Page images
PDF
EPUB

21. Quaecumque igitur homines homini tribuunt

ad eum augendum atque honestandum, aut benevolentiae gratia faciunt, quum aliqua de caussa quempiam diligunt; aut honoris, si cuius virtutem suspiciunt, quemque dignum fortuna quam amplissima putant; aut cui fidem habent et bene rebus suis consulere arbitrantur; aut cuius opes metuunt; aut contra, a quibus aliquid exspectant: ut quum Reges popularesve homines largitiones aliquas proponunt; aut postremo, pretio ac mercede ducuntur; quaesordidissima est illa quidem ratio et inquinatissima, et his, qui ea tenentur, et illis, qui ad eam confugere conantur. 22. Male enim se res habet, quum, quod virtute effici debet, id tentatur pecunia. Sed quoniam nonnumquam hoc subsidium necessarium est: quemadmodum sit utendum eo, dicemus, si prius iis de rebus, quae virtuti propiores sunt, dixerimus. Atque etiam subiiciunt se homines imperio alterius et potestati de caussis pluribus. Ducuntur enim aut benevolentia, aut beneficiorum magnitudine, aut dignitatis praestantia, aut spe, sibi id utile futurum, aut metu, ne vi parere cogantur, aut spe largitionis promissisque capti: aut postremo, ut saepe in nostra republica videmus, mercede conducti. VII. 23. Omnium autem rerum nec aptius est quidquam ad opes tuendas ac tenendas, quam diligi: nec alienius, quam timeri. Praeclare enim Ennius:

Quém metuunt, odére: quem quisque ódit, periisse

éxpetit.

Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas, paretque quum maxime mortuo, interitus deelarat, quantum odium hominum valeat ad péstem; sed reliquorum similes exitus tyrannorum; quorum haud fere quisquam interitum [talem] effugit. Ma

lus enim custos diuturnitatis metus; contraque benevolentia fidelis [est] vel ad perpetuitatem. 24. Sed iis, qui vi oppressos imperio coercent, sit sane adhibenda saevitia, ut heris in famulos, si aliter teneri non possunt: qui vero in libera civitate ita se instruunt, ut metuantur; his nihil esse potest dementius. Quamvis enim demersae sint leges alicuius opibus, quamvis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis, aut occultis de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt intermissae libertatis, quam retentae. Quod igitur latissime patet, neque ad incolumitatem solum, sed étiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur. Ita facillime, quae volemus, et privatis in rebus et in republica consequemur. Etenim, qui se metui volent, a quibus metuentur, eosdem metuant ipsi necesse est. 25. Quid enim censemus superiorem illum Dionysium, quo cruciatu timoris angi solitum? qui, cultros metuens tonsorios, candente carbone [sibi] adurebat capillum? Quid? Alexandrum Pheraeum, quo animo vixisse arbitramur? qui, ut scriptum legimus, quum uxorem Theben admodum diligeret, tamen, ad eam ex epulis in cubiculum veniens, barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, compunctum notis Threiciis, destricto gladio iubebat anteire; praemittebatque de stipátoribus suis, qui scrutarentur arculas muliebres, et, ne quod in vestimentis occultaretur telum, exquirerent. O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmatiam putaret, quam coniugem! -Nec eum fefellit. Ab ea est enim ipsa, propter pel licatus suspicionem, interfectus. Nec vero ulla vis imperii tanta est, quae, premente metu, possit essédiuturna. 26. Testis est Phalaris, cuius est praeter ceteros nobilitata crudelitas; qui non ex insidiis interiit, ut is, quem modo dixi, Alexander; non a pau

