ligitur ordinis conservatio. Itaque, ut eamdem nos modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis, ut modestia sit scientia earum rerum, quae agentur aut dicentur, loco suo collocandarum. Ita videtur eadem vis ordinis et collocationis fore. Nam et ordinem sic definiunt, compositionem rerum aptis et accommodatis locis. Locum autem actionis, opportunitatem temporis esse dicunt. Tempus autem actionis opportunum, Graece εὐκαιρία, Latine appellatur occasio. Sic fit, ut modestia haec, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum. 143. Sed potest eadem esse prudentiae definitio, de qua principio diximus. Hoc autem loco de moderatione et temperantia, et earum similibus virtutibus quaerimus. Itaque, quae erant prudentiae propria, suo loco dicta sunt. Quae autem harum virtutum, de quibus iamdiu Joquimur, quae pertinent ad verecundiam, et ad eorum approbationem, quibuscum vivimus, nunc dicenda sunt, 144. Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quemadmodum in oratione constanti, sic in vita omnia sint apta inter se et convenientia. Turpe est enim valdeque vitiosum, in re severa convivii dicta aut delicatum aliquem inferre sermonem. Bene Péricles, quum haberet collegam in praetura Sophoclem poetam, hique de communi officio convenissent, et casu formosus puer praeteriret, dixissetque Sophocles: „O puerum pulchrum, Pericle!" At enim praetorem, Sophocle, decet non solum manus, sed etiam oculos abstinentes habere. Atque hoc idem Sophocles si in athletarum probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset: tanta vis est et loci, et temporis. Ut si qui, [quum] caussam [sit] acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur aut si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur: at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur, inscitia temporis. 145. Sed ea, quae multum ab humanitate discrepant, ut, si quis in foro cantet, aut si qua est alia magna perversitas, facile apparent, nec magnopere admonitionem et praecepta desiderant. Quae autem parva videntur esse delicta neque a multis intelligi possunt, ab iis [est] diligentius declinandum: ut in fidibus aut in tibiis, quamvis paullum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet: sic videndum est in vita, ne forte quid discrepet; vel multo etiam magis, quo maior et melior actionum, quam sonorum, concentus est. XLI. 146. Itaque, ut in fidibus musicorum aures vel minima sentiunt: sic nos, si acres ac diligentes esse volumus animadversores vitiorum, magna saepe intelligemus ex parvis. Ex oculorum obtutu, ex superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis et submissione, ex ceteris similibus, facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet. Quo in genere non est in commodum, quale quidque eorum sit, ex aliis iudicare, ut, si quid dedeceat in illis, vitemus [et] ipsi. Fit enim, nescio quo modo, ut magis in aliis cernamus, quam in nobismetipsis, si quid delinquitur. Itaque facillime corriguntur in discendo, quorum vitia imitantur, emendandi caussa, magistri. 147. Nec vero alienum est, ad ea eligenda, quae dubitationem. afferunt, adhibere doctos homines vel etiam usu peritos, et, quid his de quoque officii genere placeat, exquirere. Maior enim pars eo fere deferri solet, quo a natura ipsa deducitur. In quibus videndum est, non modo quid quisque loquatur, sed etiam, quid quisque sentiat, atque etiam, qua de caussa [quisque sentiat]. Ut enim pictores et ii, qui signa fabricantur, et vero etiam poetae, suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut, si quid reprehen sum sit a pluribus, id corrigatur; hique et secum et cum aliis, quid in eo peccatum sit, exquirunt: sic aliorum iudicio permulta nobis et facienda et non facienda, et mutanda et corrigenda sunt. 148. Quae vero more agentur institutisque civilibus, de iis nihil est praecipiendum. Illa enim ipsa praecepta sunt: nec quemquam hoc errore duci oportet, ut, si quid Socrates aut Aristippus contra morem consuetudinemque civilem fecerint locutive sint, idem sibi arbitretur licere. Magnis illi et divinis bonis hane licentiam assequebantur. Cynicorum vero ratio tota est eiicienda. Est enim inimica verecundiae, sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum. 149. Eos autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene de republica sentientes ac bene meritos aut merentes, sicut aliquo honore aut imperio affectos, observare et colere debemus; tribuere ctiam multum senectuti: cedere iis, qui magistratum habebunt: habere delectum civis et peregrini: in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit: ad summam, ne agam de singulis, communem totius generis hominum conciliationem et consociationem colere, tueri, servare debemus. XLII. 150. Iam de artificiis et quaestibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint, haec fere accepimus. Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut feneratorum. Illiberales autem et sordidi quaestus mercenariorum, omniumque, quorum operae, non artes emuntur. Est enim in ilLis ipsa merces auctoramentum servitutis. Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant. Nihil enim proficiunt, nisi admodum mentiantur. Nec vero quidquam est turpius vanitate. Opificesque omnes in sordida arte versantur. Noc enim quidquam ingenuum potest habere officina. Minimeque artes hae probandae, quae ministrae sunt voluptatum, Cetárii, lanií, coqui, fartóres, piscatóres, ut ait Terentius. Adde huc, si placet, unguentarios, saltatores, totumque ludum talarium. 151. Quibus autem artibus aut prudentia maior inest, aut non mediocris utilitas quaeritur, ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, hae sunt iis, quorum ordini conveniunt, honestae. Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est: sin magna et copiosa, multa undique apportans, multisque sine vanitate impertiens; non est admodum vituperanda. Atque etiam, si satiata quaestu, vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu in agros se possessionesque contulerit, videtur iure optimo posse laudari. Omnium autem rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nihil est agricultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius. De qua quoniam in Catone maiore satis multa diximus, illinc assumes, quae ad hunc locum pertinebunt. XLIII. 152. Sed ab iis partibus, quae sunt honestatis, quemadmodum officia ducerentur, satis expositum videtur. Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest incidere saepe contentio [et comparatio], de duobus honestis utrum honestius: qui locus a Panaetio est praetermissus. Nam quum omnis honestas manet a partibus quattuor, quarum una sit cognitionis, altera communitatis, tertia magnanimitatis, quarta moderationis: hae in deligendo officio saepe inter se comparentur necesse est. 153. Placet igitur, aptiora esse naturae ea officia, quae ex communitate, quam ea, quae ex cognitione ducantur: idque hoc argumento confirmari potest, quod, si contigerit ea vita sapienti, ut in omnium rerum affluentibus copiis, [quamvis] omnia, quae cognitione digna sunt, summo otio secum ipse consideret et contempletur: tamen, si solitudo tanta sit, ut hominem videre non possit, excedat e vita. Princepsque omnium virtutum est illa sapientia, quam σοφίαν Graeci vocant: prudentiam enim, quam Graeci φρόνησιν dicunt, aliam quamdam intelligimus; quae est rerum expetendarum fugiendarumque scientia. Illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum atque humanarum scientia: in qua continetur Deorum et hominum communitas et societas inter ipsos. Ea si maxima est, ut est certe; necesse est, quod a communitate ducatur officium, id esse maximum. Etenim cognitio contemplaticque naturae, manca quodam modo atque inchoata sit, si nulla actio rerum consequatur. Ea autem actio in hominum commodis tuendis maxime cernitur. 154. Pertinet igitur ad societatem generis humani. Ergo haec cognitioni anteponenda est; atque id optimus quisque re ipsa ostendit et iudicat. Quis est enim tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei, tractanti contemplantique res cognitione dignissimas, subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiiciat, etiam si dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur? Atque hoc idem in parentis, paren in amici re aut periculo fecerit. 155. Quibus rebus intelligitur, studiis officiisque scientiae praeponenda esse officia iustitiae, quae pertinent ad hominum caritatem; qua nihil homini esse debet antiquius. XLIV. Atque illi, quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione versata est, tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non recesserunt. Nam et erudiverunt multos, quo meliores cives utilioresque rebus suis publicis essent: ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracusium Dionem Plato, multique multos: nosque ipsi, quidquid ad rempublicam |