primum habet viam, quae deducit ad convenientiam conservationemque naturae: quam si sequemur ducem, numquam aberrabimus; assequemurque et id, quod acutum et perspicax natura est, et id, quod ad hominum consociationem accommodatum, et id, quod vehemens atque forte. Sed maxima vis decori in hac inest parte, de qua disputamus. Neque enim solum corporis, qui ad naturant apti sunt, sed multo etiam magis animi motus probandi, qui item ad naturam accommodati sunt. 101. Duplex est enim vis animorum atque natura: una pars in appetitu posita est, quae est δομή Graece, quae hominem huce et illuc rapit; altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumve sit. Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtemperet. XXIX. Omnis autem ratio vacare debet temeritate et negligentia: nec vero agere quidquam, cuius non possit caussam probabilem reddere. 102. Haec est enim fere descriptio officii. Efficiendum autem est, ut appetitus rationi obediant, eamque neque praecurrant, nec propter pigritiam aut ignaviam deserant, sintque tranquilli, atque omni perturbatione animi careant. Ex quo elucebit omnis constantia omnisque moderatio. Nam qui appetitus longius evagantur et, tamquam exsultantes sive cupiendo sive fugiendo, non satis a ratione retinentur, hi sine dubio finem et modum transeunt: relinquunt enim et abiiciunt obedientiam, nec rationi parent, cui sunt subiecti lege naturae: a quibus non modo animi perturbantur, sed etiam corpora. Licet ora ipsa cernere iratorum, aut eorum, qui aut libidine aliqua aut metu commoti sunt, aut voluptate nimia gestiunt: quorum omnium vultus, voces, motus, statusque mutantur. 103. Ex quibus illud intelligitur, (ut ad officii formam revertamur), appetitus omnes contrahendos sedandosque esse, excitandamque animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere ac for 1 tuitu, inconsiderate, negligenterque agamus. Neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, [sed] ad severitatem potius, et ad quaedam studia graviora atque maiora. Ludo autem et ioco uti illo quidem licet: sed sicut somno et quietibus ceteris, tum, quum gravibus seriisque rebus satisfecerimus. Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestis actionibus non sit aliena: sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. 104. Duplex est omnino iocandi genus: unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum; alterum, elegans, urbanum, ingeniosum, facetum: quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam phiIosophorum Socraticorum libri referti sunt: multaque multorum facete dicta: ut ea, quae a sene Catone collecta sunt; quae vocant ὀποφθέγματα. Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci. Alter est, si tempore fit, remisso homine dignus; alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas. Ludendi est etiam quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus, elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur. Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi. XXX. 105. Sed pertinet ad omnem officii quaestionem, semper in promptu habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque belluis antecedat. Illae nihil sentiunt, nisi voluptatem, ad eamque feruntur omni impetu: hominis autem mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut anquirit aut agit, videndique et audiendi delectatione ducitur. Quin etiam, si quis est paullo ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere, (sunt enim quidam homines non re, sed nomine:) sed si quis est paullo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis, propter verecundiam. 106. Ex quo intelligitur, corporis voluptatem non satis esse dignam hominis praestantia, camque contemni et reiici oport oportere: sin sit quispiam, qui aliquid tribuat voluptati, diligenter ei tenendum esse eius fruendae modum. Itaque victus cultusque corporis ad valetudinem refera[n]tur et ad vires, non ad voluptatem. Atque etiam, si considerare volumus, quae sit in natura hominis excellentia et dignitas, intelligemus, quam sit turpe, diffluere luxuria, et delicate ac molliter vivere; quamque honestum, parce, continentur, severe, sobrie. 107. Intelligendum est etiam, duabus quasi nos a natura indutos esse personis: quarum una est communis, ex eo, quod omnes participes sumus rationis, praestantiaeque eius, qua antecellimus bestiis, a qua omne honestum decorumque trahitur, et ex qua ratio inveniendi officii exquiritur: altera autem, quae proprie singulis est tributa. Ut enim in corporibus magnae dissimilitudines sunt: (alios [enim] videmus velocitate ad cursum, alios viribus ad luctandum valere: itemque in formis aliis dignitatem inesse, aliis venustatem:) sic in animis exsistunt maiores etiam varietates. 