Page images
PDF
EPUB

hac

ipfe Divam noftram Elizabetham geminas converfionis ratione, fcripto femper reddita, brevi tempore perduxi.

Sequuntur reliqui gradus, Paraphrafis, Metaphrafis, Epitome, Imitatio, Commentatio, Scriptio, & Declamatio. Per hos gradus Præceptor meus cautiùs & timidiùs, porrecta fua nonnunquam manu, difcipulos fuos deducit. Sunt enim hi gradus nonnihil lubrici, & facilis in illis eft prolapfio, ni cautio & judicium adhibeatur. At quo feror? Na ego temere nimis, qui, cùm faciem tantùm Præceptoris mei tibi oftendere volui, non folùm cætera membra aperio & explico, fed interiora illa ejus confilia & fenfus omnes, nec prudenter, nec pudenter effero. Sed quid, ni planè ac palam omnia ad te? Accipe igitur, quod dicere inftitui etiam de Imitati

one.

In loco de Imitatione longiufculus eft Præceptor meus. Fatetur fe omnes fere & veteres & recentes, qui de Imitatione fcripfere, cupidè perlegiffe. Probare fe multos, admirari verò neminem, præter unum Sturmium. Aliqui certè rectè, qui fint imitandi; fed quomodo inftituenda fit ipfà imitandi ratio, folus docet Sturmius. Itaque, fi cum illa perfectione præceptorum, quæ in Literata tua Nobilitate, & Amiffa dicendi Ratione, pleniffimè tradita funt, copiam etiam exemplorum conjunxiffes; quid præterea requirendum effet amplius, non video. Namque, ut in vitæ & morum, fic in doctrinæ & ftudiorum ratione omni, longe plus poffunt exempla, quàm præcepta. præcepta. In illarum

verò

verò rerum five arte, five facultate, quæ fola imitatione perfici videntur; præcepta, aut nullum, aut perexiguum habent locum; cùm exempla ifthic vel folitaria planè reg nant. Pictores, fculptores, fcriptores hoc, & prudenter intelligunt, & perfectè præftant.

Atque ut oratores etiam in horum numero collocem, movet nonnulla ratio, jubet, quæ illa eft Quinctiliani auctoritas: qui dicit, Ciceronem, (nec Cicero de fe hoc ipfe tacet) jucunditatem Ifocratis, copram Platonis, vim Demofthenis effinxiffe. & effingere, in imitatione nec ne propriam fedem habeat, omnes vident. Verum enimvero oftendere, & judicare folum, ubi hoc facit Cicero, mediocris diligentiæ, vulgaris & quotidiani eft laboris. Hoc Perionius, Victorius, Stephanus, & alii in Cicerone: Hoc Macrobius, Heffus, & nuper diligentiffimè omnium Fulvius Urfinus, in Virgilio: Hoc accuratè etiam Clemens Alexandrinus, quinto Ergaμázov in veteribus Græcis fcriptoribus attentavit. Sed hi omnes perinde funt, ut operarii & bajuli qui, cùm comportent materiam, deeffe certè in opere faciundo non poffunt, mercedem tamen ipfi perexiguam, & laudem quidem non maximam promerentur.

[ocr errors]

Atqui docere perfpicuè & perfectè, qua ratione Cicero vel Demofthenem vel Platonem imitatur; fingularis, fateor, doctrinæ, fummi judicii, raræ laudis exiftit. Sed hæc laus adhuc præceptionis tota propria eft. Aliud volo, plus requiro. Opifex nobis, & Architectus opus eft, qui feparata

[ocr errors]

وو

وو

رو

feparata conjungere, rudia perpolire, & totum opus conftruere, artificiofa ratione noverit. Et illud, mea certè opinione, hoc modo. Hinc Demofthenis locum, illinc Ciceronis produci cupio. Tum, ,, digito Artificis me primùm duci volo ad ea, quæ in utroq; funt aut eadem, aut fimillima. Deinde, quæ funt in hoc ,, addita, & quo confilio; tum, quæ funt ,, ablata, & quo judicio. Poftremò, quæ funt commutata; & quo, ac quàm vario artificio: five id in verborum delectu, five in fententiarum forma, five in membrorum circumductione five in argumentorum ratione confiftat. Nec ,, uno, aut altero exemplo contentus ero. Numero multa, genere varia, ex Plato,, ne, ex Ifocrate, & Demofthene; & ex Ariftotele in libris Rhetoricis exempla > expeto.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Patior Præceptorem parcum effe in præceptorum traditione, modò liberalem fe, & largum in exemplorum non folùm productione, quod laboris eft & diligentiæ, verùm etiam tractatione, quod eft doctrina & judicii, oftendat. Horum volumen, illorum paginam ipfe requiro. Nec mihi moleftum erit, fi eadem via & ratione, Cæfarem cum Xenophonte, Salluftium cum Thucydide, Livium cum Polybio, Virgilium cum Homero, Horatium cum Pindaro, & Senecam etiam cum Sophocle, & Euripide conjungat. nifi forfan fatius erit facere, quod hi prudenter faciunt, qui perfectè fcribere volunt. Hærent enim hi,& defigunt fe totos in uno, & eo perfectiffimo, exemplo. Nec fe, vel di

