Page images
PDF
EPUB

clarè videt, et invidus, qui non ingenuè fatetur, habendus est. Rara vero illa doctrina, et grave etiam illud judicium, quo Baptista Pigna aureolum Horatii librum DE ARTE POETICA fusissimè explicuit, magno me commovit desiderio videndi etiam ea, quæ in tres libros Rhetoricos Aristotelis pari ratione conscripsit; in quibus, ut ille ipse scribit, ad artis oratoriæ, ab intelligendi principe optimè traditæ, perfectissima præcepta, ex Græcorum et Latinorum dicendi principum orationibus, ex Ethicis item, Politicis, et Historicis, omnis generis exempla adjunxit. Et quale opus hoc sit, quanquam oculis nondum vidi, animo tamen quàm præclarum illud sit, cum magna voluptate jam præcepi.

Scripsit idem Baptista Pigna, ut ipse testatur, alterum librum, Quæstiones Sophocleas : ubi de tota doctrina Tragica, de Senecæ vitiis, de Græcorum Tragicorum virtutibus fusè tractavit. Nec minori hujus libri videndi desiderio teneor, mi Sturmi : quoniam Sophocles et Euripides, mea certè opinione, cum Platone et Xenophonte in omni civilis cognitionis explicatione, conferri possunt: præsertim quod attinet ad eorum mores, consilia, instituta, et eventa, qui in splendore aulico vitam suam traducunt.

Petrus Angelus Bargæus Pisanus, carmine divino KurnyaTirà complexus est : nec minus excellit dicendi facultate. Is scripsit, ut ex ejus scripto et Manutii testimonio intelligo, doctissimos etiam Commentarios in eruditum illum Demetrii libellum De ELOCUtione. An hic liber, et illi, quos commemoravi Joannis Baptistæ Pignæ, in lucem prodiere, aut sint prodituri, admodum aveo scire. Si homo es, mi Sturmi, hoc meo rogatu, per literas tuas cognosce primo quoque tempore, à Paulo Manutio, qui omnium optimè istud intelligit. Et quid ille respondet, ad me quamprimum perscribas : nihil enim mihi gratius facturus es. "Et manibus Longolii æternam felicitatem exopto, qui mihi hoc à te postulandi occasionem dedit. “ Et tibi, mi Sturmi, gratias ingentes ago, quòd de Imitatione oratoria scribis ; quòd mihi mittere polliceris, quæ dictata sunt.” Mitte igitur, et quamprimum mitte: ut Præceptor meus, qui nunc est ferè nudus, et planè deformis, istinc aliquem elegantiorem mutuans amictum, nonnihil cultius vestitus, et inde superbior factus, in lucem audacius prodeat.

Interim verò cupio à te scire, an Imitatio hoc loco tam latè patere debeat, ut eam etiam exercitationem complectatur, quam nos Metaphrasin nominamus. Quæ Minnois tamen à Platone in tertio de Republica dicitur : ubi ipse Socrates orationem Chrysæ sacerdotis ex á Inoásos libero sermone elegantissimè dissolvit

. Et cur non appelletur imitatio, non video : cùm videam in eo loco et quædam prudenter ablata, et multa ingeniose commutata. Idem sentio de pari consilio Lucretii Latinissimi poetæ ; qui, diversa ratione insignem illam Thucydidis explicationem pestis, erudito et eleganti carmine illigavit.

At quid facis, mi Aschame, inquis, quòd tu non literas, sed libellum hoc tempore ad me? Quod facio, facio libenter, et cùm voluptate, mi Sturmi ; præsertim in hac dulci et domestica mea, ab omni aulico negotio otiosa, hoc tempore, et libera cessatione; dum Princeps mea nunc longius ab urbe, non in Musarum sacrario Palladi, (quod reliquo toto anno facit;) sed inter silvas Dianæ, de more hoc tempore serviat.

Et hæc prolixitas mea, mihi quidem non est molesta, et tibi item spero, non admodum erit ingrata. Cum enim mihi nullum in scribendo tædium attulerit, ne tibi magnum in legendo fastidium sit paritura, non valdè pertimesco. Et si nihil aliud, hoc certè efficiam ; ut tu certo intelligas, hoc longo silentio meo, meum erga te amorem minimè esse diminutum. Intelliges præterea, quod adhuc etiam de literarum studiis nostrarum in me resideat eadem cogitatio, licet non par facultas, quæ tum fuit, cùm ego primum, D. Buceri hortatu, literas illas prolixas ad te dederim ; quas tu peramice quidem, amoris nostri mutui publicas testes esse voluisti.