cis, ut hic noster, sed in quem universa Agrigentinorum multitudo impetum fecit. Quid? Macedones nonne Demetrium reliquerunt, universique se ad Pyrrhum contulerunt? Quid? Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente omnes fere socii deseruerunt, spectatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calamitatis? VIII. Externa libentius in tali re, quam domestica, recordor. Verumtamen quamdiu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis, aut de imperio gerebantur: exitus erant bellorum aut mites aut necessarii. Regum, populorum, nationum portus erat et réfugium Senatus. 27. Nostri autem magistratus Imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant, si provincias, si socios aequitate et fide defendissent. itaque illud patrocinium orbis terrae verius, quam imperium poterat nominari. Sensim hanc consuetudinem et disciplinam iam antea minuebamus: post vero Sullae victoriam penitus amisimus. Desitum est enim videri quidquam in socios iniquum, quum exstitisset in cives tanta crudelitas. Ergo in illo secuta est honestam caussam non honesta victoria. Est enim ausus dicere, hasta posita, quum hona in foro venderet et bonorum virorum et locupletium et certe civium, praedam se suam vendere. Secutus est, qui in caussa impia, victoria etiam foediore, non singulorum civium bona publicaret, sed universas provincias regionesque uno calamitatis iure comprehenderet. 28. Itaque, vexatis et perditis exteris nationibus, ad exemplum amissi imperii portari in triumpho Massiliam vidimus, et ex ea urbe triumphari, sine qua numquam nostri Imperatores ex Transalpinis (bellis] triumpharunt. Multa praeterea commemorarem nefaria in socios, si học uno quidquam sol vidisset indignius. Iure igitur plectimur. Nisi enim multorum impunitates scelerum tulissemus, numquam ad unum tanta pervenisset licentia: a quo quidem rei familiaris, ad paucos; cupiditatum, ad multos improbos venit hereditas. 29. Nec vero umquam bellorum civilium semen et caussa deerit, dum homines perditi hastam illam cruentam et meminerint et sperabunt, quam P. Sulla quum vibrasset, Dictatore propinquo suo, idem, sexto tricesimo anno post, a sceleratiore hasta non recessit: alter autem, qui in illa Dictatura scriba fuerat, in hac fuit Quaestor urbanus. Ex quo debet intelligi, talibus praemiis propositis, numquam defutura bella civilia. Itaque parietes modo Urbis stant et manent, iique ipsi iam extrema scelera metuentes: rem vero publicam penitus amisimus: atque in has clades incidimus (redeundum est enim ad propositum) dum metui, quam cari esse et diligi maluimus. Quae si populo Romano iniuste imperanti accidere potuerunt, quid debent putare singuli? Quod quum perspicuum sit, benevolentiae vim esse magnam, metus imbecillam, sequitur, ut disseramus, quibus rebus possimus facillime eam, quam volumus, adipisci cum honore et fide caritatem. 30. Sed ea non pariter omnes egemus. Nam ad cuiusque vitam institutam accommodandum est, a multisne opus sit, an satis, a paucis diligi. Certum igitur hoc sit, idque et primum et maxime necessarium, familiaritates habere fidas amantium nos amicorum, et nostra mirantium. Haec enim est una res prorsus, ut non multum differat inter summos et mediocres viros; eaque utrisque est propemodum comparanda. 31. Honore et gloria et benevolentia civium fortasse non aeque omnes egent, sed tamen si cui haec suppetunt, adiuvant aliquantum tum ad cetera, tum ad amicitias comparandas. IX. Sed de amicitia alio libro dictum est, qui inscribitur Laelius. Nunc dicamus de gloria: quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri: sed at

1

tingamus, quandoquidem ea in rebus maioribus ade ministrandis adiuvat plurimum.

Summa igitur et perfecta gloria constat ex tribus his: si diligit multitudo: si fidem habet: si cum admiratione quadam honore dignos putat. Haec autem, si est simpliciter breviterque dicendum, quibus re bus pariuntur a singulis, eisdem fere a multitudine. Sed est alius quoque quidam aditus ad multitudinem, ut in universorum animos tamquam influere possimus. 32. Ac primum de illis tribus, quae ante dixi benevolentiae praecepta, videamus: quae quidem beneficiis capitur maxime: secundo autem loco voluntate bo nefica benevolentia movetur, etiam si res forte non suppetit. Vehementer autem amor multitudinis commovetur ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficientiae, iustitiae, fidei, omniumque earum virtutum, quae pertinent ad mansuetudinem morum ac facilitatem. Etenim illud ipsum, quod honestum decorumque dicimus, quia per se nobis placet, animosque omnium natura et specie sua commovet, maximeque quasi perlucet ex eis, quas commemoravi, virtutibus: idcirco illos, in quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere cogimur. Atque hae quidem caussae diligendi gravissimae: possunt enim praeterea nonnullae esse leviores. 33. Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest: si existimabi

mun adepti coniunctam cum iustitia prudentiam. fidem habemus, quos plus intelligere, quam nos, arbitramur, quosque et futura prospicere credimus, et quum res agatur, in discrimenque ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore cape re posse. Hanc enim utilem omnes existimant veramque prudentiam. Iustis autem et fidis hominibus, id est, [viris] bonis, ita fides habetur, ut nulla sit in his fraudis iniuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos rectissime committi

« PreviousContinue »