c. 5-42. Huic disputationi subiicit de comparatione honesti, de duobus honestis utrum honestius. c. 43. s. I. 1. Quamquam te, Marce fili, annum iam audien tem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet praeceptis institutisque philosophiac, propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi, neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo *faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem nos ut videmur magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum rudes, sed etiam docti, aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad iudicandum. 2. Quamobrem disces tu quidem a principe huius aetatis philosophorum, et disces, quamdiu voles: tamdiu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non poenitebit. Sed tamen nostra legens, non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique, et Socratici, et Platonici esse volumus, de rebus ipsis utere tuo iudicio; nihil enim impedio; orationem autem Latinam efficies profecto legendis nostris pleniorem. Nec vero arroganter hoc dictum existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis; quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare. 3. Quamobrem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui iam illos fere aequarunt, studiose legas., Vis enim maior in illis dicendi; sed hoc quoque colendunı est aequabile et temperatum orationis genus. Et id quidem nemini video Graecorum contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret, sequereturque et illud forense dicendi, et hoc quietum disputandi genus: nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens; dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit iudicium: utrumque certe secuti sumus. 4. Equidem et Platonem existimo, si genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere: et Demosthenem, si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque facere potuisse. Eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico: quorum uterque, suo studio delectatus, contempsit alterum. II. Sed quum statuissem scribere ad te - aliquid hoc tempore, et multa posthac, ab eo ordiri volui maxime, quod et aetati tuae esset aptissimum, et auctoritati meae. Nam quum multa sint in philosophia, et gravia et utilia, accurate copioseque a philosophis disputata, latissime patere videntur eas quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt. Nulla enim vitae pars neque publicis neque privatis, neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si - tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio potest: in eoque colendo sita vitae est honestas omnis, et in negligendo turpitudo. 5. Atque haec quidem quaestio communis est omnium philosophorum. Quis est enim, qui nullis officii praeceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt nonnullae disciplinae, quae propositis bonorum et malorum finibus, officium omne pervertunt. Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute coniunctum, idque suis commodis, non hone-. state metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturae bonitate vincatur, neque amicitiam colere possit, nec iustitiam, nec liberalitatem: fortis vero, dolorem summum malum iudicans, aut temperans, voluptatem summum bonum statuens, esse certe nullo modo potest. 6. Quae quamquam ita sunt in promptu, ut res disputatione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata. Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae esse velint, de officio nihil queant dicere: neque ulla officii praecepta firma, stabilia, coniuncta naturae, tradi possunt, nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea praeceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum: quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Herilli, iam pridem explosa sententia est: qui tamen haberent ius suum disputandi de officio, si rerum aliquem delectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset. Sequimur igitur hoc quidem tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos, non ut interpretes; sed, ut solemus, e fontibus eorum, iudicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur, hauriemus. 7. Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante definire, quid sit officium: quod a Panaetio praetermissum esse miror. Omnis enim quae [a] ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intelligatur, quid sit id, de quo disputetur. III. Omnis de officio duplex est quaestio. Unum genus est, quod pertinet ad finem bonorum: alterum, quod positum est in praeceptis, quibus in omnes partes usus vitae conformari possit. Superioris generis huiusmodi exempla sunt: Omniane officia perfecta sint: numquid officium aliud alio maius sit: et quae sunt generis eiusdem. Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus id apparet, quia magis ad institutionem vitae communis spectare videntur: de quibus est nobis his libris explicandum. 8. Atque etiam alia divisio est officii. Nam et medium quoddam officium dicitur, et perfectum. Perfectum officium rectum, opinor, vocemus, quod Graeci κατόρθωμα, hoc autem commune [officium] καθῆκον vocant. Atque ea sic definiunt, ut, rectum quod sit, id perfectum officium esse definiant: medium autem officium id esse dicant, quod, cur factum sit, ratio probabilis reddi possit. 9. Triplex igitur est, ut Panaetio videtur, consilii capiendi deliberatio. Nam, honestumne factu sit, an turpe, dubitant, id, quod in deliberationem cadit. In quo considerando saepe animi in contrarias sententias distrahuntur. Tum aut anquirunt, aut consultant, ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad poten tiam, quibus et se possint iuvare, et suos, conducat id, necne, de quo deliberant. Quae deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, quum pugnare videtur cum honesto id, quod videtur esse utile. Quum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revocare ad se videtur, fit, ut distrahatur deliberando animus, afferatque ancipitem curam cogitandi. 10. Hac divisione, (quum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo sit) duo praetermissa sunt. Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam, duobus propositis honestis, utrum honestius: itemque, duobus propositis utilibus, utrum utilius. Ita, quam ille triplicem putavit esse rationem, in quinque partes distribui debere reperitur, Primum est igitur de hone sto, sed dupliciter; tum pari ratione de utili; post de comparatione eorum disserendum. IV. 11. Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam, corpusque tueatur, declinetque ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae ad vivendum sint necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia eiusdem generis. Commune autem animantium omnium est coniunctionis appetitus procreandi caussa, et cura quaedam eorum, quae procreata sunt. Sed inter hominem et belluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest, quodque praesens est, se accommodat, paullum admodum sentiens praeteritum aut futurum. Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, caussas rerum videt, earumque progressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, et rebus praesentibus adiungit atque annectit futuras: facile totius vitae cursum videt, ad eamque degendam praeparat res necessarias. 12. Eademque natura vi rationis hominem conciliat ho mini et ad orationis, et ad vitae societatem; ingene ratque in primis praecipuum quemdam amorem in eos, qui procreati sunt; impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velit, ob easque caussas studeat parare ea, quae suppeditent et ad cultum, et ad victum; nec sibi soli, sed coniugi, liberis, ceterisque, quos caros habeat tuerique debeat. Quae cura exsuscitat etiam animos, et maiores ad rem gerendam facit. 13. Inprimisque homi nis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque quum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere; cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus. Ex quo intelligitur, quod verum, simplex, sincerumque sit, id esse naturae hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta est appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene a natura informatus velit, nisi praecipienti aut docenti, aut utilitatis caussa iuste et legitime imperanti: ex quo |