Page images
PDF
EPUB

que removenda est. Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes Deos hominesque celare possimus, nihil tamen åvare, nihil iniuste, nihil libidinose, bidinose, nihil incontinenter esse faciendum. IX. 38. Hinc ille Gyges inducitur a Platone: qui, quum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum, aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius in lateribus fores essent: quibus apertis, hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitata, annulumque aureum in digito: quem ut detraxit, ipse induit: erat autem regius pastor: tum in concilium se pastorum recepit. Ibi quum palam eius annuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat: idem rursus videbatur, quum in locum annulum inverterat. Itaque hac opportunitate annuli usus, reginae stuprum intulit, eaque adiutrice Regem dominum interemit, sustulitque, quos obstare arbitrabatur: nec in his cum facinoribus quisquam potuit videre. Sic repente annuli beneficio Rex exortus est Lydiae. Hunc igitur ipsum annulum si habeat sapiens, nihilo plus sibi licere puteť peccare, quam si non haberet. Honesta enim bonis viris, non occulta quaeruntur. 39. Atque hoc loco philosophi quidam, minime mali illi quidem, sed non satis acuti, fictam et commentitiam fabulam dicunt prolatam a Platone: quasi vero illé, aut factum id esse aut fieri potuisse, defendat, Haec est vis huius annuli et huius exempli: si nemo sciturus, nemo ne suspicaturus quidem sit, quum aliquid, divitiarum, potentiae, dominationis, libidinis caussa, feceris, si id Diis hominibusque futurum sit semper ignotum; sisne facturus. Negant, id fieri posse. Quam. quam potest id quidem. Sed quaero, quod negant posse, id si posset, quidnam facerent? Urgent rustice sane. Negant enim posse, et in eo perstant: hoc

[ocr errors]

verbum quid valeat, non vident. Quum enim quae rimus, si possint celare, quid facturi sint: now quaerimus, possintne celare: sed tamquam tormenta quaedam adhibemus, ut, si responderint, se, impunitate proposita, facturos, quod expediat, facinorosos se esse fateantur: si negent, omnia turpia per seipsa figienda esse concedant. Sed iam ad propositum revertamur.

X. 40. Incidunt multae saepe caussae, quae conturbent animos utilitatis specie; non, quum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis magnitudinem; nam id quidem improbum est: sed illud, possitne id, quod utile videatur, fieri non turpiter. Quum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id iniuste. Fuerat enim in Regibus expellendis socius Bruti, consilio rum etiam adiutor. Quum autem consilium hoc principes cepiss cepissent, cognationem Superbi nomenque Tarquiniorum et memoriam regni esse tollendam: quod erat utile, patriae consulere; id erat ita honestum, ut etiam ipsi Collatino placere deberet. Itaque utilitas valuit propter honestatem: sine qua ne utilitas quidem esse potuisset. At in eo Rege, qui Urbem condidit, non item. 41. Species enim utilitatis animum pepulit eius: cui quum visum esset utilius, solum, quam cum altero regnare, fratrem interemit. Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur, neque erat, assequi posset: et tamen muri caussam opposuit, speciem honestatis neque probabilem nec sane idoneam. 42. Peccavit igitur; pace vel Quirini vel Romuli dixerim. Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt, aliis que tradendae, quum his ipsi egeamus: sed suae cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, servien dum est. Scite Chrysippus, ut multa: Qui stadium, inquit, currit, eniti et contendere debet, quam maxi me possit, ut vincat; supplantare eum, quicum certet, aut manu [de]pellere, nullo modo debet. Sic in vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, non ini quum est: alteri deripere, ius non est. 43. Maxime autem perturbantur officia in amicitiis; quibus et non tribuere, quod recte possis, et tribuere, quod non sit aequum, contra officium est. Sed huius generis totius breve et non difficile praeceptum est. Quae enim videntur utilia, honores, divitiae, voluptates, cetera generis eiusdem, haec amicitiae numquam anteponenda sunt. At neque contra rempublicam, neque contra iusiurandum ac fidem, amici caussa, vir bonus faciet; ne si iudex quidem erit de ipso amico. Ponit enim personam amici, quum induit iudicis. Tantum dabit amicitiae, ut veram amici caussam esse malit: ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat, accommodet. 44. Quum vero iurato sententia dicenda sit, meminerit, Deum se adhibere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit Deus ipse divinius. Itaque praeclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum teneremus, Quae salva fide facere possit. Haec rogatio ad ea pertinet, quae paullo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi. Nam, si omnia facienda sunt, quae amici velint: non amicitiae tales, sed coniurationes putandae sunt. 45. Loquor autem de communibus amicitiis. Nam in sapientibus viris perfectisque nihil potest esse tale. Damonem et Phintiam, Pythagoreos, ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, quum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset, et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum caussa postulavisset; vas factus est alter eius sistendi; ut, si ille non re vertisset, moriendum esset ipsi. Qui quum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus, petiCIC. OP. IX. Gg

