magnitudo animi exsistit, humanarumque rerum contemptio. 14. Nec vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo; quid sit, quod deceat; in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae adspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit. Quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens, multo etiam magis pulchritudinem, constan tiam, ordinem in consiliis factisque conservandum putat; cavetque, ne quid indecore effeminateve faciat; tum in omnibus et opinionibus et factis, ne quid libidinose aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quaerimus, honestum: quod etiam si nobilitatum non sit, tamen honestum sit; quodque vere dicimus, etiam si a nullo laudetur, natura esse laudabile. V. Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honesti vides: quae si oculis cerneretur, mirabiles amores, ut ait Plato, excitaret sapientiae. Sed omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua. Aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur; aut in hominum societate tuenda, tribuendoque suum cuique, et rerum contractarum fide; aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore; aut in omnium, quae fiunt, quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia. 15. Quae quattuor quamquam inter se colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur: velut ex ea parte, quae prima descripta est, in qua sapientianı et prudentiam ponimus, [inest] indagatio atque inventio veri; eiusque virtutis hoc munus est proprium. 16. Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit, quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quocirca huic, qua si materia, quam tractet et in qua versetur, subiecta est veritas. 17. Reliquis autem tribus virtutibus ne cessitates propositae sunt ad eas res parandas tuen dasque, quibus actio vitae continetur: ut et societas hominum coniunctioque servetur, et animi excellen tia magnitudoque quum in augendis opibus utilitati. busque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat. Ordo autem et con stantia et moderatio, et ea quae sunt his similia, ver santur in eo genere, ad quod adhibenda est actio quaedam, non solum mentis agitatio. 18. His enim rebus, quae tractantur in vita, modum quemdam et ordinem adhibentes, honestatem et decus conser vabimus. VI. Ex quattuor autem locis, in quos honesti na turam vimque divisimus, primus ille, qui in veri co gnitione consistit, maxime naturam attingit humanam. Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem: in qua excellere pul chrum putamus: labi autem, errare, nescire, decipi, et malum et turpe ducimus. In hoc genere, et naturali et honesto, duo vitia vitanda sunt: unum, ne incognita pro cognitis habeamus, hisque temere as sentiamur: quod vitium effugere qui volet', (omnes autem velle debent) adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam. 19. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt, easdemque non necessarias: quibus vitiis declinatis, quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur: ut in astrologia C. Sulpicium audivimus: in geometria Sex. Pompeium ipsi cognovimus: multos in dialecticis, plu res in iure civili. Quae omnes artes in veri investi gatione versantur: cuius studio a rebus gerendis ab duci, contra officium est. Virtutis enim laus omnis in actione consistit: a qua tamen fit intermissio saepe, multique dantur ad studia reditus: tum agitatio mentis, quae numquam acquiescit, potest nos in studiis cogitationis, etiam sine opera nostra, continere. Omnis autem cogitatio motusque animi aut in consiliis capiendis de rebus honestis et pertinentibus ad bene beateque vivendum, aut in studiis scientiae cognitionisque versatur. Ac de primo quidem officii fonte diximus. VII. 20. De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio ratio, qua societas hominum inter ipsos, et vitae quasi communitas continetur. Cuius partes duae sunt: iustitia, in qua virtutis splendor est maximus: ex qua boni viri nominantur; et huic coniuncta beneficientia, quam eamdem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet. Sed iustitiaę primum munus est, ut ne qui quis noceat, nisi lacessitus iniuria: deinde ut communibus utatur pro communibus, privatis ut suis. 21. Sunt autem privata nulla natura, sed aut veteri occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt; aut victoria, ut qui bello potiti sunt; aut lege, pactione, conditione, sorte. Ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatium dicatur: Tusculanus Tusculanorum; similisque est privatarum possessionum descriptio. Ex quo, quia suum cuiusque fit, eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique obtigit, id quisque teneat: [eo] si qui sibi plus appetet, violabit ius humanae societatis. 22. Sed quoniam, (ut praeclare scriptum est a Platone) non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici; atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum caussa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent: in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre, mutatione officiorum, dando, accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem. 23. Fundamentum autem iustitiae est fides; id est, dictorum conventorumque constantia et veritas. Ex quo, quamquam hoc videbitur fortasse cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exquirunt, unde verba sint dueta, credamusque, quia fiat, quod dictum est, appellatam fidem.. N Sed iniustitiae genera duo sunt: unum eorum, qui inferunt; alterum eorum, qui ab iis, quibus infertur, si possunt, non propulsant iniuriam. Nam qui iniuste impetum in quempiam facit, aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre videtur socio: qui autem non defendit nec obsistit, si potest, iniuriae, tam est in vitio, quam si parentes aut amicos aut patriam deserat. 24. Atque illae qui dem iniuriae, quae nocendi caussa de industria infe runtur, saepe a metu proficiscuntur; quum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur, ut adipi scantur ea, quae concupiverunt; in quo vitio latissime patet avaritia, VIII. Expetuntur autem divi tiae quum ad usus vitae necessarios, tum ad per fruendas voluptates. 25. In quibus autem maior est animus, in iis pecuniae cupiditas spectat ad opes et ad gratificandi facultatem: ut nuper M. Crassus negabat, ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in republica princeps vellet esse, cuius fructibus exer citum alere non posset. Delectant etiam magnifici apparatus, vitaeque cultus cum elegantia 'et Copia: quibus rebus effectum est, ut infinita pecuniae cupiditas esset. Nec vero rei familiaris amplificatio, nemini nocens, vituperanda: sed fugienda semper in iuria est. 26. Maxime autem adducuntur plerique, od ut eos iustitiae capiat oblivio, quum in n imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem. inciderunt Quo enim est apud Ennium, : : it py- Núlla sancta societasy 123 Néc fides regni ést: id latius patet. Nam, quidquid eiusmodi est, in quo non possint plures excellere, in eo fit plerumque tan ta contentio, ut difficillimum sit, sanctam (servare Societatem. Declaravit id modo temeritas C. Cae saris, qui omnia iura divina atque humana pervertit, propter eum, queim sibi ipse opinionis errore fiuxerat, principatum. Est autem in hoc genere molestum, quod in maximis animis splendidissimisque ingeniis plerumqué exsistunt honoris, imperii, potentiae, glo riae cupiditates. Quo magis cavendum est, ne quid in co genere peccetur.27 Sed in omni iniustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua ani mi, quae plerumque brevis est, et ad tempus, an con sulto et cogitata fiat iniuria. Leviora enim ea sunt, quae repentino aliquo motu accidunt, quam ea, quae meditata et praeparata inferuntur. Ac de inferenda quidem iniuria satis dictum est. IX. 28. Praetermittendae autem defensionis deserendique officii plures solent esse caussae. Nam aut inimicitias, aut labo rem, aut sumptus suscipere nolunt: aut etiam negli gentia, pigritia, inertia, aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quós tutari, debeant, desertos esse patiantur. Itaque viden dum est, we non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum: quod in veri investigatione versentur, quodque ea, quae plerique vehementer expetuntzode quibus inter se digladiari solent, contemnant et pro nihilo ducant, propterea iustos esse. Nam alterum genustassequuntur, inferenda ne cui noceant iniuria: in alterum incidunt. Disvendi enim studio impediti, quos tueri debent, déserumine Ita |