1 tremum autem praeceptum in beneficiis operaque danda est, ne quid contra aequitatem contendas, ne quid pro iniuria. Fundamentum enim perpetuae commendationis et famae est iustitia; sine qua nihil potest esse laudabile. XXI. 72. Sed quoniam de eo genere beneficiorum dictum est, quae ad singulos spectant: deinceps de iis, quae ad universos, quaeque ad rempublicam pertinent, disputandum est. Eorum autem ipsorum partim eiusmodi sunt, ut ad universos cives pertineant, partim singulos ut attingant; quae sunt etiam gratiora. Danda est opera omnino, si possit, utrisque; nec minus, ut etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea res aut prosit, aut certe non obsit reipublicae. C. Gracchi frumentaria magna largitio: exhauriebat igitur aerarium: modica M. Octavii, et reipublicae tolerabilis, et plebi necessaria: ergo et civibus et reipublicae salutaris. 73. In primis autem videndum erit ei, qui rempublicam administrabit, ut suum quisque teneat, neque de bonis privatorum publice deminutio fiat. Perniciose enim Philippus in Tribunatu, quum legem agrariam ferret, quam tamen antiquari facile passus est, et in eo [vehementer] se moderatum praebuit: sed quum in agendo multa populariter, tum illud male: non esse in civitate duo millia hominum, quirem haberent. Capitalis oratio, et ad aequationem bonorum pertinens: qua peste quae potest esse maior? Hanc enim ob caussam maxime, ut sua tenerent, respublicae civitatesque constitutae sunt. Nam etsi, duce natura, congregabantur homines, tamen, spe custodiae rerum suarum, urbium praesidia quaerebant. 74. Danda etiam opera est, ne, quod apud maiores nostros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum sit conferendum; idque ne eveniat, multo ante erit providendum. Sin quae necessitas huius muneris alicui reipublicae obvenerit: (malo enim [alteri], quam nostrae, ominari; neque tamen de nostra, sed de omni republica disputo:) danda erit opera, ut omnes intelligant, si salvi esse velint, necessitati esse parendum. Atque etiam omnes, qui rempublicam gubernabunt, consulere debebunt, ut earum rerum copia sit, quae sunt necessariae. Quarum qualis comparatio fieri soleat et debeat, non est necesse disputare: est enim in promptu: tantum locus attingendus fuit. 75. Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio. Utunam, inquit C. Pontius Samnis, ad illa tempora me fortuna reservasset et tum essem natus, siquando Romani dona accipere coepissent! Non essem passus diutius eos imperare. Nae illi multa saecula exspectanda fuerunt. Modo enim hoc malum in hanc rempublicam invasit. Itaque facile patior tum petius Pontium fuisse, siquidem in illo tantum fuit [roboris]. Nondum centum et decem an- ni sunt, quum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata est lex, nulla antea quum fuisset. At vero postea tot leges, et proximae quaeque duriores: tot rei, tot damnati, tantum Italicum bellum propter iudiciorum metum excitatum: tanta, sublatis legibus et iudiciis, expilatio direptioque sociorum, ut imbecillitate aliorum, non nostra virtute valeamus. XXII. Laudat Africanum Panaetius, quod fuerit abstinens. Quid ni laudet? Sed in illo alia maiora. 76. Laus abstinentiae non hominis est solum, sed etiam temporum illorum. Omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus est Paullus: tantum in aerarium pecuniae invexit, ut unius Imperatoris praeda finem attulerit tributorum. At hic nihil domum suam praeter me. moriam nominis sempiternam detulit. Imitatus patrem Africanus, nihilo locupletior Karthagine eversa Quid? qui eius collega in Čensura fuit L. Mummius, numquid copiosior, quum copiosissimam urbem funditus sustulisset? Italiam ornare, quam domum suam, maluit. Quamquam Italia ornata, domus ipsa mihi videtur ornatior. 77. Nullum igitur vitium taetrius, ut eo, unde degressa est, referat se oratio, quam avaritia, praesertim in principibus rempublicam gubernantibus. Habere enim quaestui rempublicam non modo turpe est, sed sceleratum etiam et nefarium. Itaque quod Apollo Pythius oraculo edidit, - Spartam nulla re, nisi avaritia perituram, id videtur non solum Lacedaemoniis, sed et omnibus opulentis populis praedixisse. Nulla autem re conciliare facilius benevolentiam multitudinis possunt ii, qui reipublicae praesunt, quam abstinentia et continentia. 