arbitramur. 34. Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet: quippe quum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valeat ad faciendam fidem. Quo enim quis versutior et callidior [est], hoc invisior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quamobrem intelligentiae iustitia coniuncta, quantum volet, habebit ad faciendam fidem virium. Iustitia sine prudentia multum poterit: sine iustitia nihil valebit prudentia. X. 35. Sed, ne quis sit admiratus, cur, quum inter omnes philosophos constet, a meque ipso saepe disputatum sit, qui unam haberet, omnes habere vir tutes, nuncita seiungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, iustus esse: alia est illa, quum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas; alia, quum ad opinionem communem omnis accommodatur, oratio. Quamobrem, ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios bonos viros, alios prudentes dicamus. Popularibus enim verbis est agendum et usitatis, quum loquimur de opinione populari, idque eodem modo fecit Panaetius. 36. Sed ad propositum revertamur. Erat igitur ex tribus, quae ad gloriam pertinent, hoc tertium, ut cum admiratione hominum, honore ab iis digni iudicaremur. Admirantur igitur communiter illi quidem omnia, quae magna et praeter opinionem suam animadver terunt: separatim autem in singulis, si perspiciunt nec opinata quaedam bona. Itaqué eos viros suspi ciunt maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares virtutes perspicere; despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant. Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existimant. Nam quos improbos, maledicos, fraudulentos putant, et ad faciendam iniuriam instructos, eos haud contemnunt quidem: neutiquam; sed de his male existimant. Quamobrem, rem, ut ante dixi, contemnuntur ii, qui nec sibi, nec alteri, ut dicitur; in quibus nullus labor, nulla industria, nulla cura est. 37. Admiratione quadam afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur, et quum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere. Nam et voluptates, blandissimae dominae, maioris partis animos* a virtute detorquent; et dolorum quum admoventur faces, praeter modum plerique exterrentur: vita, mors, divitiae, paupertas, omnes homines vehementissime permovent. Quae qui in utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, quumque aliqua his ampla et honesta res obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis? XI. 38. Ergo et haec animi despicientia admirabilitatem magnam facit: et maxime iustitia, ex qua una virtute viri boni appellantur, mirifica quaedam multitudini videtur: nec iniuria. Nemo enim iustus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet, aut qui ea, quae his sunt contraria, aequitati anteponit. Maximeque admirantur eum, qui pecunia non movetur: quod in quo viro perspectum sit, hunc igni spectatum arbi trantur. Itaque illa tria, quae proposita sunt ad gloriam, omnia iustitia conficit: et benevolentiam, quod prodesse vult plurimis: et ob camdem caussam, fidem: et admirationem, quod eas res spernitet negligit, ad quas plerique inflammati aviditate rapiuntur. 39. Ac mea quidem sententia omnis ratio atque institutio vitae adiumenta hominum desiderat: in primisque, ut habeas, quibuscum possis familiares conferre sermones: quod est difficile, nisi speciem prae te boni viri feras. Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est; eoque etiam magis, quod, si eam non habe bunt, iniusti habebuntur; nullis praesidiis septi, multis afficientur iniuriis. 40. Atque iis etiam, qui vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendisque negotiis implicantur, iustitia ad rem gerendam necessaria est. Cuius tanta vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iustitiae vivere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum: ille autem, qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur. Quin etiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas observent. Itaque propter aequabilem praedae partitionem et Bardylis Illyrius Patro, de quo est apud Theopompum, magnas opes. habuit, et multo maiores Viriatus Lusitanus: cui quidem etiam exercitus nostri Imperatoresque cesserunt; quem C. Laelius, is, qui sapiens usurpatur, Praetor fregit et comminuit, ferocitatemque eius ita repressit, ut facile bellum reliquis traderet. Quum igitur tanta vis iustitiae sit, ut ea etiam latronum opes firmet atque augeat, quuntam eius vim inter leges et iudicia in constituta republica fore putamus? XII. 41. Mihi quidem non apud Medos solum, ut ait Herodotus, sed etiam apud maiores nostros, iustitiae fruendae caussa videntur olim bene morati Reges constituti. Nam quum premeretur inops multitudo ab iis, qui maiores opes habebant: ad unum aliquem confugiebant, virtute praestantem; qui quum prohiBeret iniuria tenuiores, aequitate constituenda summos cum infimis pari iure retinebat. Eademque constituendarum legum fuit caussa, quae Regum. 