Page images
PDF
EPUB

Inpune ut Urbem nomine implêris meo?
Quid proderit ditaffe Pelignas anus,
Velociufve mifcuiffe toxicum?

Sed tardiora fata te votis manent:
Ingrata mifero vita ducenda eft, in hoc,
Novis ut ufque fuppetas doloribus.
Optat quietem Pelopis infidus pater,
Egens benignae Tantalus femper dapis;
Optat Prometheus obligatus aliti;
Optat fupremo conlocare Sifyphus
In monte faxum: fed vetant leges Jovis.
Voles modo altis defilire turribus,
Modo enfe pectus Norico recludere;
Fruftraque vincla gutturi innectes tuo,
Faftidiofa triftis aegrimonia.

Vectabor humeris tunc ego inimicis eques:
Meaeque terra cedet infolentiae.

An quae movere cereas imagines,

(Ut ipfe nofti curiofus) et polo

Deripere Lunam vocibus poffim meis,
Poffim crematos excitare mortuos,
Defiderique temperare pocula,

Plorem artis in te nil valentis exitum?

CARMEN SECULARE.

PHOEBE, filvarumque potens Diana,

Lucidum coeli decus, o colendi
Semper, et culti, date quae precamur
Tempore facro;

Quo Sibyllini monuere verfus,
Virgines lectas puerosque castos
Dis, quibus feptem placuere colles,
Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas, aliufque et idem
Nafceris, poffis nihil urbe Roma
Vifere majus.

Rite maturos aperire partus
Lenis Ilithyia, tuere matres;

Sive tu Lucina probas vocari,
Seu Genitalis.

Diva, producas fobolem, Patrumque
Profperes decreta fuper jugandis
Feminis, prolifque novae feraci
Lege marita:

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus, referatque ludos
Ter die claro, totiesque grata
Nocte frequentes.

Vofque veraces ceciniffe parcae,

Quod femel dictum, stabilisque rerum

Terminus fervet, bona jam peractis
Jungite fata.

Fertilis frugum pecorisque tellus

Spicea donet Cererem corona: a
Nutriant foetus et aquae falubres,
Et Jovis aurac.

Condito mitis placidufque telo
Supplices audi pueros, Apollo;

Siderum regina bicornis audi,
Luna, puellas.

Roma fi veftrum eft opus, Iliaeque
Littus Etrufcum tenuere turmae,
Juffa pars mutare Lares, et urbem
Sofpite curfu:

sheaf of

Cui per ardentem fine fraude Trojam
Caftus Aeneas patriae fuperftes
Liberum munivit iter, daturus
Plura relictis.

Di, probos mores docili juventae,
Di, fenectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque

Et decus omne.

Quique vos bobus veneratur albis
Clarus Anchifae Venerifque fanguis,
Imperet bellante prior, jacentem
Lenis in hoftem.

Jam mari terraque manus potentes
Medus, Albanafque timet fecures:
Jam Scythae refponsa petunt, superbi
Nuper et Indi.

Jam Fides, et Pax, et Honor, Pudorque
Prifcus, et neglecta redire Virtus

Audet; adparetque beata pleno

Copia cornu.

Augur, et fulgente decorus arcu

Phoebus, acceptufque novem Camenis,

Qui falutari levat arte feffos
Corporis artus,

Si Palatinas videt aequus arces,
Remque Romanam, Latiumque felix,
Alterum in luftrum, meliufque femper
Proroget aevum:

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curet; et votis puerorum amicas
Adplicet aures.

Haec Jovem fentire Deofque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto,
Doctus et Phoebi chorus et Dianae
Dicere laudes.

I 3

« PreviousContinue »