Page images
PDF
EPUB

est ? Quia quædam in artem nondum redacta sunt, quædam vero ne redigi quidem possunt, ob nimium remotam 6 conversationem. Cæterum nullum animal est, quod non motu et occursu suo prædicat aliquid. Non omnia scilicet, sed quædam notantur. Auspicium est observantis. Ad eum itaque pertinet, qui in ea direxerit 'animum. Cæterum et illa quæ pereunt. Quinque stellarum2 potestatem Chaldæorum observatio excepit. Quid tu? tot 7 millia siderum judicas otiosa lucere? Quid est porro aliud, quod errorem incutiat peritis natalium, quam quod paucis nos sideribus assignant : quum omnia quæ supra nos sunt, partem sibi nostri vindicent? Submissiora forsitan in nos propius vim suam dirigunt; et ea quæ frequentius mota aliter nos, aliter cætera animalia prospis ciunt. Cæterum et illa quæ aut immota sunt, aut propter

præcipue cornix, bubo, parra, columba, iynx (le torcol) de quo Theocr. Idyll. II: « ἴυγξ, ἕλκε τὸ τῆνον, κ. τ. λ. » ΕD.

1. Ad...animum et qui opinione et more solito apud Græcos et Romanos omen accipiebat, de quo vide Ciceron. de Divin. I, 46, et Livium V, 55. Kæl.

2. Quinque stellarum, i. e. planetarum, Mercurii, Veneris, Martis, Jovis et Saturnæ, quos, exclusis terra, luna, sole, proprie numerabant aut sensu strictiore; cf. Diodorum Sic.II, 30; Hori hieroglyph. I, 30; Cic. Arat. 225; Propertium IV, 1, 104; Firmicum Mat.Astrol. II, 8; et quæ congessim in Geogr. Univ. T. I, X, p. 404. Kal. Quinque.... excepit. Chaldæi apud Assyrios idem sunt, quod Magi apud Persas. Astrologiæ studebant et arti horoscopicæ, divinationi, prædictioni futurarum rerum, auguriis, sacris et incantamentis

quibus nempe mala ab hominibus averti credebatur. Pro astrologo quocunque nomen Chaldæorum tandem invaluisse constat. Cf. Brucker, Hist.

Crit. phil. I, P. 106 sq. Attigit hæc Heeren Ideen II, p. 677 seq. ed. 1, qua utor. Ruhk.

3. Prospiciunt. Non dissimulabo, quemadmodum priores editores fere omnes dissimulaverunt, hoc verbum esse obscurum, neque tamen propterea, corruptum esse, temere judicabo. Quum enim sermo sit de cælestibus corporibus, quæ vim in nos et omnino in terrestria animalia exercent, quæ hac ratione dicuntur nos adspicere, conspicere, ad quæque pertinent adspectus et conspectus, e græco &poσxoπtiv derivati, mihi in mentem venit, illud prospicere eodem huc referre, quum sæpe notet desuper intueri. Hinc Jupiter apud Virgilium «< prospicit æquor »> ; « Bidens jacentem in fovea prospexit

"

velocitatem universo mundo parem' immotis similia, non extra jus dominiumque nostri sunt. Aliud aspice, et distributis rem officiis, tractas. Non magis autem facile est, scire quid possint, quam dubitari debet, an possint. XXXIII. Nunc ad fulmina3 revertamur, quorum ars in

lupum » apud Phædrum lib. I, fab. xvII, 8. Cæsar B. C. II, 5 : « Facile erat ex.... superioribus locis in urbem prospicere» latius et planius dixit, fortassis, ne male intelligatur, quia prospicere omnem in longinquum conspectum proprie designat. Frequentiore usa de astro et stella dicuntur hæc aspicere, conspicere, respicere. Horat. lib. II, Od. xvII, 17: Seu Libra, seu me Scorpius adspieit. » Censorinus de die nat. VIII, p. 38:" «Sol locum conspicit », paucisque interjectis xarà τpíywvov adspicit. Macrob. in somn. Scip. I, 19, pag. 97 ed. bip. « ut Saturnus ad solem, Mars adspiciat ad lunam. » Julius Firmicus Astrol. II, 23, « si vero et benevolæ et malevolæ stellæ pari radiatione respexerint. » Ex his forsan, proxima aliud... tractas, quæ sane non evidentia, lucem possunt mutuari, ut sensus sit: tu, Lucili, a. (pro se a.) h. e. si nasceris sub alio dominio aliud sc. dominium, videlicet fixarum aut errantium stellarum, et tractabis, ut fortasse legendum est, rem off. distr. h. e. rem aut vitæ rationem in varia officia aut negotia dispartitam. Competunt huic explicationi vocabula dominium et adspicere, quæ in astrologicis adhibentur. Sed certa hæc esse haud præstiterim.

1. Velocitatem universo mundo parem. Eamdem nempe quam ille, cæcus quidem et plerisque inobservatus, quo cuncta cælorum rapiuntur motus. Nam ab oriente in occidentem

mundus vertitur. Porro, si eadem ver

tigine et stellæ quædam feruntur, carum motum non magis conspici necessitas est. ED.