42. Ius enim semper quaesitum est aequabile: neque enim aliter esset ius. Id si ab uno iusto et bono viro consequebantur, erant eo contenti. Quum id minus contingeret, leges sunt inventae, quae cum omnibus 1 semper una atque eadem voce loquerentur. Ergo hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iustitia magna esset opinio multitudinis. Adiuncto vero, ut iidem etiam prudentes haberentur, nihil erat, quod homines his auctoribus non posse consequi se arbitrarentur. Omni igitur ratione colenda et retinenda iustitia est, tum ipsa propter sese; nam aliter iustitia non esset: tum propter amplificationem honoris et gloriae. Sed ut pecuniac non quaerendae solum ratio est, sed etiam -collocandae, quae perpetuos sumptus suppeditet, nec solum necessarios, sed etiam liberales: sic gloria et quaerenda et collocanda ratione est. 43. Quamquam praeclave Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis esset. Quod si qui simulatione et inani ostentatione, et ficto non modo sermone, sed etiam vultu, stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant. Vera gloria radices agit, atque etiam propagatur: ficta omnia celeriter, tamquam flosculi, decidunt, nec simulatum potest quidquam esse diuturnum. Testes sunt permulti in utramque partem: sed brevitatis caussa, familia erimus contenti una. Ti. enim Graechus, P. F. tamdiu laudabitur, dum memoria rerum Romanarum manebit: at eius filii nec vivi probabantur bonis, et mortui numerum obtinent iure caesorum. XIII. Qui igitur adipisci veram gloriam volet, iustitiae fungatur officiis. Ea quae essent, dictum est in libro superiore. 44. Sed, ut facillime, quales simus, tales esse videamur, etsi in eo ipso vis maxima est, ut simus ii,qui haberi velimus, tamen quaedam praecepta danda sunt. Nam si quis ab ineunte aetate habet caussam celebritatis et nominis, aut a patre acceptam, (quod tibi, mi Cicero, arbitror contigisse) aut aliquo casu atque fortuna: in hune oculi omnium coniiciuntur, atque in eum, quid agat, quemadmodum vivat, inquiritur: et, tamquam in clarissima luce versetur, ita nullum obscurum potest nec dictum eius esse nec factum. 45. Quorum autem prima aetas propter humilitatem et obscuritatem in hominum ignoratione versatur: hi simul ac iuvenes esse coeperunt, magna spectare, et ad ea rectis studiis debent contendere: quod eo firmiore animo facient, quia non modo non invidetur illi aetati, verum etiam favetur. Prima est Igitur adolescenti commendatio ad gloriam, si qua ex bellicis rebus comparari potest; in qua multi apud maiores nostros exstiterunt: semper enim fere bella gerebantur. Tua autem aetas incidit in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum. Quo tamen in bello, quum te Pompeius alae alteri praefecisset, magnam laudem et a summo viro et ab exercitu consequebare equitando, iaculando, omni militari labore tolerando. Atque ea quidem tua laus pariter cum republica cecidit. Mihi autem haec oratio suscepta non de te est, sed de genere toto. Quamobrem pergamus ad ea, quae restant. 46. Ut igitur in reliquis rebus multo maiora sunt opera animi, quam corporis: sic haeres, quas ingenio ac ratione persequimur, gratiores sunt, quam illae, quas viribus. Prima igitur commendatio proficiscitur a modestia, tum pietate in parentes, tum in suos benevolentia. Facillime autem et in optimam partem cognoscuntur adolescentes, qui se ad claros et sapientes viros, bene consulentes reipublicae, contulerunt: quibuscum si frequentes sunt, opinionem afferunt populo, eorum fore [se] similes, quos sibi ipsi delegerint ad imitandum. 47. P. Rutilii adolescentiam ad opinionem et innocentiae, et iuris scientiae, P. Mucii commendavit domus. Nam L. quidem Crassus, quum esset admodum adolescens, non aliunde |