Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Rogero Afchamo Anglo,

G. Buchananus.

Afchamum extinctum patriæ Grajæq; Camenæ, Et Latiæ vera cum pietate dolent. Principibus vixit carus, jucundus amicis,

Re modica, in mores dicere fama nequit.

[ocr errors]

JOANNI STURMIO

Rogerus Afchamus.

G

S. P. D.

Ratum eft, mi Sturmi, & mihi perjucundum, quod fcribis de I mitatione Oratoria, tuis hoc tempore à te dictata. An mihi placitura fit, quæris? Mitte quæfo, & quàm primum mitte, quæ dictata funt: polliceris enim, & ipfà repræfentatione nihil exoptatius, nihil longius mihi exiftit. Meum judicium præcognofcere vis. Non mihi tantum fumo, mi Sturmi, nec confilium libenter interpono. Sed meam de imitandi ratione, five opinionem, quæ levis eft, five defiderationem, quæ permagna eft, fatis quidem fusè, nimis fortaffe audacter, aperiam. Et hæc mihi cogitanti fubinde occurrit, quàm verum illud fit, quod dicitur,

وو

Amicorum omnia effe communia; non tam commodorum ac fortune, ut ego intelligo, mutua munera, quàm animorum & voluntatis eadem ftudia. Nec magis illa humanitatis & officiorum, quàm noftra hæc do&rinæ & literarum.

Scribis tu de Imitatione: & ego nonnihil cogito de eodem argumento: Sed tu abfolutè eruditis jam, ac viris: ego inchoare, rudibus adhuc, & pueris: & hoc quidem confilio. Sunt mihi duo filii, Æ

P 3

gidius

gidius, & Dudlæus Afchami. nam Sturmius Álchamus vivit ille quidem, fed nunquam moriturus. Cùm his meis filiis non illuftrem fortunæ fplendorem promittere poffum, aliquem certè doctrina cultum illis relinquere ipfe cupio. Paro igitur illis Præceptorem, non illum foris fumptuofa mercede conducendum, fed rudi à me ftilo domi jam delineatum. Formam ejus in duos includo libellos: prior magnam partem de eft; alter difciplinabilis.

Et quia meus hic Præceptor non è Græcia, non ex Italia accerfitus, fed in hac barbara infula natus, & domi intra parietes meos altus eft: propterea barbarè, hoc eft Anglicè, loquitur. Sic enim fermo ejus convenienter quidem, & propior & proprior horum noftræ gentis morum eft futurus: & noftris, non alienis: Anglis, non exteris fcribo. Præterea officio, quod patriæ, quod literis, utriufq; in me merito, jure quidem debeo, aliqua ex parte defunctus fuero; fi hoc meo ftudio, ftudium in parentibus liberaliter fovendi, in eorum liberis alacriter difcendi literas, poffit nonnihil excitari.

Sed eft Præceptor hic meus non Cantabrigienfis, fed Vindeforius: Aulicus, non Academicus. Ideoq; non illuftriorem aliquam oftentat doctrinam ; fed mediocrem, & nonnullum, quoad poteft, oftendit ufum.; Neque tamen ipfe fum tam noftræ linguæ inimicus, quin fentiam illam omnium ornamentorum, cum dictionis, tum fententiarum admodum effe capacem; & effe item hoc argumentum non tam aridum,: & exile, quin Anglicè etiam droner Egotical

poffit,

[ocr errors]
[ocr errors]

poffit, fi in artificem aliquem, qualis fuit Checus nofter, & funt adhuc apud nos, Smithus, & Haddonus, incidiffet. At fi quid fortaffe boni in hoc tamen libello inerit, illud omne tibi, mi Sturmi, acceptum eft referendum. quæ enim fcribo,ftudui certè ut effent omnia Sturmiana. Et volo quidem, ut filii mei, per hoc à patre rudi more congeftum, & perquam humile veftibulum, in illuftre illud, & omni artificio perpolitum, Sturmii Gymnafium ingrediantur. Exftabit tamen aliquid, & eminens erit, in hoc meo Exod

snei, perpetuum nimirum perpetui

mei, & in te amoris, & de te judicii teftimonium.

Præceptor igitur hic meus fatis habet, fi viam rectè muniat, & quafi per certos gradus, facilem paret adfcenfum ad fublimiores illas rite aperiendas fores Academiæ Sturmianæ. Gradus funt hi: primus, Linguarum Verfio: non dico fimplicem explicationem ignotæ linguæ, quæ in Scholis quotidiana eft, & ore præceptoris folum traditur; fed iteratam, & quafi re ciprocantem duarum linguarum, utriufq; utrobiq; vertendarum rationem. Nimirum ut Græca Latinè, & tum ut eadem ipfa Latina Græcè denuo convertantur; jufta commentatione, & diligenti Scriptione cum proprio,non alieno ftilo, femper adhibita. Et fic ego intelligo utile illud im primis, & prudens confilium cùm L. Craffi in primo de Oratore, tum Plinii Secundi ad fuuin Fufcum in feptimo. Atq; vix credibile eft, ad quàm excellentem cùm Latinè tum Græcè intelligendi facultatem,

P 4

ipfe

« PreviousContinue »