2. Aliud aspice, et distributis rem officiis, tractas. Veteres libri h. 1. nos destituunt. In regio cod. erat, alius. Succurrit: Aliter adsunt, et distributis rem officiis tractant. Nempe, ait Gronov. illa aut immota, aut immotis similia sidera, quorum nondum potestatem observatio excepit, haud dubie ditione in nos non carent, sed aliter atque illa per vim suam rebus humanis intersunt, et descriptis atque partitis vicibus funguntur. Palat. tert. habet, non, efficiis, quæ est vulgata lectio, sed officiis, quod Fabro debetur. Sed cætera, ait Gron. quomodo cohærent? Fromondus: Illud adspice et distributis rem officiis tracta. Sed hoc quoque per se quidem sensum habet : conjunctum vero illis, quæ præcedunt et sequuntur, nihil habet appositi. Sensum egregie tetigisse, verba non præstitisse videtur. Eodem enim sensu scripsisse quoque potuit Seneca: Aliud adspiciunt, et distributis rem officiis tractant. Meliores itaque codices sunt expectandi : nisi aliunde hæc verba in textum invecta statuere malis. Ruhk.

XXXIII. ARG. Divisio artis fulguralis. Ruhk.

3. Nunc ad fulmina, etc. Hæc latius tractat Seneca quam h. 1. quidem fuere tractanda, verbosiusque Plinio

[ocr errors]

tria' dividitur: quemadmodum exploremus, quemadmodum interpretemur, quemadmodum exoremus. Prima pars ad formulam spectat'; secunda ad divinationem ; tertia, ad propitiandos deos, quos bona rogare oportet, mala deprecari. Rogare, ut promissa firment: deprecari, ut remittant minas.

XXXIV. Summam esse vim fulminum judicant, quia quidquid alia3 portendunt, interventus fulminis tollit. Quidquid ab hoc portenditur, fixum est, nec alterius ostenti significatione minuitur. Quidquid exta, quidquid aves minabuntur, secundo fulmine abolebitur. Quidquid fulmine denuntiatum est, nec extis, nec ave contraria refellitur. In quo mihi falli videntur. Quare? quia vero verius nihil est. Si aves futura cecinerunt,

rem, H. N. II, 53, 4, verbis: (« existimant Jovem trina jaculari »), attingente, item et Ovidio fusius, Fast. III, 388, in piabili fulmine de tertio horum cogitante. Kæl.

1. In tria. Alii quartum addiderant, artem fulminum eliciendorum. Sic Ovid. Fast. III, 317 sq. et Plin. II, 53, qui adeo narrat, hoc quoque ad Tuscorum artem pertinuisse. R.

De fulminum divisione; vid. Exc. III ad calc. libri.

2. Prima... formulam spectat; h. e. ad genus et naturam. Ruhk.

XXXIV. ARG. Tolluntne fulmina auguriorum et extispiciorum vim ? Ruhk.

3. Quia quidquid alia ostenta, exta, aves, etc. Ruhk,

4. Minuitur. Omnium codd. et edd. antiq. lectio est. In recentiores edd. mutatur irrepsit ex ora Erasmicæ. Sed minuitur, codem quo mutatur sensu, elegantius est, cujus glossa habenda mutatur. Vim verbi

bene docuit Gronov. quæ nunc e bonis Lexicis peti potest.—Minuitur, minor, inferior, fit, ideoque valorem perdit. Gronovius laudat Cic. de Off. I, 22, 1, ubi : « minuenda est hæc opinio », interprete J.M. Heusingero, signif. restringenda. Reliqua exempla hujus significationis nota sunt. K.

5. In quo.... videntur. Tusci, et illi Stoici, qui cum illis sentiunt. Ruhk.

6. Quia vero...est. Stoicum hoc est dogma : quum enim hæc τῆς ἀληOstas virtus sit, ut necessario semper sibi constet, ita ut veritas altera non verior altera sit, sequitur, ut unum tantummodo verum, et id non verius altero sit. Bona sunt paria. Cf. Senecæ Ep. LXVI, 8; tum Bruck. I, p. 916. R.-Proverbium tamen apud Antiquos fuit illud vero verius; quamvis, si sensum presseris, nil rationi consentaneum inventurus es. Sed καθ ̓ ὑπερβολὴν illud dictum est, et ut nos bis, il est plus que certain, il

non potest hoc auspicium fulmine irritum fieri : aut, si potest, non futura cecinere. Non enim nunc avem comparo et fulmen, sed duo veri signa : quæ si verum significant', paria sunt. Itaque si fulminis interventus submovet extorum vel augurum' judicia, male inspecta exta, male observata auguria sunt. Non enim refert, utrius rei 3 major potentiorve natura sit si utraque res veri attulit signum, quantum ad hoc, par est. Si dicas, flammæ vim majorem esse, quam fumi, non mentieris : sed ad indicandum ignem, idem valet flamma, quod fumus. Itaque si hoc dicunt, quoties exta aliud significabunt, aliud fulmina, fulminum erit auctoritas major, fortasse consentiam : sed si hoc dicunt, quamvis altera signa verum prædixerint, fulminis ictus priora delevit, et ad se fidem traxit, falsum est. Quare? quia nihil interest, quam multa auspicia sint; fatum unum est: quod si bene primo auspicio intellectum est, secundo non interit : idem est. Ita dico, non refert, idem an aliud sit, per quod quærimus; quoniam, de quo quærimus, idem est.