vit, ut se ad amicitiam tertium adscriberent. XI. 46. Quum igitur id, quod utile videtur in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur: iaceat utilitatis species, valeat honestas. Quum autem in amicitia, quae honesta nonsunt, postulabuntur: religio et fides anteponatur amicitiae. Sic habebitur is, quem exquirimus, delectus officii. Sed utilitatis specie in republica saepissime peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri. Durius etiam Athenienses, qui sciverunt, ut Aeginetis, qui classe valebant, pollices praeciderentur. Hoc visum est utile. Nimis enim imminebat propter propinquitatem Aegina Piraceo. Sed nihil, quod crudele, utile. Est enim hominum naturae, quam sequi debemus, maxime inimica crudelitas. 47. Male etiam, qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut Fannius apud patres nostros, Papius nuper. Nam esse pro cive, qui civis non sit, rectum est non licere: quam tulerunt legem sapientissimi Consules, Crassus et Scaevola: usu vero Urbis prohibere peregrinos, sane inhumanum est. Illa praeclara, in quibus publicae utilitatis species prae honestate contemnitur. Plena exemplorum est nostra respublica, quum saepe alias, tum maxime bello Punico secundo; quae, Cannensi calamitate accepta, maiores animos habuit, quam umquam rebus secundis. Nulla timoris significatio, nulla mentio pacis. Tanta vis est honesti, ut speciem utilitatis obscuret. 48. Athenienses quum Persarum impetum nullo modo possent sustinere, statuerentque, ut, urbe relicta, coniugibus et liberis Troezene depositis, naves conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent: Cyrsilum quemdam, suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus cooperuerunt. Atque ille utilitatem sequi videbatur: sed ea nulla erat, repugnante honestate. 49. Themistocles post victoriam eius belli, quod cum Persis fuit, dixit in concione, Se habere consilium reipublicae = salutare; sed id sciri, non opus esse: postulavit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret. Datus est Aristides. Huic ille, Classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse; quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides quum audisset, in concionem magna exspectatione venit, dixitque, Perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt: totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt. Melius hi,

so

qui piratas immunes, quam nos, qui piratas cios vectigales habemus. XII. Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile, ne tum quidem, quum id, quod esse utile putes, adipiscare. Hoc enim ipsum, utile putare, quod turpe sit, calamitosum est.

50. Sed incidunt, ut supra dixi, saepe caussae, quum repugnare utilitas honestati videtur, ut animadvertendum sit, repugnetne plane, an possit cum honestate coniungi. Eius generis hae sunt quaestiones: Si, exempli gratia, vir bonus Alexandria Rhodum magnum frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque annonac caritate: si idem sciat, complures mercatores Alexandria solvisse, navesque in cursu, frumento onustas, petentes Rhodum, viderit: dicturusne sit id Rhodiis, an silentio suum quam plurimo venditurus? Sapientem et bonum virum fingimus: de eius deliberatione et consultatione quaerimus; qui celaturus Rhodios non sit, si id turpe iudicet, sed dubitet, turpe sit, an turpenon sit. 51. In huiusmodi caussis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatre, discipulo cius, homini acutissimo. Antipatro, omnia patefacienda, ut ne quid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret: Diogeni, venditorem, quatenus iure

Gg 2

« PreviousContinue »