T

ftrahi

ftrahi ad varia, vel deduci ad deteriora exempla libenter patiuntur, Tamen fi carmen pangere vellem; nihil Virgilio divinius, nihil Horatio doctius mihi poffum proponere. Sed ad dicendi facultatem, ipfum Ciceronem fi non folùm, certè potiffimum volo. Et dari mihi exemplum cupio Ciceronem Imitatorem, non Imitatorem Ciceronis.

Equidem amplector unicè Ciceronis imitationem: fed eam dico & primam ordine, & præcipuam dignitate, qua Cicero ipfe Græcos; non qua Lactantius olim, Omphalius nuper, aut qua multo felicius quidam Itali, Galli, Lufitani, & Angli Ciceronem funt fecuti. Nam quifquis fuerit non folùm diligens, fed etiam cùm peritus doctrina, tum prudens judicio obfervator, quibus veftigiis infiftit, & quos gradus facit ipfe Cicero, dum Græcos fequitur, affequitur, aut præcurrit; & fcienter animadvertit, quibus in locis, & qua ratione hic nofter ipfis Græcis plerumq; par, fæpiffime fuperior evadit; is demum tutò, & recta via ad imitandnm ipfum Ciceronem perveniet. Qui enim intelligenter videt, quomodo Cicero fecutus eft alios, perfpiciet ille longè feliciffi mè, quomodo ipfe Cicero fit fequendus. Et propterea, non poffum probare confilium Bartholomæi Ricii Ferrarienfis, doctiffimi licet viri. qui, cùm fic fcripferit de recta imitandi ratione, ut, cùm à Sturmio difcefferis, ceteris omnibus, mea certè opinione, anteponendus fit, (præcepta enim ejus omnia funt Sturmiana, & ex tuis fontibus haufta, atque derivata) exempla

tamen

tamén maluit Longolii ex Cicerone, quàm Ciceronis ex Platone fibi proponere. & Virgilii ex Catullo, quàm Virgilii ex Homero producere. Hoc ille, bene quidem, fed non optimè; ad aliquem fructum, non ad eximiam laudem; ad nonnullam mediocritatem, non ad fummam perfectionem inftituit.

Si verò optarem ipfe fieri alter Cicero, (& optare quidem nefas non eft) ut fierem, & qua ratione fierem, quem potius ad confilinm mihi adhiberem, quàm ipfum Ciceronem? Et, fi ipfe cuperem eo recta ire, quo Cicero ante feliciffimè pervenit, qua meliore via, quàm ipfis ipfius Ciceronis veftigiis infifterem? Habuit ille quidem Rome Gracchos, Craffos, Antonios, rariffima ad imitandum exempla: fed exempla alia ipfe alias quærit. Proprietatem Romanæ linguæ fimul cum lacte Rome, puriffima ætate, ex ipfo Latinitatis lætiffimo flore haufit. Ille tamen fermonem illum Latinum fuum divinum, fuperioribus non cognitum, pofteris tam admirabilem, aliunde fumpfit; & alio modo quàm Latino ufu, quàm Latina inftitutione, & auxit, & aluit. Ille enim fermo non in Italia natus eft, fed è Græcorum difciplina in Italiam traductus. Nec fatis habuit Cicero, ut lingua ejus proprietate domeftica cafta effet, & ornata; nifi mens etiam Græcorum eruditione prudens efficeretur, & docta. Unde evenit, ut fola Ciceronis oratio inter reliquos omnes Romanos, qui illi ætate aut fuperiores, aut æquales, aut fuppares fuere, non colore folùm vernaculo purè tincta, fed raro & tranfmarino quodam

« PreviousContinue »