est plus qu'impossible, quamvis hæc stricte sumpta absurda sunt. Martial. 1. VI, Epigr. xxx, vss. 6, 7 : « Vis dicam tibi veriora veris? Sex sestertia, Pæte, perdidisti. » Idem, lib. VIII, Epig. LXXVI, vss. ultt. : «Vero verius ergo quid sit audi: Verum, Gallice, non libenter audis. » Ed.

1. Quæ si verum significant. Hanc lect. loco vulgatæ, quæ si unum significant, Gron. e Brit. prætulit.

2. Augurum. Hic aliquis legendum conjiciat auguriorum pro augurum; nam ita accuratius fit oppositio, eademque verba distributive et relative sequentia videntur hoc suadere. Sed ferri posse vulgatam lect. non nego. De re confer, quos

una cum nostro loco laudat cl. Creuzer in Symbol. et Relig. ant. gent. I, p. 194. In his facile Stoicum agnoveris, qui varios gradus veri aut modos non magis quam virtutis statuit. K.

3. Si utraque res veri attulit signum. Sic editione Erasmi codiceque Casauboni adjutus, egregie Gronov. reposuit si utraque res veri attulit signum. Muretus e mss. Fortunat. sed utra vim attulit: sed negat Seneca ullam vim fieri, vultque frustra esse illos, qui fulmini in auguriis majorem potentiam adscribunt, quam avibus, etc. Recte pro futili lectione declarat Gron. Erasmi editio habet, sed utra res veri attulit signum, quantum ad hoc, par est. Neque

2

2

XXXV. Fatum fulmine mutari non potest. Quidni ? Nam fulmen ipsum fati pars est'. Quid ergo? expiationes, procurationesque, quo pertinent, si immutabilia sunt fata? Permitte mihi illam rigidam sectam tueri eorum, qui excipiunt3 ista, et nihil aliud esse existimant vota, quam ægræ mentis solatia. Aliter jus suum peragunt, nec ulla commoventur prece, non misericordia flectuntur, non gratia'. Servant cursum irrevocabilem ingesta ex destinato fluunt. Quemadmodum rapidorum aqua torrentium in se non recurrit, nec moratur quidem, quia priorem superveniens præcipitat: sic ordinem rerum fati æterna series rotat, cujus hæc prima lex est, stare decreto.

aliter prior Veneta, nisi quod, lapsu ribus) jus suum peragunt, non astypographi, uter. Ruhk.

XXXV. ARG. Vota sunt irrita propter fatum. Kuhk.

1. Nam fulmen... est: quatenus a fato mittitur et fati æternam seriem atque ordinem nuntiat. Ruhk.

2. Permitte.... rigidam sectam tueri, etc. Vetustiores, s. primi Stoæ auctores hoc tuiti sunt. Recentiores ab hoc rigore discessere. Cf. Tiedemann, Syst. der Stoischen Phil. Tom. II, p. 129 sq. Ruhk.

3. Qui excipiunt, i. e. tollunt illas expiationes et procurationes. Ruhk.

4. Qui excipiunt ista, et nihil aliud esse existimant vota... solatia. Aliter jus, etc. Hæc partim ex emend. Gronovii assumpsi. Quum enim omnes codd. et edd. habeant, et nihil existimant fata, quæ tamen Stoæ repugnant, fatis quippe nunquam obtrectanti, ex illo fata recte fecit

vota,
i. e. expiationes et procura-
tiones, velut c. 37, init. In eo ta-
men, quod scribendum putat : Illa
vero (intell. fata, ait, ex superio-

sentior. Illud, aliter, offendisse jam
olim virum quemdam doctum vide-
tur: nam Erasmus narrat, in quo-
dam codice ms. repertum: Irrevoca-
biliter jus suum peragunt. Ruhk.
5. Aliter.... gratia: ad quorum
exemplar sapiens Stoicus formatus
est. Ruhk.

6. Ingesta... fluunt. Gronov.addit, quia iidem omnes codd. ingesta ex destinato fluunt, legendum forte : incerta ex destinato fluunt, i. e. certo ordine, ut statutum est. Vereor tamen, ne hæc Gron. emendatio,quamvis ingeniosa, otiosi quid inferre videatur vix enim differunt, incerta et ex destinato fl. Retineamus ingesta, i. e. simul atque cursum inceperint. Ingeri autem esse, ostendi, apparere cum vehementia quadam, constat. Ruhk.

7.Series rotat. Sed editi omnes et duo libri mss. pal. regit. Tertius, qui dittographias interdum habet, dat: rotat vel regit. Hoc regit præferendum est alteri lectioni, quam Mu

« PreviousContinue »