communitas est, quae conficitur ex beneficiis ultro citro datis acceptis: quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt, firma devinciuntur societate. 57. Sed quum omnia ratione, animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior, quam ea, quae cum republica est uni cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares: sed omnes omnium caritates patria una complexa est: pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam, et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt. 58. Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii: principes sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus: proximi liberi, totaque domus, quae spectat in nos solos, neque aliud ullum potest habere perfugium: deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum etiam communis plerumque fortuna est. Quamobrem necessaria praesidia vitae debentur iis maxime, quos ante dixi: vita autem, vietusque communis, consilia, sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes in amicitiis vigent maxime: estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugavit. XVIII. 59. Sed in his omnibus officiis tribuendis videndum erit, quid cuique maxime necesse sit, et quid quisque vel sine nobis aut possit consequi, aut non possit. Ita non iidem erunt necessitudinum gradus, qui temporum; suntque officia, quae aliis magis, quam aliis debeantur: ut vicinum citius adiuveris in fructibus percipiendis, quam aut fratrem aut familiarem. At, si lis in iudició sit, propinquum potius et amicum, quam vicinum defenderis. Haec igitur et talia circumspicienda sunt in omni officio [et consuetudo exercitatioque capienda], ut boni ratiocinatores officiorum esse possimus, et addendo deducendoque videre, quae reliqui summa fiat: ex quo, quantum cuique debeatur, intelligas. 60. Sed ut nec medici, nec Imperatores, nee oratores, quamvis artis praecepta perceperint, quidquam magna laude dignum sine usu et exercitatione consequi possunt: sic officii conservandi praecepta traduntur illa quidem, ut facimus ipsi: sed rei magnitudo usum quoque exercitationemque desiderat. Atque ab iis rebus, quae sunt in iure societatis humanae, quemadmodum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus, 61. Intelligendum est autem, quum proposita sint genera quattuor, e quibus honestas officiumque manaret, splendidissimum videri, quod anime magno elatoque, humanasque res despiciente factum sit. Itaque in probris maxime in promptu est, si quid tale dici potest: Vos etenim, iuvenes, animum geritis muliebrem; et si quid eiusmodi: Salmáci, da spolia, síne sudore et sánguine. Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter excellenterque gesta sunt, ea nescio quomodo quasi pleniore ore laudamus. Hinc rhetorum campus de Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis, Leuctris: hinc noster Cocles, hine Decii, hinc Cn. et P. Scipiones, hinc M. Marcellus, innumerabiles alii: maximeque ipse populus Romanus animi magnitudine excellit. Declaratur autem studium bellicae gloriae, quod statuas quoque videmus ornatu fere mili-. tari. XIX. 62. Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia vacat, pugnatque non pro salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est, Non enim modo id virtutis non est, sed potius immanitatis, omnem humanitatem repellentis. Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, quumeam virtutem esse dicunt propugnantem pro aequitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus. Nihil enim honestum esse potest, quod iustitia vacet. 63. Praeclarum igitur Platonis illud: Non solum, inquit, scientia, quae est remota ab iustitia, calliditas potius, quam sapientia est appellanda: verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat, quam fortitudinis. Itaque viros fortes, magnanimos, eosdem bonos et simplices, veritatis amicos, minimeque fallaces esse volumus: quae sunt ex media laude iustitiae. 64. Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur. Ut enim apud Platonem est, omnem morem Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi: sic, ut quisque animi magnitudine maxime excellit, ita maxime vult princeps omnium, vel potius solus esse. Difficile est autem, quum praestare omnibus concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria. Ex quo fit, ut neque disceptatione vinci se, nec ullo publico ac legitimo iure patiantur: exsistuntque in republica plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maximas consequantur, et sint vi potius superiores, quam iustitia pares. Sed quo difficilius, hoc praeclarius. Nullum est enim tempus, -quod iustitia vacare debeat. 65. Fortes igitur et magnanimi sunt habendi, non, qui faciunt, sed qui pro-pulsant iniuriam. Vera autem et sapiens animi magnitudo, honestum illud, quod maxime natura sequitur, in factis positum, non in gloria iudicat; principemque se esse mavult, quam videri. Etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis viris non est habendus, Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate. Qui locus est sane lubricus, quod vix invenitur, qui, laboribus susceptis, periculisque aditis, non quasi asi mercedem rerum gestarum desideret gloriam. XX. 66. Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur: quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, quum persuasum sit, nihil hominem, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari aut optare aut expetere oportere, nullique neque homini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere. Altera est res, ut, quum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, sed ut vehementer arduas plenasque laborum et periculorum, tum vitae, tum multarum aliarum rerum, quae ad vitam pertinent. 67. Harum rerum duarum splendor omnis et amplitudo, addo etiam utilitatem, in posteriore èst: caussa autem et ratio efficiens magnos viros, est in priore. In eo est enim illud, quod excellentes animos et humana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum iudices, et omni animi perturbatione liber sis. Nam et ea, quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducere, eaque ratione stabili firmaque contemnere, fortis animi magnique ducendum est: etea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est magnaeque constantiae. 68. Non est autem cornisentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate: nec, qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate. Quamobrem et haec videnda, et pecuniae fugienda cupiditas. Nihil enim est tam angusti animi tamque parvi, quam amare divitias: nihil honestius magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, si non habeas: si habeas, ad beneficientiam liberalitatemque conferre. Cavenda est etiam gloriae cupiditas, ut supra dixi. Eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda, ac potius aut non accipienda interdum, aut deponenda nonnumquam. 69. Vacandum autem omni est animi perturbatione, tum cupiditate et metu, tum etiam aegritudine et voluptate [animi] et iracundia; ut tranquillitas et securitas adsit, quae affert quum constantiam, tum etiam dignitatem. Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes, a negotiis publicis se removerunt ad otiumque perfugerunt: in his et nobilissimi philosophi longeque principes, et quidam homines severi et graves, qui nec populi nec principum mores ferre potuerunt, vixeruntque nonnulli in agris, delectati ré sua familiari. 70. His idem propositum fuit, quod Regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, liber tate uterentur: cuius proprium est, sic vivere, ut ve lis. XXI. Quare, quum hoc commune sit potentiae cupidorum cum iis, quos dixi, otiosis: alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant; alteri, si contenti sint et suo, et parvo. In quo neutrorum omnino contemnenda est sententia: sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum: fructuosior autem hominum generi, et ad claritatem amplitudinemque aptior eo rum, qui se ad rempublicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt. 71. Quapropter et iis forsi. tan concedendum sit, rempublicam non capessentibus, qui excellenti ingenio, doctrinae sese dedide runt: et iis, qui aut valetudinis imbecillitate, aut ali qua graviore caussa impediti, a republica recesserunt, quum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent. Quibus autem talis nulla sit caussa, si despicere se dicant ea, quae plerique |