seditionem atque discordiam: ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum. 86. Hinc apud Athenienses magnae discordiae; in nostra republica non solum sedi. tiones, sed pestifera etiam bella civilia: quae gravis et fortis civis et in republica dignus principatu, fu. giet atque oderit, tradetque tradetque se totum reipublicae, neque opes aut potentiam consectabitur; totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat. Nec vero criminibus falsis in odium aut invidiam queinquam vocabit: omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter offen dat, mortemque oppetat potius, quam deserat illa, quae dixi. 87. Miserrima est omnino ambitio hono rumque contentio: de qua praeclare apud cumdem est Platonem: Similiter facere eos, qui inter se con tenderent, uter potius rempublicam administraret, ut si nautae certarent, quis eorum potissimum guberna ret. Idemque praecipit, ut eos adversarios existime mus, qui arma contra ferant; non eos, qui suo iudicio tueri rempublicam velint: qualis fuit inter P. Africanum et Q. Metellum sine acerbitate dissensio. 88. Nec vero audiendi, qui graviter irascendum inimicis putabunt, idque magnanimi et fortis viri esse censebunt. Nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clemen tia. In liberis vero populis, et in iuris acquabilitate exercenda est etiam facilitas er altitudo animi, quae dicitur: ne, si irascamur aut intempestive accedenti bus aut impudenter rogantibus, in morositatem inu tilem et odiosam incidamus. Et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur, rei publicae caussa, severitas, sine qua administrari ci vitas non potest. Omnis autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet; neque ad eius, qui punitur aliquem aut verbis castigat, sed ad rei publicae utilitatem referri. 89. Cavendum est etiam, ne maior poena, quam culpa sit: et ne iisdem de caussis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. Prohibenda autem maxime est ira in puniendo. Numquam enim, iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum; quae placet Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam. Illa vero omnibus in rebus repudianda est; optandumque, ut ii, qui praesunt reipublicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur. XXVI. 90. Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus, superbiam, fastidium, arrogantiamque magno opere fugiamus, Nam ut adversas res, sic secundas immoderate ferre, levitatis est: praeclaraque est aequabilitas in omni vita, et idem semper vultus eademque frons; ut de Socrate, itemque de C. Laelio accepimus. Philippum quidem, Macedonum Regem, rebus gestis et gloria superatum a filio; facilitate et humanitate video superiorem fuisse. Itaque alter semper magnus, alter saepe turpissimus: ut recte praecipere videantur, qui monent, ut, quanto superiores simus, tanto nos geramus submissius. Panaetius quidem Africanum, auditorem et familiarem suum, solitum, ait, dicere, ut equos, propter crebras contentiones praeliorum ferocitate exsultantes, domitoribus tradere soleant, ut his facilioribus possint uti: sic homines, secundis rebus effrenatos sibique praefidentes, tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut perspicerent rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunae. 91. Atque etiam in secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum, hisque maior etiam, quam ante, tribuenda auctoritas. lisdemque temporibus cavendum est, ne assentatoribus patefaciamus aures, nec adulari nos sinamus: in quo falli facile est. Tales enim nos esse putamus, ut iure laudemur. Ex quo nascuntur innumerabilia peccata; quum homines inflati opinionibus turpiter irridentur, et in maximis versantur erroribus. Sed haec quidem hactenus. 92. Illud autem sic est iudicandum, maximas geri res, et maximi animi ab iis, qui respublicas regant, quod earum administratio latissime pateat ad plurimosque pertineat. Esse autem magni animi et fuisse multos etiam in vita otiosa, qui aut investigarent aut conarentur magna quaedam, seseque suarum rerum finibus continerent: aut interiecti inter philosophos et eos, qui rempublicam administrarent, delectarentur re sua familiari, non eam quidem omni ratione exaggerantes, neque excludentes ab eius usu suos; potiusque et amicis impertientes, et reipublicae, si quando usus esset. Quae primum bene parta sit, nullo neque turpi quaestu neque odioso; tum quam plurimis, modo dignis, se utilem praebeat; deinde augeatur ratione, diligentia, parsimonia; nec libidini potius luxuriaeque, quam liberalitati et beneficientiae pateat. Haec praescripta servantem licet magnifice, graviter, animoseque vivere, atque etiam simpliciter, fideliter, vitaeque hominum amice. XXVII. 93. Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit: in qua verecundia, et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia, omnisque sedatio perturbationum animi, et rerum modus cernitur. Hoc loco continetur id, quod dici Latine decorum potest: Graece enim πρέπον dicitur. Huius vis ea est, ut ab honesto non queat separari. Nam et quod decet, honestum est: et quod honestum est, decet. 94. Qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intelligi, quam explanari potest. Quidquid est enim, quod deceat, id tum apparet, quum antegressa est honestas. Itaque non solum in hac parte honestatis, de qua hoc loco disserendum est, sed etiam in tribus superioribus, quid deceat, apparet. Nam et ratione uti atque oratione prudenter; et agere, quod agas, considerate; omnique in re quid sit veri, videre et tueri decet; contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet, quam delirare et mente esse captum: et iusta omnia, decora sunt; iniusta contra, ut turpia, sic indecora. Similis est ra. tio fortitudinis. Quod enim viriliter animoque magno fit, id dignum viro et decorum videtur: quod contra, id ut turpe, sie indecorum. 95. Quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum; et ita pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu. Est enim quiddam, idque intelligitur in omni virtute, quod deceat; quod cogitatione magis a virtute potest, quamre, separari. Ut venustas et pulchritudo corporis secerni non potest a valetudine: sic hoc, de quo loquimur, decorum, totum illud quidem est cum virtute confusum; sed mente et cogitatione distinguitur. 96. Est autem eius descriptio duplex. Nam et generale quoddam decorum intelligimus, quod in omni honestate versatur; et aliud huic subiectum, quod pertinet ad singulas partes honestatis. Atque illud superius sic fere definiri solet: Decorum id esse, quod consentaneum sit hominis excellentiae, in eo, in quo natura eius a reliquis animantibus differat. Quae autem pars subiecta generi est, eam sic definiunt, ut id decorum velint esse, quod ita naturae consentaneum sit, ut in eo moderatio et temperantia appareat cum specie quadam liberali. XXVIII. 97. Haec ita intelligi, existimare possumus ex eo decoro, quod poetae sequuntur: de quo alio loco plura dici solent. Sed tum servare illud poetas, quod deceat, dicimus, quum id, quod quaque persona dignum est, et fit et dicitur. Ut, si Aeacus aut Minos diceret, --natis sepulcro ipse ést parens: indecorum videretur, quod eos fuisse iustos accepimus: at Atreo dicente, plausus excitantur: est enim digna persona oratio. Sed poetae, quid quemque deceat; ex persona iudicabunt: nobis autem personam imposuit ipsa natura, magna cum excellentia praestantiaque animantium reliquarum. 98. Quocirca poetae in magna varietate personarum, etiam vitiosis quid conveniat et quid deceat, videbunt; nobis autem quum a natura constantiae, moderationis, temperantiae, verecundiae partes datae sint, quumque eadem natura doceat, non negligere, quemadmodum nos adversus homines geramus: efficitur, ut et illud, quod ad omnem honestatem pertinet, deco. rum, quam late fusum sit, appareat; et hoc, quod spectatur in uno quoque genere virtutis. Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt: sie hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum. 99. Adhibenda est igitur quaedam reverentia adversus homines, et optimi cuiusque et reliquorum. Nam negligere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed [etiam] omnino dissoluti. Est autem quod differat in hominum ratione habenda inter iustitiam et verecundiam. Iustitiae partes sunt, non violare homines; Verecundiae, non offendere: in quo maxime perspicitur vis decori. His igitur expositis, quale sit id, quod decere dicimus, intelle ctum puto. 100. Officium autem, quod ab eo ducitur, hant |