78. Qui vero populares se esse volunt, ob eamque caussam aut agrariam rem tentant, ut possessores suis sedibus pellantur, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant, ii labefactant fundamenta reipublicae; concordiam primum, quae esse non potest, quum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae: deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet. Id enim est proprium, ut supra dixi, civitatis atque urbis, ut sit libera et non sollicita suae rei cuiusque custodia. 79. Atque in hac pernicie reipublicae ne illam quidem consequuntur, quam putant, gratiam. Nam cui res erepta est, est inimicus: cui data, etiam dissimulat se accipere voluisse: et maxime in pecuniis creditis occul tat suum gaudium, ne videatur non fuisse solvendo. At vero ille, qui accipit iniuriam, et meminit et prae se fert dolorem suum: nec, si plures sunt ii, quibus improbe datum est, quam illi, quibus iniuste ademptum est, idcirco plus etiam valent. Non enim numero haec iudicantur, sed pondere. Quam autem habet aequitatem, ut agrum, multis annis aut etiam saeculis ante possessum, qui nullum habuit, habeat, qui autem habuit, amittat? XXIII. 80. Ac propter hoc iniuriae genus Lacedaemonii Lysandrum ephorum expulerunt: Agin Regem, quod numquam antea apud eos acciderat, necaverunt: exque co tempore tantae discordiae secutae sunt, ut et tyranni exsisterent et optimates exterminarentur, et praeclarissime constituta respublica dilaberetur. Nec vero solum ipsa cecidit, sed etiam reliquam Graeciam evertit contagionibus malorum, quae, a Lacedaemoniis profecta, manarunt latius. Quid? nostros Grac chos, Ti. Gracchi, summi viri, filios, Africani nepotes, nonne agrariae contentiones perdiderunt? 81. At vero Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, quum eius civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem, clandestino introitu urbe est potitus. Quumque tyrannum Nicoclem improviso oppressisset, sexcentos exsules, qui fuerant eius civitatis locupletissimi, restituit, remque publicam adventu suo liberavit. Sed quum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum arbitrabatur, et quinquaginta annorum possessiones moveri non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio multa hereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine iniuria: iudicavit, neque illisadimi, neque his non satisfieri, quorum illa fuerant, oportere. 82. Quum igitur statuisset, opus esse ad cam rem constituendam pecunia, Alexandriam se proficisci velle dixit, remque integram ad reditum suum iussit esse: isque celeriter ad Ptolemaeum, suum hospitem, venit, qui tum regnabat alter post Alexandriam conditam: cui quum exposuisset, patriam se liberare velle, caussamque docuisset; a Rege opulento vir summus facile impetravit, ut grandi Pecunia adiuvaretur. Quam quum Sicyonem attu lisset, adhibuit sibi in consilium quindecim principes, cum quibus caussas cognovit et eorum, qui aliena tenebant, et eorum, qui sua amiserant: perfecitque aestimandis possessionibus, ut persuaderet aliis, ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent; aliis, ut commodius putarent, numerarisibi, quod tanti esset, quam suum recuperare. Ita perfectum est, ut omnes, concordia constituta, sine querela discederent. 83. O virum magnum, dignumque, qui in nostra republica natus esset! Sic par est agere cum civibus, non, (ut bis ianı vidimus,) hastam in foro ponere, et bona civium voci subiicere praeconis. At ille Graecus, (id quod fuit sapientis et praestantis viri,) omnibus consulendum putavit: eaque est summa ratio et sapientia boni civis, commoda civium non divellere, atque omnes aequitate eadem continere. Habitent gratis in alieno? Quid ita? Ut, quum ego emerim, aedificarim, tuear, impendam, tu, me invito, fruare meo? Quid est aliud, aliis sua eripere, aliis dare aliena? 84. Tabulae vero novae quid habent argumenti, nisi, ut emas mea pecunia fundum: eum tu habeas, ego non habeam pecuniam? XXIV. Quamobrem, ne sit aes alienum, quod reipublicae noceat, providendum est; quod multis rationibus caveri potest: non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum. Nec enim ulla res vehementius rempublicam continet, quam fides: quae esse nulla potest, nisi erit necessaria solutio rerum creditarum. Numquam vehementius actum est, quam me Consule, ne solveretur. Armis et castris tentata res est ab omni genere hominum et ordine: quibus ita restiti, ut hoc tantum malum de republica tolleretur. Numquam nec maius aes alienum fuit: nec melius nec facilius dissolutum est. Fraudandi enim spe sublata, solvendi necessitas consecuta est. At vero hic nunc victor, tum quidem victus, quae cogitarat; ea perfecit, quum |