditorem, eius rei, quam vendat, vitia narrare? Quid autem tam absurdum, quam si domini iussu ita praeco praedicet? DOMUM PESTILENTEM VENDO. 56. Sic ergo in quibusdam caussis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere honestum sit, sed etiam, non facere, turpe. Haec est illa, quae videtur utilium fieri cum honestis saepe dissensio Quae diiudicanda sunt. Non enim, ut quaereremus, exposuimus, sed ut explicaremus. 57. Non igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios, nec hic aedium venditor celare emptores debuisse. Neque enim id est celare, quidquid reticeas: sed quum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui caussa velis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem celandi genus quale sit et cuius hominis, quis non videt? Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni: versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri. Haec tot et alia plura, nonne inutile est, vitiorum subire nomina? XIV. 58. Quod si vituperandi sunt, qui reticuerunt: quid de iis existimandum est, qui orationis va nitatem adhibuerunt? C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, quum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi caussa, contulisset, dictitabat, se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod quum percrebruisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, dixit, venales quidem se hortos non habere; sed licere uti Canio, si vellet, ut suis: et simul ad caenam hominem in hortos invitavit in posterum diem. Quum ille promisisset, tum Pythius, qui esset, ut argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur: dixitque, quid eos facere vellet. Ad caenam tempore venit Canius. Opipare a Pythio apparatum convivium: cymbarum ante oculos multitudo: pro se quisque quod ceperat, afferebat: ante pedes Pythii pisces abiiciebantur. 59. Tum Canius, „Quaeso", inquit, quid est hoc, Pythi? Tantumne hic piscium? tantumne cymbarum?" Et ille, „Quid mirum?" inquit. „Hoc loco est, Syracusis quidquid est piscium: hic aquatio: hac villa isti carere non possunt." Incensus Canius cupiditate, contendit a Pythio, ut venderet. Gravate ille primo. Quid multa? impetrat. Emit homo cupidus et locuples, tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos: nomina facit: negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos. Venit ipse mature. Scalmum nullum videt. Quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret. „Nullae, quod sciam," inquit ille: ,sed hic piscari nulli solent: itaque heri mirabar, quid - accidisset." Stomachari Canius. 60. Sed quid faceret? Nondum enim Aquillius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas: in quibus ipsis quum ex eo quaereretur, Quid esset dolus ma 1 lus; respondebat, Quum esset aliud simulatum, aliud actum. Hoc quidem sane luculente, ut ab homine perito definiendi. Ergo et Pythius, et omnes aliud agentes, aliud simulantes, perfidi, improbi, malitiosi. Nullum igitur factum eorum potest utile esse, quum sit tot vitiis inquinatum. XV. Quod si Aquilliana definitio vera est: ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est. Ita nec, ut emat melius, nec ut vendat, quidquam simulabit aut dissimulabit vir bonus. 61. Atque iste dolus malus etiam legibus erat vindicatus, ut tutela XII tabulis, et circumscriptio adolescentium lege [P]laetoria; et sine lege iudiciis, in quibus additur, EX FIDE BONA. Reliquorum autem iudiciorum haec verba maxime excellunt: in arbitrio rei uxoriae, MELIUS, AEQUIUS: in fiducia, INTER BONOS BENE AGIER. Quid ergo? aut in eo, quod MELIUS AEQUIUS, potest ulla pars inesse fraudis? aut, quum dicitur, INTER BONOS BENE AGIER, quidquam agi dolose aut malitiose potest? Dolus autem malus simulatione, ut ait Aquillius, continetur. Tollendum est igitur ex rebus contrahendis omne mendacium. Non licitatorem venditor, non qui contra se liceatur, emptor apponet: uterque, si ad eloquendum venerit, non plus, quam semel, eloquetur. 62. Q. quidem Scaevola, P. F., quum postulasset, ut sibi fundus, cuius emptor erat, semel Indicaretur, idque venditor ita fecisset: dixit, se pluris aestimare: addidit centum millia. Nemo est, qui hoc boni viri fuisse neget; sapientis, negant: ut si minoris, quam potuisset, vendidisset. Haec igitur est illa pernicies, quod alios bonos, alios sapientes existimant. Ex quo Ennius nequidquam sapere sapientem, qui ipse sibi prodesse non quiret. Vere id quidem, si, quid esset prodesse, mihi cum Ennio conveniret. 63. Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panaetii, video in iis libris, quos de Officiis scri psit Q. Tuberoni, dicere: Sapientis esse, nihil contra mores, leges, instituta facientem, habere rationem rei familiaris. Neque enim solum nobis divites esse volumus, sed liberis, propinquis, amicis, maximeque reipublicae. Singulorum enim facultates et copiae divitiae sunt civitatis. Huic Scaevolae factum, de quo paullo ante dixi, placere nullo modo potest. Etenim qui omnino tantum se negat facturum compendii sui caussa, quod non liceat, huic nec laus magna tribuenda, nec gratia est. 64. Sed sive simulatio et dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in quibus dolus iste malus non versetur: sive vir bonus est is, qui prodest, quibus potest, nocet nemini: certe istum virum bonum non facile reperiemus. Numquam est igitur utile peccare, quia semper est turpe: et, quia semper est honestum, virum bonum esse semper est utile. XVI. 65. Ac de iure quidem praediorum sanctum est apud nos iure civili, ut in his vendendis vitia dicerentur, quae nota essent venditori. Nam, quum ex XII [tabulis] satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata; quae qui infitiatus esset, dupli poenam subiret: a iureconsultis etiam reticentiae poena est constituta. Quidquid enim esset in praedio vitii, id statuerunt, si venditor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari oportere. 66. Ut, quum in arce augurium augures acturi essent, iussissentque T. Claudium Centumalum, qui aedes in Caelio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo officeret auspiciis: Claudius proscripsit insulam, vendidit: emit P. Calpurnius Lanarius. Huic ab auguribus illud idem denuntiatum est. Itaque Calpurnius quum demolitus esset, cognossetque, Claudium aedes postea proscripsisse, quam esset ab auguribus demoliri iussus, arbitrum illum adegit, quidquid |