Page images
PDF
EPUB

in ipsa Roma, in ipso Cicerone, ad summam perfectionem sine Græca lingua non pervenit; cur quisquam in sola Latina quærit, quod Cicero ipse absque Græca non invenit? Et, cùm nos sumus nec feliciores ingenio, nec prudentiores judicio, quàm ipse Cicero fuit; cur temere speramus assequi, quod ille non potuit? Cur imprudenter contendimus eam viam inire, qua ipse insistere noluit? præsertim cùm hunc solum, aut hunc potissimum, tanquam summum ducem, sequendum esse ducimus. Et in re literaria, cùm Ciceronis imprimis probamus judicium, cur ejus repudiaremus consilium? Cùm prudenter illum de hac re semper dixisse, cur illum in eadem re rectè fecisse non ingenuè fateamur? Nisi forsan Cicero ipse, judicio quidem prudens, aliis tamen et inutilis consilio, et ineptus exemplo planè esse videatur.

Itaque quemadmodum perspicuè cognoscimus, quid Cicero de hac re prudenter sæpe statuit, constanter semper docuit ita nos libenter sequamur, quod ipse in eadem re felicissimè fecit. Quas igitur Cicero linguas sibi re ipsa utiliter, aliis exemplo prudenter conjunxit ; absit, ut nos vel separemus illas, quod est rudis imperitia; vel repudiemus alteram, quod est superbæ imprudentiæ. Nam in hac florere sine illa, cum summa aliqua laude, tam facile continget, quàm sæpe usu eveniet, ut avis una ala cum pernicitate volare, aut vir uno pede cum velocitate currere possit. Ex omni enim seculorum memoria, sive ex lectione, sive ex auditione sive ex notitia, commemorare habeo solum unum aut alterum, qui absque Græcis literis, ad eximiam eloquentiæ laudem, in Latina lingua pervenerunt. Sed quemadmodum par est, ut hos homines admiremur, ita tutum non est, ut eosdem imitemur. Eos ex animo suspicio, et illis libenter gratulor hanc suam raram felicitatem. Sed aliis non sum auctor, ut vel parem sperent laudem, vel eandem sequantur rationem. Si non alio, hoc certè nomine, quod Cicero hac via insistere, aut prudenter ipse noluit, aut frustra cum multis tentare non sit ausus. Sed ait quis, "Rectè quidem Cicero; nam ante eum, nemo fuit præter Græcos, ad imitationem proponendus. Sed nunc habemus ipsum Ciceronem, eum quidem, cum universa Græcia, et cum singulo quoque Græcorum, in ea eloquentiæ laude qua maxime quisque floruit, comparandum. Cur igitur non Ciceronem solum mihi, variis illis Græcis relictis, ad imitandum proponerem ?"

Aliquid est, quod dicis. Ipse enim Ciceronem præcipuè imitandum volo; sed tuta via, sed recta ratione, suo ordine,

suo loco. Et rationem meam, cur hoc volo, et quomodo hoc volo, apertè ostendam. Primùm, si optarem ipse, alter fieri Cicero (quod ante dixi) qua ratione potius fierem, quàm ea ipsa, qua ipse Cicero factus est Cicero ? Hanc viam, certam, cognitam, et expeditam esse, optimus testis est ipse Cicero. Itaque cùm gressus nostri rectè et solidè firmati erunt, in hac ipsa via, qua præivit Cicero ad alios; sic, ut omnes ejus et abditos recessus, et varia diverticula, et difficiles anfractus, perfectè cognoscamus; tum tutò quidem, et feliciter etiam, duce ipsa Minerva, nostram ad Ciceronem viam muniemus. Et hoc quidem modo, ut ante dixi, si illustriora exempla, numero multa, genere varia, è Cicerone selecta, ubi ille optimos Græcos imitatur, per insignem aliquem artificem non solùm, ut quidam faciunt, diligenter indicata, sed, ut Sturmius docet, eruditè explicata fuerint.

Et hæc est illa via, mea certè opinione, qua ad Ciceronis imitationem recta pergendum est. Non, quomodo Riccius ostendit Longolium fecisse, (hoc est, ut ipse putat, excellenti ratione; ut ego existimo, valde laudabiliter; ut multi sentiunt, mediocriter, et tolerabiliter; ut Erasmus et Paulus Manutius judicant, ineptè, frigidè, et pueriliter,) sed qua ratione Sturmius Ciceronem imitandum esse, et præceptis in Literata Nobilitate perfecte docet, et exemplis in Quinctiana Explicatione insigniter ostendit.

