Page images
PDF
EPUB

ctione quadam adhibita, potissimum secuti sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines et consultare de officio solerent, uno, quum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe: altero, utilene, an inutile: tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videretur, quomodo ea discerni oporteret, de duobus generibus primis, tribus libris explicavit; de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum, nec exsolvit, quod promiserat. 8. Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo eius Posidonio est, triginta annis vixisse Panaetium, posteaquam eos libros edidisset. Quem locum miror a Posidonio breviter esse factum in quibusdam commentariis; praesertim quum scribat, nullum esse locum in tota philosophia tam nečessarium. 9. Minime vero assentior iis, qui negant, eum locum a Panaetio praetermissum, sed consulto relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia numquam posset utilitas cum honestate pugnare: de quo alterum potest habere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus, quod in divisione Panaetii tertium est, an plane omittendum: alterum dubitari non potest, quin a Panaetio susceptum sit, sed relictum. Nam qui e divisione tripartita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam. Praeterea in extremo libro tertio de hac parte pollicetur se deinceps esse dicturum. 10. Accedit eodem testis locuples, Posidonius, qui etiam scribit in quadam epistola, P. Rutilium Rufum dicere solere, qui Panaetium audierat, „Ut nemo pictor esset inventus, qui Coae Veneris eam partem, quam Apelles inchoatam reliquisset, absolveret," (oris enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat:) „sic ea, quae Panaetius praetermisisset [et non perfecisset], propter eorum, quae perfecisset, praestantiam, neminem esse persecutum." III. 11. Quamobrem de iudicio Panaetii dubitari

1

non potest: rectene autem hanc tertiam partem ad exquirendum officium adiunxerit, an secus, de eo fortasse disputari potest. Nam sive honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, sive, quod honestum est, id ita summum bonum est, quemadmodum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex altera parte collocata, vix minimi momenti instar habeant: dubi tandum non est, quin numquam possit utilitas cum honestate contendere. Itaque accepimus, Socratem exsecrari solitum eos, qui primum haec, natura cohaerentia, opinione distraxissent. Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et, quidquid honestum esset, id utile esse censerent, nec utile quidquam, quod non honestum. 12. Quod si is esset Panaetius, qui virtutem propterea colendam diceret, quod ea efficiens utilitatis esset; ut ii, qui res expetendas vel volupta. te vel indolentia metiuntur; liceret ei dicerc, utilitatem aliquando cum honestate pugnare: sed, quum sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit; quae autem huic repugnent specie quadam utilitatis, corum neque accessione meliorem vitam fieri, nec decessione peiorem: non videtur ciusmodi debuisse deliberationem introducere, in qua, quod utile videretur, cum eo, quod honestum est, compararetur. 13. Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, Convenienter naturae vivere: id habet hanc, ut opinor, sententiam, cum virtute congruere semper; cetera autem, quae secundum naturam essent, ita legere, si ea virtuti non repugnarent. Quod quum ita sit, putant quidam, hanc comparationem non recte introductam, nec omnino de eo genere quidquam praecipiendum fuisse. Atque illud quidem honestum, quod proprie vereque dicitur, id in sapientibus est solis, neque a virtute divelli umquam potest; in iis autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum illud quidem perfectum honestum nullo modo, similitu

