attulimus, (si modo aliquid attulimus,) a doctoribus atque a doctrina instructi ad eam et ornati accessimus. 156. Neque solum vivi atque praesentes studiosos discendi erudiunt atque docent: sed hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur. Nec enim locus ullus praetermissus est ab iis, qui ad leges, qui ad mores, qui ad disciplinam reipublicae pertineret; ut otium suum ad nostrum negotium contulisse videantur. Ita illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti, ad hominum utilitatem suam intelligentiam prudentiamque potissimum conferunt. Ob eamque caussam eloqui copiose, modo prudenter, melius est, quam vel acutissime sine eloquentia cogitare: quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate iuncti sumus. 157. Atque ut apum examina non fingendorum favorum caussa congregantur, sed, quum congregabilia natura sint, fingunt favos: sic homines, ac multo etiam magis, natura congregati, adhibent agendi congregandique sollertiam. Itaque nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est, ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur. Itemque magnitudo animi, remota communitate coniunctioneque humana, feritas sit quaedam et immanitas. Ita fit, ut vincat cognitionis studium consociatio hominum atque communitas. 158. Nec verum est, quod dicitur a quibusdam, propter necessitatem vitae, quod ea, quae natura desideraret, consequi sine aliis atque efficere non possemus, idcirco initam esse cum hominibus communitatem et societatem. Quod si omnia nobis, quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur, tum optimo quisque ingenio, negotiis omnibus omissis, totum se in cognitione et scientia collocaret? Non est ita. Nam et solitudinem fuge 414 DE OFFICIIS LIB. I. CAP. 45. ret, et socium studii quaereret: tum docere, tum discere vellet, tum audire, tum dicere. Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur. XLV. 159. Illud forsitan quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est apta naturae, sit etiam moderationi modestiaeque semper anteponenda. Non placet. Sunt enim quaedam partim ita foeda, partim ita flagitiosa, ut ea, ne conservandae quidem patriae caussa, sapiens facturus sit. Ea Posidonius collegit permulta, sed ita taetra quaedam, ita obscena, ut dictu quoque videantur turpia. Haec igitur non suscipiet reipublicae caussa; nec res publica, pro se suscipi, volet. Sed hoc commodius se res habet, quod non potest accidere tempus, ut intersit reipublicae, quidquam illorum facere sapientem. 160. Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis id genus officiorum excellere, quod teneatur hominum societate. Etenim cognitionem prudentiamque sequitur considerata actio. Ita fit, ut agere conside rate pluris sit, quam cogitare prudenter. Atque haec quidem hactenus. Patefactus est enim locus ipse, ut non sit difficile in exquirendo officio, quid cuique sit praeponendum, videre. In ipsa autem communitate sunt gradus officiorum; ex quibus, quid cuique praestet, intelligi possit: ut prima Diis immortalibus; secunda patriae; tertia parentibus, deinceps gradatim reliqua reliquis debeantur. 161. Quibus ex rebus breviter disputatis intelligi potest, non so lum id homines sólere dubitare, honestumne an turpe sit: sed etiam, duobus propositis honestis, utrum honestius. Hic locus a Panaetio est, ut supra dixi, praetermissus. Sed iam ad reliqua pergamus. M. TULLII CICERONIS DE OFFICIIS AD MARCUM FILIUM LIBER SECUNDUS. ARGUMENTUM. Hoc libro post praefationem Cicero agit de Utili, quae erat altera pars totius de officiis disputationis constituta. Utile autem est vel opinatum, quod ab honesto discrepat, vel verum, quod cum honesto est coniunctum, et natura confusum, et totum in virtute a Cicerone constituitur. Sed quoniam quaecumque ad vitam hominum tuendam et ad utilitatem nostram pertinent, aut sunt hominum opere perfecta, aut sine corum auxilio comparari non possunt; hominesque hominibus plurimum obesse et prodesse possunt: relictis omnibus, docet, conciliandos esse animos hominum, et ad usus nostros adiungendos; quod quomodo fieri possit, fuse demonstrat, sed ita, ut omnem amorem atque benevolentiam hominum a virtute et honestate repetendam esse dicat, ut a iustitia, sapientia, liberalitate, fide, humanitate, hospitalitate. c.3-24. Ad utilitatem vero quoniam pertinet etiam valetudo, pecuniaeque curatio; quomodo valetudo sustentetur et pecunia honeste quaeratur, ostendit. c. 24. extr. In comparatione autem utilitatum, quum vel externa commoda cum commodis corporis, vel corporis commoda cum externis, aut commoda corporis inter se, aut externa cum externis comparentur, non dubium esse pronuntiat, quin maior utilitas minori sit anteponenda, hac tamen lege, ne ab honesto deflectatur. сар. 25. I. 1. Quemadmodum officia ducerentur ab honesta te, Marcofili, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur, ut haec officiorum genera persequar, quae pertinent ad vitae cultum, et ad earum rerum, quibus utuntur homines, facultates, ad opes, ad copias: [in quo tum quaeri dixi, quid utile, quid inutile: tum ex utilibus quid utilius, aut quid maxime utile.] De quibus dicere aggrediar, si pauca prius de instituto ac de iudicio meo dixero. 2. Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt: tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum; mirenturque, in ea tantum mě operae et temporis ponere. Ego autem quamdiu respublica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnes meas curas cogitationesque in eam conferebam: quum autem dominatu unius omnia tenerentur, neque esset usquam consilio aut auctoritati locus; socios denique tuendae reipublicae, summos viros, amisissem: nec me angoribus dedidi, quibus eram confectus, nisi iis restitissem; nec rursum indignis homine docto voluptatibus. 3. Atque utinam respublica stetisset, quo coeperat, statu, nec in homines non tam commutandarum rerum, quam evertendarum cupidos, incidisset! Primum enim, ut stante republica facere solebamus, in agendo plus, quam in scribendo, operae poneremus: deinde ipsis scriptis non ea, quae nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus. Quum autem respublica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt, forenses et Senatoriae. 4. Nihil agere autem quum animus non posset, in his studiis ab initio versatus aetatis, existimavi, honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam retulissem. Cui quum multum adolescens, discendi caussa, temporis tribuissem: postea quam honoribus inservire coepi, meque totum reipublicae tradidi; tantum erat philosophiae loci, quantum superfuerat amicorum et reipublicae temporibus. Id autem omne consumebatur in legendo: scribendi otium non erat. II. 5. Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quae nec satis erant nota nostris, et erant cognitione dignissima. Quid est enim, per - Deos! optabilius sapientia? quid praestantius? quid [homini] melius? quid homine dignius? Hane igitur qui expetunt, unt, philosophi nominantur: nec quidquam aliud est philosophia, si interpretari velis, praeter studium sapientiae. Sapientia autem est, (ut a veteribus philosophis definitum est) rerum divinarum et humanarum, caussarumque, quibus hae res continentur, scientia: cuius studium qui vituperat, haud sane intelligo, quidnam sit, quod laudandum putet. 6. Nam sive oblectatio quaeritur animi, requiesque curarum: quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt, quod spectet et valeat ad bene beateque vivendum? sive ratio constantiae vir, tutisque ducitur: aut haec ars est, aut nulla omnino, per quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum artem esse, quum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium. Si autem est aliqua disciplina virtutis, ubi ea quaeretur, quum ab học discendi genere discesseris? Sed haec, quum ad philosophiam cohortamur, accuratius disputari solent: quod alio quodam libro fecimus. Hoc autem tempore tantum nobis declarandum fuit, cur, orbati CIC. OP. IX. Dd |