Et hoc in loco, opportunè mihi in mentem venit insignis ille in Quinctiana locus: nimirum, Etenim si veritate amicitia, fide societas, &c. Quæ sententia bis est à te, mi Sturmi, mirabili imitationis artificio expressa, primùm, in Amissa dicendi Ratione; posteà, in ipsa Explicatione Quinctiana. In utroque loco eandem orationis formam, diversis quidem in rebus, sed varia tractatione elegantissimè effinxisti. "Præceptor meus à me petit timidè quidem et verecundè, rogem ut ipse te, tua pace, ut illi liceat, in suo Commentariolo, hac duplici tua unius loci Ciceronis insigni imitatione, pro exemplo abuti." Et spondeo ipse pro eo, illum hoc cum honorifica de te et amabili mentione facturum.

Sed quorsum tantopere, mi Sturmi, laboramus de imitatione? cùm non desunt, qui docti et prudentes videri volunt, qui imitationem, vel nullam esse putant, vel nihil prorsus æstimant, vel omnem temerè permiscent, vel eam totam, quæcunque sit, cujuscunque sit, ut servilem et puerilem repudiant. Sed hi sunt et inertes, et imperiti, laborem fugiunt, artem nesciunt. Qui cùm naturæ omnia falso judicio

tribuunt; eandem tamen, optimis suis præsidiis iniquo consilio spoliant; et res semper conjungendas, magna temeritate, extrema imprudentia distrahunt. Artis enim et naturæ dissidium faciunt, quicunque casu non delectu, fortuitò non observatione, in literarum studiis versantur. Isti idem sentiunt de eleganti illa eloquentiæ parte, quæ in numerorum ratione collocata est; illam enim aut nullam esse volunt, aut inanem omnem judicant. Et aurium sensum cum artificioso et intelligenti animi judicio, nihil commercii habere existimant. Quem tamen doctrinæ locum, id quod isti aut imperitè nesciunt, aut superbè contemnunt, principes illi in omni doctrina viri, Aristoteles, Demetrius, Halicarnasseus, Hermogenes, Cicero, Quinctilianus, Sturmius tanto studio perpoliverunt, ut in nulla aliâ re accuratius elaborasse videantur.

Sed illos in sua, sive imperita desidia, sive superba imprudentia, relinquamus; et hos alteros nos amemus, atque sequamur. Qui cùm fuerint optima natura ornati, esse item voluere sic doctrina exculti, ut ipsi non magis naturæ beneficio adjuti, quàm artis præsidio muniti; nec magis ingenio felices, quàm judicio prudentes, semper habiti sint.

Et hæc mihi de imitandi ratione cogitanti gravis sæpe subit dolor ob amissos illos libros Dionysii Halicarnassei, quos doctissimè et fusissimè scripsit de Imitatione et oratoria et historica. Quos libros ipse Dionysius in eo commentario, quo suum judicium de universa historia Thucydidis, quid in ea vel tutò imitandum, vel cautè declinandum sit, eruditè, prudenter, et plenè explicat, cæteris suis libris omnibus anteponit. Sed interim omnes docti plurimum debent, cùm Andreæ Dudithio Pannonio, tum tuo Paulo Manutio, quòd nuper hunc eruditum commentarium, alter Latinè doctissimè vertit, (Græca enim non vidi,) alter typis elegantissimè excudit. Nam in eo libro sic omnes Thucydidis virtutes et vitia, et diligenter collegit, et liberè exposuit; ut quicquid in eo, sive in verborum delectu, sive in sententiarum forma et constructione, sive in rerum judicio et tractatione, vel prædicabile ad ejus laudem, vel vituperabile ad similium devitationem scriptum est; id omne et planè et plenè ab Halicarnasseo demonstretur. Tanta enim ejus est in singula congerendo diligentia, in considerando doctrina, in ponderando judicium; ut si ipse jam revivisceret Thucydides, credo equidem, non se ipse melius noscere, non de se aut rectius, aut æquius statuere

potuerit. De imitatione historica doctius, aut accuratius quicquam, credo nondum exstitit.

Et quoties ego hunc lego commentarium, (quod sæpe quidem et libenter facio,) toties in hanc sententiam adducor, ut planè ipse existimem, neminem, nec Græcum nec Latinum, majori facultate ad scribendam historiam unquam venisse, quàm Dionysium Halicarnasseum: præsertim, si ad tantam diligentiæ et judicii præstantiam accessit etiam, Augusti beneficio, totus et tantus ille Thesaurus Bibliothecæ M. Varronis. Si forsan hunc librum, mi) Sturmi, Halicarnassei de historia Thucydidis, aliis rebus occupatus nondum legeris, rogo ut meo rogatu legas. Et scribas quæso, an sensus tuus cum mea opinione de hoc libro consentiat, necne. Fatetur etiam ipse in eodem libro, se pari ratione de Imitatione Demosthenica, et alterum librum de civili Philosophia scripsisse. Utinam illi exstarent libri; mente enim quasi jam præcipio, tales libros à tanto viro scriptos, omnibus eruditionis et prudentiæ præceptis, quantùm ad civilem cognitionem attinet, plenè abundavisse.

