M. T. Ciceronis De officiis libri III

Front Cover
Tauchnitii, 1827 - 494 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 411 - Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est ; sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate inipertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quaestu vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulit, videtur iure óptimo posse laudari.
Page 466 - Pythius, qui esset, ut argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur : dixitque, quid eos facere vellet.
Page 373 - Cum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude, fiat iniuria, fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur; utrumque homine alienissimum, sed fraus odio digna maiore.
Page 363 - Sed omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua. Aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur ; aut in hominum societate tuenda tribuendoque suum cuique et rerum contractarum fide ; aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore; aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia.
Page 378 - Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
Page 409 - In quibus videndum est non modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque sentiat atque etiam qua de causa quisque sentiat.
Page 466 - Quaeso, inquit, quid est hoc, Pythi? tantumne piscium, tantumne cymbarum? Et ille : Quid mirum ? inquit. Hoc loco est, Syracusis quicquid est piscium: hie aquatio : hac villa isti carere non possunt. Incensus Canius cupiditate contendit a Pythio, ut venderet. Gravate ille primo. Quid multa ? impetrat. Emit homo cupidus et locuples tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos : negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos ; venit ipse mature : scalmum nullum videt. Quaerit ex proximo...
Page 392 - Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.
Page 381 - Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum sit nihil hominem nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari aut optare aut expetere oportere nullique neque homini neque perturbationi animi nee fortunae succumbere.
Page 454 - Quod potest maius esse 2 scelus quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere? Num igitur se astrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamvis familiarem ? Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat.

Bibliographic information