dines honesti esse possunt. 14. Haec enim omnia officia, de quibus his libris disputamus, media Stoici appellant, ea communia sunt et late patent; quae et ingenii bonitate multi assequuntur, et progressione discendi: illud autem officium, quod rectum iidem appellant, perfectum atque absolutum est, et, ut iidem dicunt, omnes numeros habet; nec, praetersapientem, cadere in quemquam potest. 15. Quum autem aliquid actum est, in quo media officia compa-. reant, id cumulate videtur esse perfectum: propterea quod vulgus, quid absit a perfecto, non fere intelligit: quatenus autem intelligit, nihil putat praetermissum. Quod item in poematis et in picturis usuvenit, in aliisque compluribus, ut delectentur imperiti laudentque ea, quae laudanda non sint, ob eam, credo, caussam, quod insit in his aliquid probi, quod capiat ignaros, qui quidem, quid in una quaque re vitii sit, nequeant iudicare. Itaque quum sunt docti a peritis, facile desistunt a sententia. IV. Haec igitur officia, de quibus his libris disserimus, quasi secunda quaedam honesta esse dicunt, non sapientum modo propria, sed cum omni hominum genere communia. 16. Itaque his omnes, in quibus est virtutis indoles, commoventur. Nec vero quum duo Decii aut duo Scipiones fortes viri commemorantur, aut quum Fabricius Aristidesve iustus nominatur, aut ab illis fortitudinis, aut ab his iustitiae, tamquam a sapientibus, petitur exemplum. Nemo enim horum sic sapiens est, ut sapientem volumus intelligi: nec ii, qui sapientes habiti sunt et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes fuerunt; ne illi quidem septem: sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quamdam gerebant speciemque sapientum. 17. Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est cum utilitatis repugnantia comparari: necid, quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi volunt, cum emolumentis umquam est comparandum: tamque id honestum, quod in nostram intelligentiam cadit, tuendum conservandumque nobis est, quam id, quod proprie dicitúr vereque est honestum, sapientibus. Aliter enim teneri non potest, si quae est ad virtutem facta progressio. Sed haec quidem de iis, qui conservatione officiorum existimantur boni. 18. Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis, neque ea volunt praeponderari honestate, hi solent in deliberando honestum cum eo, quod utile putant, comparare: boni viri non solent. Itaque existimo, Panaetium, quum dixerit, homines solcre in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit, solere modo, non etiam oportere. Etenim non modo pluris putare, quod utile videatur, quam quod honestum; sed haec etiam inter se comparare, et in his addubitare, turpissimum est. Quid est ergo, quod nonnumquam dubitationem afferre soleat, considerandum. que videatur? Credo, si quando dubitatio accidit, quale sit id, de quo consideretur. 19. Saepe enim tempore fit, ut, quod turpe plerumque haberi soleat, inveniatur non esse turpe. Exempli caussa ponatur aliquid, quod pateat latius. Quod potest maius esse scelus, quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere? Num igitur se adstrinxit scelere, si qui tyrannum occidit, quamvis familiarem? Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat. Vicit ergo utilitas honestatem? Immo vero honestatem utilitas consecuta est.

Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intelligimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quaedam constituenda est: quam si sequemur in comparatione rerum, ab officio numquam recedemus.

20. Erit autem haec formula Stoicorum rationi disci. plinaeque maxime consentanea: quam quidem his libris propterea sequimur, quod, quamquam et a veteribus Academicis et a Peripateticis vestris, qui quondam iidem erant, quae honesta sunt, anteponuntur iis, quae videntur utilia, tamen splendidius haec ab eis disseruntur, quibus, quidquid honestum est, idem utile videtur; nec utile quidquam, quod non honestum: quam ab iis, quibus aut honestum aliquid non utile, aut utile non honestum. Nobis autem nostra Academia magnam licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro iure liceat defendere. Sed redeo ad formulam. V. 21. Detrahere igitur [aliquid] alteri, et hominem hominis incommodo suum augere commodum, magis est contra naturam, quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere, aut rebus externis. Nam principio tollit convictum humanum et societatem. Si enim sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est eam, quae maxime est secundum naturam, humani generis societatem. 22. Ut, si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset; debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unus quisque nostrum rapiat ad se commoda aliorum, detrahatque, quod cuique possit, emolumenti sui gratia: societas hominum et communitas evertatur necesse est. Nam, sibi ut quisque malit, quod ad usum vitae pertineat, quam alteri, acquirere, concessum est, non repugnante natura. Hlud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus. 23. Neque vero hoc solum natura et jure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis civitatibus respublica continetur, eodem modo

« PreviousContinue »