Page images
PDF
EPUB

1

eius iam nihil interesset. Tanta in eo peccandi libido fuit, ut hoc ipsum eum delectaret, peccare, etiam si caussa non esset. 85. Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rempublicam tuebuntur: in primisque operam dabunt, ut iuris, ut iudiciorum aequitate suum quisque teneat: et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur, neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia: praeterea, quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rempublicam augeant imperio, agris, vectigalibus. Haec magnorum hominum sunt: haec apud maiores nostros factitata: haec genera officiorum qui persequuntur, cum summa utilitate reipublicae magnam ipsi adipiscentur et gratiam et gloriam.

86. In his autem utilitatum praeceptis Antipater Tyrius, Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus, duo praeterita censet esse a Panaetio, valetudinis curationem et pecuniae. Quas res a summo philosopho praeteritas arbitror, quod essent faciles: sunt certe utiles. Sed valetudo sustentatur notitia sui corporis, et observatione, quae res aut prodesse soleantaut obesse; et continentia in victu omni atque cultu, corporis tuendi caussa; et praetermittendis voluptatibus; postremo arte eorum, quorum ad scientiam haec pertinent. 87. Res autem familiaris quaeri debet iis rebus, a quibus abest turpitudo; conservari autem diligentia et parsimonia; iisdem etiam rebus augeri. Has res commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro, qui Oeconomicus inscribitur: quem nos, ista fere aetate quum essemus, qua es tu nunc, e Graeco in Latinum convertimus.

XXV. 88. Sed utilitatum comparatio, quoniam hic locus erat quartus a Panactio praetermissus, saepe est necessaria. Nam et corporis commoda cum externis, et externa cum corporis, et ipsa inter se corporis, et externa cum externis comparari solent. Cum externis corporis hoc modo [comparantur]: Valere ut malis, quam dives esse. Cum corporis externa, hoc modo: Dives esse potius, quam maximis corporis viribus. Ipsa inter se corporis sic: ut bona valetudo voluptati anteponatur, vires celeritati. Externorum autem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis. 89. Ex quo genere comparationis illud est Catonis senis: a quo quum quaereretur, quid maxime in re familiari expediret, respondit: „Bene pascere." Quid secundum?, Satis bene pascere." Quid tertium? „Male pascere." Quid quartum?,,Arare." Et, quum ille, qui quaesierat, dixisset: Quid fenerari? tum Cato: „Quid hominem," [inquit,] „occidere"? Ex quo et multis aliis intelligi debet, utilitatum comparationes fieri solere, recteque hoc adiunctum esse quartum exquirendorum officiorum genus. 90. Sed toto hoc de genere, de quaerenda, de collocanda pecunia, vellem etíam de utenda, commodius a quibusdam optimis viris, ad lanum medium sedentibus, quam ab ullis philosophis ulla in schola disputatur. Sunt tamen ea cognoscenda. Pertinent enim ad utilitatem, de qua hoc libro disputatum est. Reliqua dein ceps persequemur..

CIC. OP. IX.

Ff

M. TULLII CICERONIS

DE OFFICIIS

AD MARCUM FILIUM

LIBER TERTIUS.

ARGUMENTUM.

Hoc libro Cicero accedit ad tertium commentationis locum de honestatis et utilitatis comparatione. Negat vero, aut dubitandum esse, aut umquam dubitari, an id, quod utile videatur, honesto sitanteponendum; sed tempora incidere, quibus, quod turpe haberi soleat, honestum videatur: ut occidere hominem, qui tyrannus esse coeperit; in quo non utile honesto, sed hoc illi anteponitur. Itaque, ut sine ullo errore diiudicari possit, si quando cum illo, quod honestum intelligitur, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formulam quamdam e Stoicorum disciplina constituit, quam si quis in comparatione rerum sequatur, numquam ab officio recedat. Eu est autem huiuscemodi: quidquid sit honestum, idem esse utile; nec utile quidquam, quod non sit honestum; ex quo consequitur, unum debere omnibus esse propositum, ut eadem sit utilitas unius cuiusque et universorum 1 7. E.r hac formula deinceps multas quaestiones propositas, quibus officium ex temporibus exquiritur, ad extremum usque explicat.

1. 1. Publium Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus est, dicere solitum scripsit Cato,

qui fuit fere eius aequalis. „Numquam se minus otiosum esse, quam quum otiosus, nec minus solum, quam quum solus esset." Magnifica vero vox, et magno viro ac sapiente digna: quae declarat, illum et in otio de negotiis cogitare, et in solitudine secum loqui solitum; ut neque cessaret umquam, et interdum colloquio alterius non egeret. Ita[que] duae res, quae languorem afferunt ceteris, illum acuebant, otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem vere dicere liceret: sed şi minus imitatione tantam ingenii praestantiam consequi possumus, voluntate certe proxime accedimus: nam et, a republica forensibusque negotiis armis impiis vique prohibiti, otium persequimur; et ob eam caussam, Urbe relicta, rura peragrantes, saepe soli sumus. 2. Sed nec hoc otium cum Africani otio, nec haec solitudo cum illa comparanda est. Ille enim requiescens a reipublicae pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando, et a coetu hominum frequentiaque interdum, tamquam in portum, se in solitudinem recipiebat: nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi studio, constitutum est. Exstincto enim Senatu deletisque iudiciis, quid est, quod dignum nobis aut in curia aut in foro agere possimus? 3. Ita qui in maxima celebritate atque in oculis civium quondam viximus, nunc, fugientes conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos, quantum licet, et saepe soli sumus. quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni: propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debe[b]at is, qui quondam peperisset otium civitati; nec eam solitudinem languere patior, quam mihi adfert necessitas, non voluntas. 4. Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur. Nulla enim eius ingenii monumenta mandata litteris, nullum opus otii, nul

Ff2

Sed

lum solitudinis munus exstat. Ex quo intelligi debet, illum mentis agitatione, investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse. Nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus. Itaque plura brevi tempore, eversa, quam multis annis, stante republica, scripsimus. II. 5. Sed quum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa, nec ulla pars eius inculta ac deserta sit: tum nullus feracior in ea locus est nec uberior, quam de officiis, a quibus constanter honesteque vivendi praecepta ducuntur. Quare quamquam a Cratippo nostro, principe huius memoriae philosophorum, haec te assidue audire atque accipere confido: tamen conducere arbitror, talibus aures tuas vocibus undique circumsonare, nec eas, si fieri possit, quidquam aliud audire. 6. Quod quum omnibus est faciendum, qui vitam honestam ingredi cogitant, tum haud scio, an nemini potius, quam tibi. Sustines enim non parvam exspectationem imitandae industriae nostrae, magnam honorum, nonnullam fortasse nominis. Suscepisti onus praeterea grave et Athenarum, et Cratippi: ad quos quum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est, dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri. Quare, quantum conniti animo potes, quantum labore contendere, (si discendi labor est potius, quam voluptas,) tantum fac ut efficias; neve committas, ut, quum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare. Sed haec hactenus. Multa enim saepe ad te cohortandi gratia scripsimus. Nunc ad reliquam partem propositae divisionis revertamur.

7. Panactius igitur, qui sine controversia de offi. ciis accuratissime disputavit, quemque nos, corre

« PreviousContinue »