108. Erat in L. Crasso et in L. Philippo multus lepos: epos: maior etiam, magisque de industria, in C. Caesare, L. F. At iisdem temporibus in M. Scauro et in M. Druso adolescente singularis severitas: in C. Laelio multa hilaritas: in eius familiari Scipione ambitio maior, vita tristior. De Graecis autem, dulcem et facetum, festivique sermonis, atque in omni oratione simulatorem, quem εἴρωνα Graeci nominaverunt, Socratem accepimus: contra, Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos, sine ulla hilaritate. Callidum Hannibalem, ex Poenorum; ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus: facile celare, tacere, dissimulare, insidiari, praecipere hostium consilia. In quo genere Graeci Themistoclem et Pheraeum Iasonem ceteris anteponunt: in primisque versutum et callidum factum Solonis: qui, quo et tutior vita eius esset, et plus aliquando reipublicae prodesset, furere se simulavit. 109. Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti: qui nihil ex occulto, nihil ex insidiis agendum putant, veritatis cultores, fraudis inimici; itemque alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis deserviant, dum, quod velint, consequantur: ut Sullam et M. Crassum videbamus. Quo in genere versutissimum et patientissimum Lacedaemonium Lysandrum accepimus: contraque Callicratidam, qui praefectus classis proximus post Lysandrum fuit: itemque in sermonibus alium, quamvis praepotens sit, efficere, ut unus de multis esse videatur. Quod in Catulo, et in patre et in filiop idemque in Q. Mucio Mancia vidimus. Audivi ex maioribus natu, hoc idem fuisse in P. Scipione Nasica: cóntraque patrem eius, illum, qui Ti. Gracchi conatus perditos vindicavit, nullam comitatem habuisse sermonis; [ne] Xenocratem quidem, severissimum philosophorum, ob eamque rem ipsam magnum et clarum fuisse. Innumerabiles aliae dissimilitudines sunt naturae morumque, minime tamen vituperandorum. XXXI. 110. Admodum autem tenenda sunt sua cuique, non vitiosa, sed tamen propria, quo facilius decorum illud, quod quaerimus, retineatur. Sic enim est faciendum, ut contra universam naturam nihil contendamus; ea tamen conservata, propriam naturam sequamur: ut, etiam si sint alia graviora atque meliora, tamen nos studia nostra nostrae naturae regula metiamur. Neque enim attinet repugnare naturae, nec quidquam sequi, quod assequi non queas. Ex quo magis emergit, quale sit decorum illud, ideo, quia nihil decet invita (ut aiunt) Minerva, id est, adversante et repugnante natura. 111. Omnino si quidquam est decorum, nihil est profecto magis, quam aequabilitas universae vitae, tum singularum actionum: quam conservare non possis, si, aliorum naturam imitans, omittas tuam. Ut enim sermone eo debemus uti, qui notus est nobis, ne, ut quidam, Graeca verba inculcantes iure optimo rideamur: sic in actiones omnemque vitam, nullam discrepantiam conferre debemus. 112. Atque haec differentia naturarum tantam habet vim, ut nonnumquam mortem sibi ipse consciscere aliquis debeat, ✓ alius in eadem caussa non debeat. Num enim alia in caussa M. Cato fuit, alia ceteri, qui se in Africa Caesari tradiderunt? Atqui ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod lenior eorum vita, et mores fuerant faciliores: Catoni autem quum incredibilem tribuisset natura gravitatem, eamque ipse perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriundum potius, quam tyranni vultus adspiciendus fuit. 113. Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, quum et mulieribus, (si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt,) inserviret, et in omni sermone omnibus affabilem se esse vellet! Domi vero etiam contumelias servorum ancillarumque pertulit, ut ad id aliquando, quod cupiebat, perveniret. At Ajax, quo animo traditur, millies oppetere mortem, quam illa perpeti, maluisset. Quae contemplantes expendere oportebit, quid quisque habeat sui: eaque moderari, nec velle experiri, quam se aliena deceant. Id enim maxime quemque decet, quod est cuiusque maxime suum. 114. Suum igitur quisque noscat ingenium, acremque se et bonorum et vitioruni suorum iudicem praebeat: ne scenici plus, quam nos, videantur habere prudentiae. Illi enim |