Hæ cogitationes de Imitatione, et illa mentio ante facta à me de Christophoro Longolio, qui voluit ipse esse, et aliis etiam visus est, insignis Ciceronis imitator, nonnihil me movent, ut quid ipse de ejus facultate, et aliorum de eo opinione sentiam, tibi aperiam. Qui bene de Longolio sentiunt, habent me non repugnantem: quanquam habeo et foris et domi, quos illi anteponam. Budæus amicum immerentem ingrata invidia, in quadam ad Erasmum epistola, nimis acerbè premit. Erasmus apertius insectatur; et illum ineptè, furaciter, servili et puerili more, nihil præter centones ex Cicerone consuere arguit: id quod ipse credo Erasmum aliquo potius scripsisse stomacho, quàm certo suo statuisse judicio; nam scio, ubi Longolio jam mortuo, non singularem aliquam, sed summam eloquentiæ laudem tribuit. Miror ipse magis quidem, quid tuo Paulo Manutio in mentem venerit, homini, ut audio, natura humanissimo, et, ut video, doctrina excultissimo, ut is Longolium, vivus mortuum, bonus non malum, eruditus non indoctum, Italus Italorum delicias, in literis suis ad Stephanum Saulium, etiam in lucem editis, tam acri stilo pungeret.

Quo consilio hoc fecit, nescio: parum humaniter quidem, scio, et an vero judicio, planè dubito. Dicit enim Longolium esse exilem in sententiis, non luculentum in verbis, in

opem à Latina lingua, esse prorsus nullum. In eo et judicium requirit, et stultitiam notat. Quanto tu, mi Sturmi, moderatius, humanius, atque prudentius olim ad Ducem Juliacensium? Ubi, cùm de Erasmo et Longolio, et eorum tota controversia gravissimum judicium dederis, laudem neutri adimis; sed suam utrique ingenuè tribuisti. Atque in eodem loco, ubi Manutius Longolium eousque dejicere tantopere laborat, non nihil ipse, mea opinione, labitur. Nam cùm eximiam illam suam, et ei, ut ipse scribit, cum paucis communem, augendæ linguæ Latinæ rationem, singulari præconio efferat; nimirum, quod exquisitas sententias de Cicerone excerptas, aliis verbis, quàm poterat lectissimis, ornare consueverat; an non planè ostendit, se malle cum Cn. Carbone in errores abduci, quàm cum L. Crasso recta via insistere? et opinionem Quinctiliani, judicio Ciceronis anteponere? Crassus enim et Cicero, non solùm majori auctoritate pugnant, sed meliori ratione vincunt, inutilem esse laborem, malo consilio aucupari deteriora, cùm recto judicio optima sunt præcepta; et temere captare vulgaria, cùm selectissima scienter sunt occupata.

Gaudeo Præceptorem meum loqui Anglice: ne, cùm tam liberè dissentit hac in re à Manutio, tantum hominem offenderet: tamen Manutium non nominat. Nam cùm dissentit ab aliquo, hoc tacitè; cùm laudat quenquam, illud apertè facit. Quanquam si ipse Manutius has literas legeret, non est cur offenderetur. Nemo enim melius, quàm ille novit, Musas ipsas esse non solùm candidas, sed etiam prudentes: quæ inter literarum cultores aliquam nonnunquam opinionum dissensionem, et ferunt patienter, et serunt ipsæ aliquando non inutiliter; omnem verò animorum distractionem et fieri semper vetant, et esse diu non patiuntur. Itaque Paulum tuum Manutium, meum quoque esse volo: nec sinam, ut eum tu plus diligas, quàm ipse amem. Et quanquam tu loci opportunitate illi propior es, benevolentiæ tamen studio, et officii etiam repræsentatione, cùm usus ferret, ut sis conjunctior, profectò non permittam.

Idem cogito de aliis in Italia clarissimis viris, de Petro Victorio, de Jovita Rapicio, qui eruditè et eleganter de NUMERO ORATORIO scripsit: de Carolo Sigonio, de Joanne Baptista Pigna Ferrariensi, de Petro Bargæo Pisano. Nam quantum Carolo Sigonio omnes docti debent, pro utraque utriusque urbis republica, tanta diligentia, tanta doctrina, tanto orationis lumine explicata; et imperitus, qui non

« PreviousContinue »