Nunc verò fructus ille otii nostri academici, qui tibi aliquis tum visus est, ita jam omnis in hoc negotio aulico quotidie languescit, et eo indies, tanquam vinum fugiens, paulatim decidit; ut planè verear, tuo ne judicio prorsus exaruisse videatur. Itaque peropportuna est mihi dulcis illa et peramabilis tua mecum expostulatio; cùm me vocas, festivè tu quidem, sed nimis verè, hominem desidiosum : et cùm amanter postulas, ut nos ipsi nostram multorum annorum intermissam scriptionem revocemus, et nos inter nos mutuis crebrò literis salutemus, atque consolemur.

De mea vero diutina taciturnitate, nihil dico; nec veniam valdè peto, nec excusationem admodum quæro : quam licet justam et probabilem adferre possim, uti tamen illa nolo; ne ipsa esset, mihi quidem molesta, et tibi non lætabilis. Verum ne tu in hoc meo desidioso silentio nimiùm trium

THE WORKS OF ROGER ASCHAM.

348 phes; quanquam ipse in hoc scribendi officio commendationem tibi magnam libenter tribuo, mihi verò nullam sumo; tamen sic tecum jure possum contendere. Tu literarum multarum numero, ego unius magnitudine; tu variis schedulis, ego hoc volumine; tu sententiarum pondere, ego verborum cumulo; tu erudita brevitate, ego loquacitate rudi; tu amoris crebra declaratione, ego benevolentiæ perpetuo studio: sic uterque nitimur, ut tu me, an ego te, in hac contentione superem, non multum quidem laborem.

ΕΙΣ ΤΗΝ ΤΟΥ ΧΡΙΣΤΟΥ

Σταύρωσιν, Μονοστροφικά.

*ΑΛΙΣ Ενθέου φλυάρου.
"Αμειβε Μούσα χορδάς,
Και βάρβιτον λαβούσα,
Σεμνόν κρότησον ύμνον
Σταυρουμένη "Ανακτι.
"Ω θαυμάτων απληστε
Θησαυρέ, καπέραντε.

Τί Σοι, τί πρώτον είπω;
Θέλω λέγειν ανέκφατον βροτοίσι,
Μακάρεσσί τε Δαίμοσι γρίφον:

Πώς Θεός ών έθανες!
Θέλω λέγειν ανιχνίαστα βένθη
'Ελέου, ότι λύτρον υπ' εχθρών

Yίον έδωκε Πατήρ !
Θέλω υψόθ' αύσαι
Θέσφατον θρίαμβος
Τριημέρουο νεκρού,
Και αιχμάλωτον Αίδην,

Και Θάνατον θανάτω δαμέντα!
'Αλλά μοι αμφιβρέμει Κρανίων όρος,
Και τολυθρόου κελάδου γέμει ούατα,

'Ολλύντων, ολλυμένων τε.
'Έκθβρετ' ες λόφον όμματα:
Τις μέσσος κρέμαται τριών,
Ως ουδέν δυσιν άκελος!
'Εκ δ' ετέθη τετράζυγι πρέμνω;

Πρή ϋ κάρηνον

Ηδέως κεκυφώς:
Και ωλενών ιερόν κράτος
Εγκάρσιον πετάσσας,

Νηλεέσσι γόμφοις
Πεπαρμένον ένθα και ένθα!
Ανθρωπε τάλαν, ταύτ' απαθής βλέπεις;

Οίμωζε πολλά,
Εσθήτα ρήξον,
Και τύπτε στέρνος,
Kαι τίλλε χαίτην,

Και σπλάγχνα κινού. *Η ουχ δράας ολοπόρφυρον,

Στίλβοντ’ ου φλογα

350

Σιδονίης αλός, αλ-
λ' αίματι σταζομένω;
Τα μεν από κροτάφων
Κυκλουμένων ακάνθης,
οξυστόμοισι κουραϊς
Τώ δε και εκ μελέων
Κεχαραγμένων ιμάσθλης
Πικρήσι συμπλοκήσι.
"Ανοιγ, άνοιγε
πύλας όπωπων»

Και πηγάς βλεφάρων
Λύσαι ψέκαζε, δεύε γαίαν.

Συν τω αφειδώς
“Eόν αίμα χέαν-
-τ', ολίγ άττα λείβειν δάκρυα
Τις φθόνος, ώ βρoτέ ;

Θωμάς ο Μαστηρος.
April 19, 1655.
Conscripta est hæc Ode, et pia et erudita, à doctissimo viro, Tho.
Masters, Coll. Novi apud Oxonienses olim Socio.

« PreviousContinue »